Immagini della pagina
PDF
ePub

modis ab eo agerentur, veluti inescandi inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut minoribus perceptis maiora permitteret. Denique ea fortuna Drusi fuit, ut male facta collegarum eius quam optime ab ipso cogitata senatus probaret magis, et honorem qui ab eo deferebatur, sperneret, iniurias quae ab illis intendebantur, aequo animo reciperet, et huius summae gloriae invideret, illorum inmodicam ferret.

XIV. Tum conversus Drusi snimus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam civitatem Italiae; quod cum moliens revertisset e foro immensa illa et incondita quae eum semper comitabatur cinctus multitudine, in atrio domus suae cultello percussus, qui adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem convenientissimam conscientiae suae: ecquandone, inquit, propinqui amicique, similem mei civem habebit respublica? Hunc finem clarissimus iuvenis vitae habuit. Cuius morum minime omittatur argumentum: cum aedificaret domum in Palatio promitteretque ei architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset; tu vero, inquit, si quid in te artis est, ita compone domum meam, ut quidquid agam, ab omnibus perspici possit.

5. Der Bundesgenossenkrieg 90—88 v. Chr. (Vell. II, 15—17). XV. Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe L. Caesare et P. Rutilio consulibus universa Italia,

[merged small][ocr errors][merged small]

ad dandam civitatem Italiae] Es wird damit nicht gesagt, dass Livius eine derartige lex eingebracht hat; seine Bestrebungen gingen nicht über geheime Verbindungen mit den Italikern hinaus, die Mörderhand ereilte ihn noch vor der Ausführung seines Vorhabens. Vgl. Peter II, 83.

C. 15. Mors Drusi] Nach dem Tode des Livius Drusus wurde durch die lex Varia (des Tribunen Q. Varius Hybrida) gegen alle Gönner und Anhänger desselben als Freunde der Bundesgenossen die Untersuchung eingeleitet. Dieser Umstand beschleunigte den Ausbruch des Krieges. bellum Italicum] auch Marsicum, seltner sociale oder sociorum genannt. Es verbündeten sich die Samniten, Marser, Marruciner, Paeligner,

cum id malum ab Asculanis ortum esset, (quippe praetorem Servilium Fonteiumque legatum occiderant) ac deinde a Marsis exceptum in omnis penetrasset regiones, arma adversus Romanos cepit. Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima; petebant enim eam civitatem, cuius imperium armis tuebantur; per omnis annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset. Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei Magni pater, C. Marius, L. Sulla, anno ante praetura functus, Q. Metellus, Numidici filius, qui meritum cognomen Pii consecutus erat: quippe expulsum civitate a L. Saturnino tribuno plebis quod solus in leges eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu populi Romani restituit patrem.

XVI. Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius, Insteius Cato, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus; neque ego verecundia domestici sanguinis gloriae quicquam, dum verum refero, subtraham: quippe multum Minali Magi, atavi mei, Aeculanensis, tribuendum est memoriae; qui nepos Deci Magi, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T. Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque occuparet; (cuius de virtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q. Hortensius in annalibus suis rettulit; cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam rettulit ipsum Quiritium civitate donando, duos filios eius creando praetores, cum seni adhuc crearentur. Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum duo Romani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur, exercitus populi Romani multis

=

Vestiner, Vicenter, Lucaner.
L. Caesare et P. Rutilio coss.]
90 v. Chr. ab Asculanis] Ser-
vilius hatte in Erfahrung gebracht,
dafs von Asculum Geifseln nach
Corfinium, der Verbündeten Haupt-
stadt (Italia, oskisch Vitellia), ge-
bracht worden waren. Er eilte nun
mit Fonteius in die Stadt, um
Rechenschaft zu fordern. Als er
aber das Volk mit Vorwürfen u.
Drohungen überhäufte, wurde er
samt allen anwesenden Römern er-
mordet. Dieser Vorfall fällt noch
in den Winter 91. atrox] hart.
Vgl. die Rede des C. Gracchus zu

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

in locis funderentur, utque ad saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperi sui Corfinium legerant atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque rem populi Romani restituentibus.

