Immagini della pagina
PDF
ePub

oratio obliqua ab verbo ex praegresso cogitando pendeat, particulam copulativam non addi. Neque ratio, cur Sall. ab eo constanti usu h. l. discedere voluerit, ulla idonea reperitur. Librorum denique in hac parte exigua fides est.

[ocr errors]

In oratione Bocchi c. 110 pretium glossema esse, quamquam adeo optumos libros veluti V inquinavit, ex varietate scripturae non minus, quam ex sententiae obscuritate nam quam Bojesenus auctore Madvigio iniit explicandi rationem: fuerit hoc ipsum, quod aliquando ope indigui, pretium, quo amicitiam tuam emerim, qua carius nihil habeo', contorti aliquid habere vix quemquam negaturum esse credo certum est (vid. praeterea quae infra de loco Iug. 3, 1 dispútabuntur). Infra 3 cum P3Bg3y tibi omittant, s2 post redditam habeat, cumque in aperto sit cur librarii id adiciundum putaverint, glossema id esse iudico, atque adeo videtur mihi illo deleto vis quaedam maior in sententia inesse. Tum 6 volgo edebatur bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Ibi V adfinis meos exhibet, quod probavit Linkerus. Set sive de finitumis adcolis regni Mauretaniae, sive de necessitudine quadam coniunctis id vocabulum intelleges, ea sententia cum praecedente non congruit. Nam qui ipse nulla iniuria lacessitus vel finitumis vel necessariis suis auxilium fert, bellum ei, advorsum quem illos tutatur, facit. Nihil aliud Bocchus, ut bellum ab se advorsus Romanos susceptum excuset, dicere potest, nisi quod iam 102, 12 conmemoratum est, se finis suos contra Mari incursiones defendisse. Atque id praecedentibus cum gravitate quadam obponundum fuit, quoniam sese armis cum Romanis pugnasse negare neque volebat neque poterat. Ergo at finis, quod libri, qui secundum V optumi sunt, exhibent recte dictum esse adparet, et cum ad illos V adcedere videatur facili enim errore ad pro at scriptum esse manufestum est quod relicui omittunt non tanti faciundum est, praesertim cum librarios asyndetorum restituendorum non minus studiosos, quam particularum adiciundarum fuisse constet. Postremo si 7 id cum libris, quamvis non optumis, tamen satis multis omittatur, eadem de h. 1. valebunt, quae supra p. 76 de 14, 5 monita sunt.

[ocr errors]

Iug. 112, 2 non video cur proficiscitur, quod plerique libri tuentur, ei, quod minus testatum est, venit posthabeatur. Set id levius est; gravius mendum admissum esse videtur infra 3, ubi vetustissumi et optumi libri exhibent ibique sibi Sullam traderet; cum talem virum in potestatem habuisset tum fore uti iussu senatus aut populi foedus

fieret. Romani quod permulti recentiores libri post populi scriptum exhibent, eo vocabulo facile caremus, cum ex omni loco quibuscum pax aut foedus faciundum sit eluceat. Set senalus aut populi nullo modo ferri potest, quibus verbis hoc diceretur: Iugurtham sperasse si Sullam captum haberet, fore ut ab senatu si non a populo, ab hoc si minus ab illo foedus inpetraret. Nam quamquam interdum factum est, ut populus contra senatus auctoritatem bellum fieri iuberet, nullum tamen extat exemplum, quo populum sine patrum auctoritate pacem decrevisse doceatur, atque adeo si id factum esset, tamen senatus aut tacitus aut consulto facto auctor fiebat. Quid igitur? num atque, pro quo interdum aut errore scriptum est quodque hoc loco pauci libri praebent, adprobabimus? Cui non illud quidem obponendum videtur, quod Sallustius nusquam in ea formula particula atque usus est (et Iug. 104, 4. 111, 1 et 9, 2, ubi nonnulli veteres codices que praebent; que lug. 21, 4 ubi pauci codd. que omittunt, pauci pro eo et exhibent. Cat. 34, 1 senatum populi romani, quae formula adeo inscriptionibus testata est, cfr. Cenot. Pis. ap. Or. nr. 642 scribendum esse cum librorum conmendatio ostendit, tum rerum ratio, in quibus populo nullus locus datur), quoniam nihil obstat, quo minus Sallustium hanc ob caussam ab consuetudine discessisse statuamus, quod exprimere vellet, praeter senatum etiam ab populo foedus ratum habitum iri. Set gravioris momenti est, quod iussu senatus dici non licet ac nullo prorsus modo ubi populus adiunctus est, quoniam iubere et iussu tum sollemnia sunt de eis quae ab senatu aut ab magistratibus promulgata populus suffragiis suis rata habet (cfr. Iug. 40, 3. 73, 7. 84, 1. 85, 11. Cat. 29, 3). Ad quae adcedit, quod ubicumque aut, vel, similia in libris alieno loco inveniuntur, suspicio est vel variae lectionis vel explicationis in textum receptae. Iam iussu munitissumum est, senatus cum eo non convenit, ergo videndum, num iussu populi eiectis senatus aut vel atque recte dicatur. Cum igitur tum demum firmum foedus fuerit, si ad senatus auctoritatem populi scitum adcessisset, advorsum populi voluntatem vero senatus nihil valuerit, cumque Iugurtha certe conpertum habuerit saepe foedus ab senatu datum populi iussu subvorsum esse, vituperandusne est Sallustius, si regem Numidiae, cum de foedere non frustra pangendo ageretur, solum hoc conmemorantem fecerit: si talem virum in potestate habuisset, fore ut populi iussu foedus fieret?

