Immagini della pagina
PDF
ePub

4 et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade.

nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes 5 haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod 5 tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua 6 facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam, cum primum ei vires suae satis placuissent, non dubitabant. ei tam opportunas ad occupandum 7 patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anti- 10 cyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi con8 silia de libertate Graeciae dies prope totos agitabantur. identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud 9 omnis nominis Romani vellent esse, si fidem facere ad libe- 15 randam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se 10 imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum 11 dominum accipere. postremo ita decretum est, Corinthus red- 20 deretur Achaeis, ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri, donec cura de Antiocho decessisset.

XXXII. Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum 25 genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et per2 nicitatis visuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo diversa maria omnium rerum usus ministrantis humano 3 generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat: tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed 30

[blocks in formation]

weggezogen. Vgl. Mommsen R. G.
I, 734 sq.
20. Corinthus reddere-
tur] διὰ τὰς ἐξ ἀρχῆς ὁμολογίας.
Polyb. Je mehr Flamininus sich von
den Aetolern abgestossen fühlte,
um so eifriger suchte er den Achäi-
schen Bund für Rom zu gewinnen.

24. Isthmiorum statum ludicrum]
Im Fichtenhaine des Poseidon im
ersten und dritten Jahre jeder
Olympiade. 26. artium] Der mu-
sische Agon, virium et pern. der
gymnische, jenes der Ring- und
Faustkampf, dieses der Wettlauf
im Stadium. Vgl. Schöm. Alterth.
II, 51 sqq.
29. mercatus] Vgl.
Cic. Tusc. V § 9 mercatum eum, qui
haberetur maximo ludorum appa-

[ocr errors]

exspectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. et alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: vix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros. ad spectaculum conse- 4 5derant; et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde solemni carmine ludicrum indici solet, processit, et tuba silentio facto ita pronuntiat „, senatus populusque Romanus et 5 T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque devictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios Phocenses 0 Locrensesque omnis et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas." percensuerat omnis 6 gentis, quae sub dicione Philippi regis fuerant. audita voce praeconis maius gaudium fuit, quam quod universum homines acciperent. vix satis credere se quisque audisse, et alii alios 7 5 intueri mirabundi velut ad somni vanam speciem: quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. revocatus praeco, cum unusquisque 8 non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem. tum ab certo iam gaudio tantus 9 O cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus, ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum est, 10 ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum sensum vo5 luptatium. XXXIII. ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum 2 adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium, haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme 3 et triginta annorum; et cum robur iuventae, tum gaudium ex tam insigni gloria et fructu virtutis vires suppeditabat. nec 4 praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies

[blocks in formation]

ad quemque pertinebat] Jeder über
sein eigenes Geschick, wenn er
einem der genannten Staaten an-
gehörte. Nicht etwa attinebat.
20. Polyb. einfacher: ote un a-
δίως ἂν ὑπὸ τὴν ἔννοιαν ἀγαγεῖν
τοῖς νῦν ἀκούουσι τὸ γεγονός.
24. praeoccupaverat] Denn die Ver-
kündigung geschah vor den Spielen.

27. lemniscos] i. e. fasciolae coloriae dependentes ex coronis (etym. von lana). 30. et fructu virtutis] Vgl. Cic. in Pison. § 57: nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnes umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam

5 gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: esse aliquam in terris gentem, quae sua impensa, suo labore ac periculo 6 bella gerat pro libertate aliorum; nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis 7 praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniu- 5 stum imperium sit, ubique ius fas lex potentissima sint. voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes. 8 hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.

una

IV. Der Syrische Krieg (192-189).

A) Die Schlacht in den Thermopylen (Liv. XXXVI, 15—21).

10

XV. Cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hi2 berna et infames nuptias petisse. tunc Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem mendacem, Hannibalem vero non ut 15

gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. 4. aut terris continentibus iunctis] iunctis ist mit hominibus zu verbinden. Sinn: Die erste und nächste Aufgabe ist es, die unmittelbaren Nachbarn zu befreien, dann folgen die Völker, welche mit ihrem Gebiet das Römische inperium berühren; aber die Römer gehen sogar über das Meer, um als uneigennützige Befreier aufzutreten.