XVII. Finito ex maxima parte, nisi qua Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, suo quidem Romani victis adflictisque ipsi exanimati quam integris viribus universis civitatem dare maluerunt, consulatum inierunt Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque ad finem victoriae satis laudari, neque post victoriam abunde vituperari potest. Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius claritudo intermissa esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videretur: deinde post praeturam inlustratus bello Italico et ante in Gallia legatione sub Mario, qua eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animos sumpsit petens que consulatum paene omnium civium suffragiis consul factus eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est.

IV. Bürgerkrieg des Marius Cinna und Sulla.

1. Revolution des P. Sulpicius Rufus (Vell. II, 18—19).

XVIII. Per ea tempora Mithridates, Ponticus rex, vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles ma

-

7, 10. ad saga iretur] d. h. die Römer legten allgemein das Kriegskleid an, weil der Krieg der Stadt unmittelbar gefährlich erschien. Italicam] Auf Münzen Italiam. recipiendo in civitatem] Als auch die Etrusker u. Umbrer im Begriffe waren sich zu erheben, gab der Consul L. Julius Cäsar ein Gesetz, wodurch alle Städte das röm. Bürgerrecht erhielten, welche dem römischen Bunde treu geblieben waren (90). Bald darauf brachten M. Plautius Silvanus u. C. Papirius Carbo das Gesetz (lex Plautia Papiria) durch, dafs Alle das Bürgerrecht erhalten sollten, welche einer Bundesstadt angehörten u. sich binnen 60 Tagen beim praetor urbanus melden würden. Im J. 89 erteilte Pomp. Strabo das Bürgerrecht auch

[blocks in formation]

nu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die atque hora redditis civitatibus litteris iugenti cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, quo tempore neque fortitudine adversus Mithridatem, neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit, (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminavit, qui M'. Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt,) cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia. Is egressus urbe cum circa Nolam moraretur, (quippe ea urbs pertinacissime arma

осси

denique Cn. Pompeius ita vicerit, ut maior clariorque in restaurando bello resurgeret damnisque suis_terribilior redderetur. Denique ad postremum non vi hostili victus, sed voluntaria morte in avito regno senex herede filio decessit. pata Asia] Justin. 37, 3 bis 38, 3 Ad regnum cum accessisset, Scythas ingenti felicitate perdomuit. Auctus igitur viribus Pontum quoque ac deinceps Cappadociam occupavit. Inde in Bithyniam

transcendit. Inita deinde cum Nicomede societate Paphlagoniam invadit victamque cum socio dividit. Quam cum teneri a regibus senatui nuntiatum esset, legatos ad utrumque misit, qui gentem restitui in pristinum statum iuberent. Mithridates, cum se iam parem magnitudini Romanorum crederet, superbo responso hereditarium patri suo regnum obvenisse respondit. Nec territus minis Galatiam quoque occupat. Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam venisset, decernitur in senatu, ut in regnum restituatur, in quod tum missi Aquilius et Mallius Maltinus legati. His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane rege Armeniae bellum adversus Romanos gesturus iungit pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines vero et quaecumque auferri possent Tigrani cederent (Vgl. das Bündnis der Römer u. Aetoler v. 211, Liv. 26, 34). Post haec legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas Bastarnasque auxilium petitum mittit. Non magno igitur labore Aquilium et

Mallium Asiano exercitu instructos vincit, quibus pulsis ingenti favore civitatium excipitur: debita civitatibus publica privataque remittit et vacationem quinquennii concedit. Asia tam avide regem exspectabat, ut etiam vocibus vocaret: adeo illis odium Romanorum incusserat rapacitas proconsulum, sectio publicanorum, calumniaelitium. — necatisque civibus Romanis] Vgl. Cic. de inp. Cn. Pomp. § 7. Der schreckliche Befehl ward mit schonungsloser Grausamkeit vollzogen u. an dem Mordtage 80000 Menschen dem Tode preisgegeben (Val. Max. IX, 2, 3). Hierauf bemächtigte sich M. auch der Inseln im ägäischen Meere mit Ausnahme von Rhodus, wobei Delos die greulichste Verwüstung erlitt (Paus. III, 23, 2 τῆς Δήλου τότε ἐμπορίου τοῖς Ἕλλησιν οὔσης . ἐφόνευσε δὲ αὐτοὺς τοὺς Δηλίους, κατασύρας δὲ πολλὰ μὲν ἐμπόρων χρήματα, πάντα δὲ ἀναθήματα, προσεξανδραποδισάμενος δὲ γυναῖκας καὶ τέκνα, καὶ αὐτὴν ἐς ἔδαφος κατέβαλε την Δῆλον), κ. schickte seinen Feldherrn Archelaos mit einem starken Heere nach Griechenland. Vgl. Halm Einl. zu Cic. de inp. Pomp. § 6-10. - Rhodiis] Cic. Verr. II. § 159. - M'. Aquilium] Es ist derselbe, welcher den Sklavenkrieg in Sicilien beendigte. Die Mitylenäer lieferten ihn dem M. aus, dieser schleppte ihn gebunden auf einem Esel einher u. liefs ihm endlich in Pergamum geschmolzenes Gold in den Mund giessen (App. Mithr. 21). sorte obvenit] Nach anderer Nachricht durch Se natsbeschlufs. circa Nolam] Sulla wollte einen Teil des Heeres nach