lug. 113, 2 Linkerus tacite in verbis illi pariter laeli ac spei bonae pleni esse particulam ac delevit. At omnes libri boni eam

SALLUST. ED. DIETSCH,

7

tuentur neque insolens eius usus est, ubi praegresso quo illud explicetur adiungitur (vid. Cat. 2, 9. 3, 5. Iug. 14, 15. 107, 2. Madv. ad Cic. de fin. I 10, 34 p. 75). Multo rectius suspectum habebitur bonae, quod in cod. vetustissumo P superscriptum, in P1m1t ante spei conlocatum est. Aegre id vix quisquam desiderabit, neque a specie veri abhorret librarios vim vocabuli spei augendam arbitratos esse. Set tamen haec non tanti sunt, ut adiectivum eiciundum videatur, non magis quam lug. 42, 2. Paulo post 3 ceteris, quamquam in vetustissumis tantum non omnibus legitur, suspectum esse non nego, fortasse tamen ita defendere póterimus, ut Sall. primum amicorum notionem, deinde omnium qui adessent, i. e. ceterorum, remotionem urguere voluisse statuamus. Set multo gravioribus dubitationibus obnoxia sunt, quae sequuntur: dicitur secum ipse multum 1) agitavisse, voltu corporis pariter atque animo varius. Sic plerique atque optumi libri; at voltu corporis dici nequit, et ratio explicandi, quam ab Kritzio propositam olim ipse probavi - genetivum nullam aliam ob caussam adiunctum esse, nisi ut genus, cuius esset voltus, maiore gravitate animo obponeretur; cfr. Naegelsb. Theor. d. lat. St. p. 274 sq. in philosophica disputatione potius quam in simplici narratione locum habet. Set iam antiquis temporibus aliam huius loci fuisse scripturam intellegitur inde, quod Serv. ad Verg. A. VII 251 ex hoc loco adfert vollu et oculis, quae eadem verba, quamquam Sall. nominatus non est, leguntur apud Hieronymum Conm. in Ezech. lib. III T. V p. 85 ed. Vall. Et cum recentiores libri praebeant vultu colore motu corporis, nonne apertum est glossis hunc locum inquinatum esse? Quid igitur statuendum videtur? Utrum glossatorem philosophico quodam pruritu ad voltu adscripsisse corporis, an Sallustium scripsisse corpore, quod cum ex glossis voltu inlatum esset, non potuit non in genetivum conmutari? Quod si reputaveris tecum, constare iam antiquis temporibus glossas in hunc locum inlatas fuisse, animo nihil melius potuisse obponi quam corpore, at nihil eo ipso magis inlustrandi librariis ansam praebuisse, postremo quam diligens scriptor in membris exaequandis fuerit, profecto me non audacius ac temere, set iustis de caussis scri

1) Hanc optumorum librorum scripturam ei, quod ceteri praebent, multa praeferundam existumavi. Etenim quid agitaverit Bocchus certum est; nulla alia optio ei iam data fuit nisi utrum Sullam Iugur

[ocr errors]

ea

thae an Iugurtham Sullae traderet; haec, non multa, agitavit; at recte dicitur multum, in quo inest aut rei saepius factae aut maioris modi significatio (cfr. Cat. 27, 4. 60, 4. Iug. 1, 5. 19, 1. 94, 3. 108, 1).

