Immagini della pagina
PDF
ePub

erunt; at ille adsecutus circa Aenariam insulam filium cursum in Africam direxit inopemque vitam iu tugurio ruinarum Carthaginensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alteri possent esse solacio.

2. Revolution des L. Cornelius Cinna (Vell. II, 20. 21).

XX. Hoc primum anno sanguine consulis Romani militis imbutae manus sunt; quippe Q. Pompeius, collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompei proconsulis seditiosi quamquam dux decesserat, interfectus est. * * Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita civitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives, ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores beneficii, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est. Quo nomine ingentem totius Ilaliae frequentiam in urbem acciverat. E qua pulsus collegae optimatiumque viribus cum in Campaniam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus ei abrogatus est suffectusque in eius locum L. Cornelius Merula flamen dialis: haec iniuria homine quam exemplo dignior fuit. Tum Cinna corruptis primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe largitionis militibus, ab eo exercitu qui circa Nolam erat, receptus est. Is cum universus in verba eius iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum intulit, fretus ingenti numero novorum civium e quorum delectu trecentas amplius cohortis conscripserat ac triginta legionum instar impleverat. Opus erat partibus auctoritate, cuius augendae gratia C. Marium cum filio de exilio revocavit, quique cum iis pulsi erant.

§ 26 Minturnenses coloni, quod C. Marium e civili ferro atque ex inpiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem eam terram, quam servarat, votis omnibus lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur. Cic. vergleicht sehr häufig sein Exil mit dieser Flucht des Marius. circa Aenariam] die Insel Ischia, am Golf von Neapel, vulkanischen Ursprungs mit warmen Quellen. „Aenariam appellavere locum, ubi Aeneas a Troia veniens classem appulit." Festus.

C. 20. Noch vor seiner Abreise

nach Griechenland liefs Sulla unter seiner Leitung die Consuln für das nächste Jahr (87) wählen: Cn. Octavius u. L. Corn. Cinna. Der Erstere war entschiedener Anhänger der Senatspartei, den Cinna verpflichtete Sulla durch einen feierlichen Eid, nichts feindseliges gegen ihn während seiner Abwesenheit zu unternehmen. Cinna erhob aber sofort wieder das Banner des Aufruhrs. Pompeius] Q. Pompeius Rufus. Cn. Pomper] dem Pomp. Strabo hatte der Senat im vorigen Jahre den Oberbefehl entzogen. quamquam dux decesserat] obwohl er als Feldherr abgetreten war, so schürte er doch unter den Soldaten den Aufruhr gegen seinen Nachfolger.

XXI. Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, ut praescripsimus, usa erat respublica, quique Asculum ceperat (circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque et septuaginta milia civium Romanorum, amplius sexaginta milia Italicorum una die conflixerant), frustratus spe continuandi consulatus ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari videretur et huc atque illuc, unde spes maior adfulsisset potentiae, se exercitumque deflecteret. Sed ad ultimum magno atrocique praelio cum Cinna conflixit, cuius commissi patratique sub ipsis moenibus oculisque urbis Romanae pugnantibus spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. Post hoc cum utrumque exercitum velut parum bello exhaustum laceraret pestilentia, Cn. Pompeius fulmine ictus decessit, cuius interitus voluptas amissorum aut gladio aut morbo civium paene damno repensata est, populusque Romanus quam viro iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit. Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem occupaverunt; sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit.

3. Terrorismus des C. Marius (Vell. II, 22).

XXII. Mox C. Marius pestifero civibus suis reditu intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana esset secuta; neque licentia in mediocris saevitum, sed excelsissimae quoque atque eminentissimae claritatis viri variis suppliciorum generibus adfecti. In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus est; Merula autem qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute reipublicae flamen dialis precatus erat deos, eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de republica meritum spiritum reddidit. M. Antonius, princeps civitatis atque eloquentiae, gladiis militum quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Mari Cinnaeque confossus est. Q. Catulus, et aliarum virtutum et belli Cimbrici gloria, quae illi cum Mario communis fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit

C. 21. conflixit] Am collinischen Thor. Im Heere des Cinna kommandierten auch Carbo u. Q. Sertorius.

-

de recipiendo Mario] Marius weigerte sich die Stadt zu betreten, bevor er förmlich zurückgerufen sei, worauf man in Rom sofort Anstalten traf, einen Volksbeschlufs zu erwirken.

Histor. Quellenbuch II, 3.

C. 22. pestifero reditu] Velut captam urbem caedibus ac rapinis vastavit. Liv. moratus erat] Es wird erzählt, dafs seine Beredsamkeit auf die von Marius ausgesandten Mörder einen solchen Eindruck machte, dafs sie sich weigerten ihn zu töten u. nur ihr Führer den Mut u. die Hartherzigkeit hatte,

6

se loco nuper calce harenaque perpolito inlatoque igni qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo, mortem magis voto quam arbitrio inimicorum obiit. Omnia erant praecipitia in republica, nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet aut petere sustineret; postea id quoque accessit, ut saevitiae causam avaritia praeberet et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur et qui fuisset locuples, fieret inde nocens, suique quisque periculi merces foret, nec quicquam videretur turpe quod esset quaestuosum.