nai

retinebat exercituque Romano obsidebatur, velut paeniteret eius fidei, quam omnium sanctissimam bello praestiterat Punico) P. Sulpicius tribunus plebis disertus acer, opibus gratia amicitiis, vigore ingeni atque animi celeberrimus, cum antea rectissima voluntate apud populum maximam quaesisset dignitatem, quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent, subito pravus et praeceps, C. Mario post septuagesimum annum omnia imperia et omnis provincias concupiscenti addixit legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum, aliasque leges perniciosas et exitiabilis neque tolerendas liberae civitati pertulit; quin etiam Q. Pompei consulis filium eundemque Sullae generum per emissarios factionis suae interfecit.

XIX. Tum Sulla contracto exercitu ad urbem rediit eamque armis occupavit, duodecim auctores novarum pessimarumque rerum, inter quos C. Marium cum filio et P. Sulpicium, urbe exturbavit ac lege lata exules fecit; Sulpicium autem adsecuti equites in Laurentinis paludibus iugulavere, caputque eius erectum et ostentatum pro rostris velut omen imminentis proscriptionis fuit. Marius post sextum consulatum annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae in quam se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat, iniecto in collum loro in carcerem Minturnensium iussu duumvirum ductus est. Ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus natione Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno eiulatu cxprimente indignationem casus tanti viri, abiecto gladio profugit e carcere. Tum cives, ab hoste misereri paulo ante principis viri docti, instructum eum viatico conlataque veste in navem imposu

Asien führen. rectissima voluntate] Sulp. gehörte ebenso wie C. Aurelius Cotta zu der gemäfsigten Senatspartei, deren Führer Livius Drusus war. Vgl. Cic. de Or. I, 25; 30; 106; 131; III, 31; Brut. 203 grandis et tragicus orator. Vgl. Piderit, Einl. zu de Or. § 12. addixit] sc. tribunatum. Er versah Sulp. mit einer Leibwache von 3000 Bewaffneten u. hielt eine Schar von 600 Männern aus dem Ritterstande um sich, die er den Antisenat nannte. inperium abrogaretur] Sulp. fürchtete bereits, dafs Sulla das Heer gegen ihn u. Marius benützen möchte.

aliasque leges] ut exsules revocarentur et novi cives libertinique_in omnes tribus distribuerentur. Bei einem Aufstand, den Sulp. durch diese Gesetze erregte, wurde der

Sohn des Consuls Pompeius getötet, Sulla rettete sich durch die Flucht u. fand angeblich im Hause des Marius Schutz.

C. 19. duodecim auctores] a senatu hostes iudicati sunt. Liv. per. 77. Auf dem Esquilinischen Hügel war es zwischen den Truppen des Sulla u. des Marius zu einer blutigen Schlacht gekommen, wobei Sulla nur dadurch siegte, dafs er sich persönlich der Gefahr aussetzte. adsecuti equites] P. Sulp. cum in quadam villa lateret, indicio servi sui retractus et occisus est. servus ut praemium promissum indici haberet, manumissus, set ob scelus proditi domini de Saxo deiectus est. Liv. 77. iussu duumvirum] des städtischen Magistrates. instructum eum viatico] Cic. p. Plancio

« IndietroContinua »