pturam volgo receptam inmutavisse intelleges. Nec magis vereor ne in temeritatis crimen incurram, quod quae sequuntur quae scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse solus in dubitationem vocaverim. Nam primum quae minus recte ad praecedentia refertur, et quod olim contendi, pluralem non ad voltus tantum varietates, set etiam ad amicorum adhibitiones atque remotiones spectare, id eo quod verba tacente ipso adiuncta sunt, prorsus refutatur. Set largiamur Sallustium, quoniam in corpore varius insit notio pluralis, varios gestus atque habitus corporis ostendens, quae recte dixisse, largiamur scilicet recte apud elegantem scriptorem cum acc. et inf. coniunctum esse, quamquam exemplum eius constructionis Iug. 102, 9 iam optumorum librorum auctoritate ac fide remotum et Fr. I 47, 5 eo nomine ab h. 1. divorsum est, quod ibi membrum est non pendens set liberum: nonne quae est in libris discrepantia, ac maxume interpositum in optumis ita suspicionem movent? Scilicet duplicem adparet fuisse scripturam : quae scilicet tacente patefecisse et scilicet ita tacente patefecisse: quae discrepantia nonne glossema haec verba fuisse arguit? Denique num eius, qui ingeniosis et eruditis hominibus scribat, est, ut quae lectores ipsi intellecturi sint, ea fuse ac copiose doceat?

[ocr errors]

Iug. 114, 2 illique ferri non posse, nisi qui contorta Sallustio quam plana tribuere malit, nemo non concedet. Kritzius ibique, Linkerus scilicet scripsit, quae propterea probari non possunt, quoniam vitium orationis remanet, inde non praegresso iam dictum (vid. Klotz ad Sintenis p. 105 et 152). Rationem emendandi ostendit, quod in libro ceterum non optumae notae scriptum est illincque. Scilicet scripserat Sall. illimque, de qua forma vid. Ritschl Mus. Rhen. VIII 472; Lachm. ad Lucr. II 169. III 880; Corssen Zeitschr. f. d. vergl. Sprachw. V 120 sq. Id per inde explicatum et cum lineola super i adpicta, qua m notare solebant librarii, deleta esset, factum esse illique et inde usque ad, profecto mirum non est. In ipsa clausula belli Iugurthini non dubitavi ex P1 recipere et ea tempestate, quod aliorum librorum scriptura ex ea confirmare videbatur. Constat autem et particula adiungi id, quod ad relicua confirmanda pertineat ('und in der That, und wirklich'); cfr. Naegelsb. 1. c. p. 538. Quod si quis obposuerit, tum et plerumque verbum sequi, id hoc loco propterea non factum esse manufestum est, quod ea tempestate ecferundum erat.

[ocr errors]

Cap. V.

De emendationibus.

Nihil dicam de eis locis, in quibus vel codicum scripturam veram vel rectam emendandi rationem ab aliis ostentam esse ab omnibus viris doctis intellectum est, velut de Cat. 1, 7, ubi nemo nunc Palmerii veget amplexus tenet; de eis tantum disputabo, de quibus vehementius etiamnum dubitatur vel aliam quam relicui viam sequendam puto.

Nobilissuma sententia est Cat. 2, 9 verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Ablativum aliquo negotio non posse cum intentus coniungi, nisi ut hoc absolute dictum esset et ablativo res qua ut aliquis intentus esset efficeretur exprimeretur, omnes censuere (cfr. Roth. ad Tac. Agric. 12 p. 161. Peter ad Cic. Or. 2, 5 p. 98). Recte id dicitur de ea re, qua animus tenetur, velut Iug. 44, 3 Metellus expectatione eventus civium animos intentos putabat, h. 1. aptum non est, quoniam ea res est fama praeclari facinoris aut artis bouae, non aliquod negotium. Neque metaphora ab arcu sumpta h. 1. convenit, quia cum arcum intentum tenemus, data copia scopum tangere parati sumus, h. 1. autem intentus non adparatum, set modum ac rationem quaerendi significare manufestum est. Quae cum intellexissent, alii aliquo ex aliquoi conruptum esse statuerunt, quorum sententiam conprobavit Gerlachius ed. noviss. p. XVI. At Arusianus p. 243 L. iam ab veteribus ablativum lectum esse testatur et alicui negotio non modo superfluum est, set adeo sententiam obscuram facit. Quid igitur? Ablativus coniungendus est cum quaerit. Ut nullo negotio (Cic. ad Att. X 16, 3: Siciliam tenere nullo negotio potuil), magno negotio (Cels. VII 5: tela, quae haeserunt, magno negolio saepe eiciuntur), tanto negotio (Cic. ad fam. II 10, 3: oppugnabam oppidum tantis opibus tanto negotio), sic aliquo negotio dicitur pro: non sine aliquo labore. Neque supervacaneum est, quod sequitur intentus (absolute dictum; vid. Ind. s. v.), quia aliquo negotio ad industriam, virium contentionem, intentus ad animi curam et diligentiam pertinere adparet. Ad sententiam autem aptissumum est. Quae enim fama eum consequetur, qui sine labore ac cura laudem quaerat? Ac talem scriptoris sententiam

« IndietroContinua »