4. Sullas Krieg gegen Mithridates (Vell. II, 23. 24).

XXIII. Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita dimicavit, ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplicis Piraei portus munitiones labore expleto amplius ducenta milia hostium interficeret nec minus multa caperet. Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est; adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re quicquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent: ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae condicionis cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes intra muros habebant. Transgressus deinde in Asiam Sulla parentem ad omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia ac parte navium Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coëgit, captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit, paternis id est Ponticis finibus contentum esse iussit. XXIV. C. Flavius Fimbria, qui praefectus equitum ante ad

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

(87) gegen Attika vor u. eroberte die Stadt u. den Piräeus nach hartnäckiger Gegenwehr (86). Archelaos zog sich nach Munychia zurück. Bald darauf vereinigte er sich mit Taxiles, dem Führer eines zweiten Heeres, über beide Feldherrn siegte Sulla bei Chäronea (86). Im J. 85 siegte Sulla wiederum über ein neues Heer des Mithridates unter Dorylaos bei Orchomenos. transgressus in Asiam] durch Thessalien u. Makedonien ging Sulla über den Hellespont; jetzt bat Mithr. um eine persönliche Unterredung mit ihm u. gab in allen Punkten nach. Zu Dardanum wurde der Friede bewilligt.

ventum Sullae Valerium Flaccum consularem virum interfecerat, exercituque occupato imperator appellatus forti Mithridatem pepulerat praelio, sub adventum Sullae se ipse interemit, adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter exsecutus. Tum Sulla compositis transmarinis rebus cum ad eum primum omnium Romanorum legati Parthorum venissent et in iis quidam magi ex notis corporis respondissent caelestem eius vitam et memoriam futuram, revectus in Italiam haud plura quam triginta armatorum milia adversum ducenta amplius hostium exposuit Brundusi. Vix quicquam in Sullae operibus clarius dixerim, quam quod, cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque inlaturum se bellum iis dissimulavit, nec quod erat in manibus omisit, existimavitque ante frangendum hostem quam ulciscendum civem, repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset vicisset, superaret quod erat domesticum. Ante adventum L. Sullae Cinna seditione orta ab exercitu interemptus est, vir dignior qui arbitrio victorum moreretur quam iracundia militum; de quo vere dici potest, ausum eum quae nemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent, et fuisse eum in consultando temerarium, in exequendo virum. Carbo nullo suffecto collega solus toto anno consul fuit.

5. Sullas Rückkehr (Vell. II, 25-27).

XXV. Putares Sullam venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis auctorem: tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptavitque iustis legibus et aequis condicionibus bellum componere; sed iis quibus res pessima et immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Nor

C. 24. interfecerat] cf. zu II, 22. -pepulerat] Er nahm Pergamum, die zeitweilige Residenz des Mithridates, dann Pitane u. zerstörte schliefslich Ilium. Als nun Sulla jede Unterhandlung mit Fimbria ablehnte, sah sich dieser bald von seinem Heere verlassen; er floh deshalb nach Pergamum u. gab sich dort den Tod. caelestem eius vitam] Plut. Sulla c. 37 os dvaynałov εἴη τοῦτον τὸν ἄνδρα μέγιστον γεvέoval. Um diese Zeit nahm Sulla den Beinamen Felix an. ho

stium] der Marianer. Die herrschende Stimmung in Italien war dem Sulla feindlich. superaret] von quod abhängig superandum putabat interemptus] Vgl. zu c. 22. Carbo] Cn. Papirius Carbo

=

war Consul 85 u. 84 v. Chr.

C. 25. venisse in Italiam] im J. 83 v. Chr. tanta cum quiete] d. h. er fand nicht den geringsten Widerstand. in Campaniam] Hier standen die beiden Consuln des Jahres 83 C. Norbanus u. L. Scipio, jener am Volturnus bei Casilinum, Scipio

banumque consules superat, quorum Norbanus acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus, inviolatus a Sulla dimissus est. Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit, aequissimo lenior, post victoriam audito fuerit crudelior. Nam et consulem, ut praediximus, exarmatum, Quintumque Sertorium, pro quanti mox belli facem! et multos alios, potitus eorum, dimisit incolumis, credo ut in eodem homine duplicis ac diversissimi animi conspiceretur exemplum.

XXVI. Deinde consules Carbo tertium et C. Marius, C. Marii septiens consulis filius, annos natus sex et viginti, vir animi magis quam ingeni paterni, multa fortiterque molitus neque usquam inferior nomine suo. Is apud Sacriportum pulsus a Sulla acie, Praeneste quod arte et natura munitum praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit. Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi videbatur, qui foret pessimus: quippe dum ad Sacriportum dimicatur, Damasippus praetor L. Domitium consularem et Mucium Scaevolam eundem pontificem maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C. Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit. Non perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antisti, quae iugulato, ut praediximus, viro gladio se ipsa transfixit.

XXVII. At Pontius Telesinus, dux Samnitium, vir domi bellique fortissimus penitusque Romano nomini infestissimus, contractis circiter quadraginta milibus ferocissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis, Carbone ac Mario consulibus kal. Novembribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad summum discrimen et eum et rempublicam perduceret, quae non maius periculum adiit Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die, quo circumvolans ordines exercitus sui Telesinus dictitansque adesse Romanis ultimum diem vociferabatur eruendam

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »