Immagini della pagina
PDF
ePub

8 cium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. videro, cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus 9 Tullus Hostilius cessit." ex curia in contionem itur. quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum cum escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem in- 5 10 feriorem iussit. secutus pater: „,bene agis" inquit,cum eo nos deduci iussisti, unde et privati vocem mittere possemus." ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudie11 bantur. vincit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis, 12 increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: se quoque dicta- 10 torem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem 13 hominem, non centurionem, non militem violatum; Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoriam et triumphum petere. quantum interesse inter moderationem antiquorum et novam superbiam crudelitatemque! 15 14 dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem

ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse, quam ut lega15 tum eum ad exercitum pro consule relinqueret. M. Furium

Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in prae- 20 16 sentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo

aut senatui scriberet, sed, cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse, quem, ex collegis optione ab senatu 17 data, socium sibi imperii deligeret. nam populi quidem, penes

quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem umquam 25 atrociorem fuisse in eos, qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem

leges Valeriae - Horatiae (449), aber
die Lage war schwierig, weil Fa-
bius in das Lager gehörte u. sich
ohne Urlaub entfernt hatte. Er
war also dem inperium militare des
Dictators unterworfen, von dem
eine Provocation nicht stattfinden
konnte. Wollte man das Recht der
Appellation anerkennen, so musste
man auch die willkürliche Ent-
fernung als rechtlich zulässig
billigen; dies war unmöglich, es
wäre einer Auflösung der disciplina
militaris gleich gewesen. 1.
fero, neulateinisch offero.
videro, ich will zusehen, warten etc.,
cf. Terent. Andr. 456: ego istaec
recte ut fiant videro, werde schon
dafür sorgen.
3. in contionem]
Also nur zur Vorverhandlung

2.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

esse. nunc ducibus populi Romani, quae ne victis quidem bello 18 fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari. quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus fugatus castris exutus 19 5 fuisset? quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque? quam conveniens esse, propter 20 Q. Fabium civitatem in laetitia victoria, supplicationibus ac gratulationibus esse, eum, propter quem deum delubra pateant, 21 arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis 10 lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos? quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam lae- 22 titiam inter hostes fore? haec simul iurgans querens, deum 15 hominumque fidem obtestans, et conplexus filium plurimis cum 23 lacrumis agebat. XXXIV. Stabat cum eo senatus maiestas, 1 favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus; ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina 2 rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper obser20 vatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur. hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae 3 libertatis, antea in duobus liberis fecisse: nunc patres comes et senes faciles pro alieno imperio spreto, tamquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere. se tamen 4 25 perstaturum in incepto, nec ei, qui adversus dictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum. maiestas imperii perpetuane esset, non 5 esse in sua potestate: L. Papirium nihil eius deminuturum; 6 optare, ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione 10 sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore ius dictaturae extinguat. quod si fecisset, non L. Papi- 7

vor.

reitet hatte. Er wurde verurtheilt
zu einer Vermögensbussé von 2000
As (20 Rinder). Lange II, 492.
Aehnliche Anklagen kamen öfter,
doch verhältnissmässig nur selten
1. victis bello, sc. ducibus.
8. propter quem, dem man es
verdanke. 13. Nach Homers Vor-
gang A. 254: ὢ πόποι, ἦ μέγα
πένθος Αχαιίδα γαῖαν ἱκάνει· ἦ
κεν γηθήσαι Πρίαμος Πριάμοιό τε
παῖδες, ἄλλοι τε Τρῶες μέγα κεν
κεχαροίατο θυμῷ, εἰ σφῶιν τάδε
πάντα πυθοίατο μαρναμένοιιν.
15. et, und dabei, dem simul cor-
respondirend.

18. inperium invictum pop. Rom.]