12. cum haec agebantur, der Consul M'. Acilius Glabrio war mit einer Armee von 22000 Mann und 15 Elephanten in Griechenland erschienen u. bezwang nun mit Philipp vereint schnell nacheinander Athamanien u. Thessalien, eroberte die Stadt der Thaumaker u. verwüstete das Gebiet von Hypata (191 v. Chr.). 13. amoena Chalcide hiberna] c. 11: Rex Chalcidem a Demetriade profectus, amore captus virginis Chalcidensis, cum patrem primo adlegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, invitum se gravioris fortunae condicioni inligantem, tandem inpetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et relicum hiemis omissa omnium re

rum cura in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit. Eadem omnis praefectos cepit luxuria, in eandem et milites effusi sunt nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem aut vigilias servavit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit. 14. vana promissa] cf. XXXV, 42: Thoas Aetolus omnibus in Graecia tumultu conpletis Demetriadem adferebat in potestate esse et quibus mendaciis de rege multiplicando verbis copias eius erexerat multorum in Graecia animos, eisdem et regis spem inflabat. ibid. 49: quod si quis antea ignorasset, quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere: mentiendo in vicem iactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse. 15. Hannibalem] Die Höflinge des Antiochus wussten ihn immer zu beseitigen. Hann. wollte die Römische Macht nicht unterschätzt wissen und drang auf ein Bündniss mit Philipp von Macedonien. Dagegen

prudentem tantum virum, sed prope vatem omnium quae tum evenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia insuper 3 everteret, nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam, et ipse eo decem milia fere peditum 5 ex eis qui postea venerant ex Asia expleta et equites quingentos duxit. quo cum aliquanto pauciores quam umquam 4 antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent, nec auctoritate 5 10 nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea in quorum spem vocaverant non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit. id iugum, sicut 6 Apennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit. 15 ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et 7 Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus Maliacus: intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae 8 pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea, et excurrente in altum velut pro20 munturio Attica terra, sita ab tergo et Peloponnesus. hoc 9 iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant. extremos ad 10 25 orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum est, Callidromon appellatur; in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus. haec una 11 militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint. ideo Pylae, et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis 12 30 faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.

XVI. Haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat; et cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res 2 35 postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permu

[blocks in formation]

3 nisset omnia, satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus tot enim convene4 rant — partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntian- 5 5 tibus circa Hypatam omnia evastari. consul depopulatus Hypatensem primo, deinde Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Aetolorum utraeque 6 manus Heracleam sese incluserunt. Antiochum, cui, priusquam 10 hostem cerneret, satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles 7 inveniret ad transitum Romanus: nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et nuper Philippum ab 8 iisdem Romanis. itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit, 15 ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne qua transire Ro9 mani possent. hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum regis atque eundum censebant, 10 pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut sive 20 victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vin11 ceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur. utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta est consilium. duo milia Heracleae substiterunt, duo trifariam 25 divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta haec nomina cacuminibus sunt occupavere.

XVII. Consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis vidit, M. Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consularis legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella 30 Aetolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in 2 Callidromum mittit. ipse priusquam ad hostem copias admoveret, vocatos in contionem milites paucis est adlocutus. „plerosque omnium ordinum, milites, inter vos esse video, bat] machte unzugänglich. facturum] sich hier (ea) den Weg erzwingen. 2. Aetolos ex IV milibus, denn die wenigen schon früher bei ihm erschienenen Aetoler behielt er bei sich. Vgl. v. 25. 7. inutili] ohne dass die Aetoler es verhindern konnten. 14. nuper Philippum] Es ist an die Umgehung des Passes (fauces) am Aous gedacht.

1. vim

16. vertices circa montium] Die Höhen der umliegenden Berge. 20. ut sive sive ut, ähnlich wie at aut aut ut I p. 67, 14.

29. M. Porcium Catonem] Der später den Beinamen Censorius erhielt. Seine Charakteristik bei Liv. XXXIX, 40 sq. Sein Auftreten als Consul für die lex Oppia (ne qua mulier plus semunciam auri haberet neve vestimento versicolori uteretur neve iuncto vehiculo in urbe oppidove nisi sacrorum publicorum causa veheretur) XXXIV, c. 1—8. Sein Feldzug in Spanien (195) als Consul ibid. c. 11-21. 32. Callidromum, der Pfad 'Avónaia Herod. VII, 34. omnium ordinum] Le

215.

« IndietroContinua »