[ocr errors]

Das Volk im ideellen Sinne (
Staat) hat das inperium u. über-
trägt es zeitweise durch die lex
curiata. - 23. pro alieno, sie setzen
sich über das inperium hinweg,
als wäre das eine Sache, welche
sie nicht berührte; ganz anders han-
delten Männer wie Manlius und
Brutus, welche in persönlichen An-
gelegenheiten das Recht des Staats
als ihre eigene Sache zu schützen
wussten, suam salutem posteriorem
salute conmuni duxerunt.
tiam facere alicuius rei, etwas einem
zu Gute halten, nachsehen. 28.
Streng conservativer Grundsatz!
31. Es ist fraglich, ob gegen den

24. gra

[ocr errors]

rium, sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, 8 non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, 5 9 non edicta imperatorum, non auspicia observentur, sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico errent, inmemores sacramenti licentia sola se ubi velint exauctorent, infrequentia 10 deserantur signa, neque conveniatur ad edictum nec discernatur, interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris 10 pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo 11 caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit : horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi; vestra 1 obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite. XXXV. Stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius, cui 15 auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam ma2 gistri equitum dictator remitteret. tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt, ut veniam errori humano, veniam adulescentiae Q. Fabii daret; satis eum 20 3 poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari 4 dictatoris. tum dictator silentio facto: „bene habet" inquit,

"Quirites: vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae 5 in discrimine fuerunt, an ulla post hanc diem essent. non noxae 25 eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati, precarium, non iustum auxilium ferenti. vive, Quinte Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te, quam qua paulo ante exultabas victoria; vive, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papirius, veniam dedisset. mecum, ut voles, reverteris in gratiam; po

6

7

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

pulo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis." cum se nihil morari magistrum 8 equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium mi- 9 litare haud minus periculo Q. Fabii quam supplicio miserabili adulescentis Manlii videbatur.

b) Niederlage der Römer in den Caudinischen Pässen.
(Liv. IX, 1-12).

10

I. Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina 1 pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus. Samnites 2 eo anno imperatorem C. Pontium Herrenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemquo. is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, 2 15 pace infecta redierunt:,,ne nihil actum" inquit „hac legatione censeatis, expiatum est, quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. satis scio, quibuscumque diis cordi fuit 4 subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, eis non fuisse cordi tam superbe ab 20 Romanis foederis expiationem spretam. quid enim ultra fieri 5 ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; auctores belli, quia vivos non 6 potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid 25 ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus.

[blocks in formation]

16. ex foedere rupto] Nach Römischer Auffassung, vgl. VIII, 39 hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis (Landtagen) fremerent minime id quidem mirum esse, si inpio bello et contra foedus suscepto nihil prospere agerent: expiandum id bellum magna mercede luendumque esse. decretum fecerant, ut Brutulus Papius dederetur et cum eo praeda omnis captivique ut Romam mitterentur; quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur. Papius ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit. Liv. VIII, 39. Die Römer behielten ihr Ei

7 quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid diis arbitris debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem 8 feram, neminem, neque populum neque privatum, fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, 5 9 ut iras suas vertant in eos, quibus non suae redditae res, non alienae adcumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, placari nequeant nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus. 10 10 iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma, 11 quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant diis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc, quod instat, ducibus ipsis 15 diis gesturos."

1 II. Haec non laeta magis quam vera vaticinatus, exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. 2 inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit, pecoraque di- 20 versos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet praesi3 diis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus 4 copiis circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant. iam is rumor ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed 25 fidem auxere captivi eo maxime, quod sermo inter omnes con5 gruebat. haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio 6 fuit. duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram 30

genthum und die Gefangenen zurück, ceterarum rerum irrita fuit deditio (322 v. Chr.). 1. diis arbitris, der Gerechtigkeit der Götter, welche als Zeugen des Vertrags) testes oder arbitri foederis) angerufen worden waren.

3. feram, vgl. p. 140, 1. Der iudex könnte entscheiden, ob der Zorn gerecht, ob die Sühne (supplicia) genügend sei. 4. at ego, nun denn, so will ich etc. Die Ueberhebung (superbia) ist Sünde und erheischt die göttliche Strafe.

9. placari, schroffer Chiasmus. 14. agant, sc. homines, was aus rerum humanarum zu ergänzen ist.

[merged small][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »