Immagini della pagina
PDF
ePub

sum et vel superscriptum vel ad marginem adiectum esset, ab librariis falso loco inlatum esse ideoque transponendum ceterum levia alia aliis locis facere.

Cap. IV.

De glossematis.

Arduum ac difficile adgredior opus, de eis locis disputaturus, quibus glossemata in Sallusti verba inlata aut visa sint aut videantur. Etenim cum glossemata in textum multa inlata esse ipsi libri prodant (cfr. var. scr. ad Cat. 20, 5), aliis locis grammaticorum veterum testimonia ostendant (cfr. Cat. 49, 1), cumque codices paene omnes multas glossas marginales et interlineares contineant, facile aliquis in eam opinionem adduci potest, ut omnia, quibus aliquo modo salva atque integra sententia careri posse videatur, eiciunda censeat; set in ea re magna cautio adhibenda est, ne ex praeiudicata de scriptoris brevitate opinione potius quam ex eius vera indole ac more iudicare videamur. Quam ob caussam codices diligenter perquirendi sunt. Cum autem aliis in rebus vetustissumos libros maxumam fidem merere adpareat, ei ibi quoque sequendi erunt, ubi quod recentiores exhibent, non peius esse inveniatur.

Nulla autem vox magis dubitationibus obnoxia et fuit et est, quam verbum esse. Quam ab Sallustio saepius quam ab aliis scriptoribus omissam esse cum constaret, multi praeeunte Cortio paene ubique ex-" pellundam censuere. Ac sane in libris multis saepissume superscripta est, et inveniuntur loci, ubi in recentiores libros ex glossemate inrepsisse inde adpareat, quod in vetustiore superscripta est et locus in aliis alius; cfr. Cat. 19, 6. 39, 1. Iug. 25, 2. 27, 3. 28, 6. 84, 4. 92, 6. 96, 4. 100, 5. 101, 3. 102, 6. At tamen in ea re summa cautio adhibenda est. Cum enim qui libros Sall. adtente ac diligenter perlegerit, has leges ab eo observatas esse inveniat, ut copulam omitteret, ubi narratio vel descriptio quasi magno cum vigore decurreret

qua re ei dicendi generi similis usus est infinitivi, quem historicum grammatici adpellavere item ubi aliquid cum gravitate dicundum esset (cfr. Iug. 85, 22: quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior; saepissume id in clausulis fieri facile intelleges), denique ubi per obpositum verbum, quo modo praecedens accipiundum esset, perspicuum fieret, simul gravitas obpositionis adposita copula minueretur

(cfr. Cat. 39, 1, cuius generis nunc iudico esse lug. 88, 6 ita Iugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut proelio certaturum, de quo loco olim disputavi Obss. p. 1), contra poneret, ubi aut quieta esset oratio atque scriptor, vel quem loquentem fecit, distincte ac perspicue doceret, aut nisi adiuncta copula tempus vel modus non perspiceretur 1), aut, id quod potissumum in verborum temporales formas cadit, aliquid factum esse vel quo tempus definiretur vel ut praeteritum significaretur dicundum esset, aut denique verbum esse non copulae locum obtineret, sed graviorem vim haberet cum igitur adpareat omissionis licentiam in iudicio ac sensu Sallusti sitam esse, magno opere cavendum est, ne quid in libris scribundum fuerit ex eis quae nosmet ipsi de mente scriptoris finxerimus existumemus potius, quam ex eis quae testata sunt quo animi habitu scripserit iudicemus. Igitur Cat. 5, 3 supra quam cuiquam credibile est, cum omissum esse est, quoniam praecederet e, credibile videatur, cum quamvis vivida sit et alacris Catilinae ingeni descriptio, tamen tranquillius aliquid interpositum esse non alienum sit, denique Sall. non vituperandus sit, si dici voluerit: supra quam a quoquam credibile habeatur, librorum satis multorum eorumque vetustorum testimonia non reiciunda puto; nec magis 20, 11 cui virile ingenium est, quod in E g2 superscriptum, in s2 omissum est, advorsus omnium relicuorum fidem nam etiam ei libri, in quibus inest scriptum, testantur est expellundum iudico. 46, 2 Linkerus praeter alia etiam esset eiciundum iudicavit; cuius sententiae in tanto ceterorum consensu non satis grave argumentum est, quod P opus erat, pauci recentiores libri sit exhibent.

1) Cfr. quae olim ad Iug. 10, 2 tare solitus, parum exploratum est, p. 80-83 et Obss. p. 2 disputavi. praegressum simulaveritne lenit duRarissuma sunt coniunctivi omissi ex- ritiam, simul adparet, si sit adiunempla. Tamen Iug. 53, 7 et paene in- ctum esset, non tam de vitio, quam prudentia admissum facinus miserabile, quod tum fecisset B. cogitari poni utrimque praemissi equites rem ex- tuisse. De altero Iug. 113, 1 Haec ploravissent, facilius toleratur copu- Maurus secum ipse diu volvens tanlae omissio, quoniam praecedit paene, dem promisit, ceterum dolo an vere et perspicuum est, graviorem ora- cunctatus parum conperimus, non dutionem esse, quod scriptor legen- bium est, quin cunctatus participium tium animos ad id, quod evenisset, et ex promisit repetundus sit coni. summo opere intendisset. Eorum promiserit, quem ad modum nos lolocorum, quos in Obss. tractavi, in altero Iug. 88,6 id simulaveritne quo inprovisus gravior adcederet, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mu

quimur: 'Er versprach es, ob nach hinterlistigem oder ernstlichem Bedenken, ist nicht gewisz.'

est

Eoque minus suspiciosum esset, quod coniunctivi omissi exempla rarissuma sunt neque praeter Fr. I 47, 19 (quid opus decretis, quid auxilio Catuli?) umquam in illa locutione verbum esse omittitur, cfr. Cat. 1, 6. 20, 10 (solus 1 om. M1 est opus). 31, 7. 43, 3. 45, 1. 58, 15. Iug. 55, 4. 7. 71, 4. 84, 2. 85, 31. Etiam minus probanda est suspicio quam idem v. d. in est contulit lug. 31, 6 advorsus omnis libros ipsumque, quem merito plurumi fecit, V. Scilicet videtur ei offensioni fuisse, quod sequitur necesse est. Quod contra est. Neque enim Sall. talem repetitionem eius voculae fugit (Cat. 3, 1 pulcrum haut absurdum est. 7, 2 suspectiores sunt formidulosa est; eodemque modo lug. 55, 4 secundum optumos libros recipiundum est ita quo clarior erat, eo magis animo anxius erat; denique lug. 85, 2 quo pluris est universa res publica, est praesertim cum ab libris munitissumum sit, eo minus eiciundum, quod graviter adfirmari ita esse minume ab h. 1. alienum est) et ipsa obpositionis atque chiasmi ratio, ut in utroque membro est ponatur postulat. Cat. 48, 3 Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat Link. erat delevit. Atque aliquid quidem suspicionis per libros manu scriptos movetur (vid. var. scr.), quod tamen prae tanto optumorum consensu nihili putandum est. Latuit autem iam librarios, qua ratione plusqpf. dictum esset, quo Sallustius usus est, quod quae sequuntur cur dissereret, conmemorato quod praecessisset explicare vellet (cfr. Cat. 18, 6. 24, 1. 36, 5. 50, 4. 56, 2. Iug. 42, 1. 72, 1). Iug. 6, 1 uti mos gentis illius est cur advorsum codices omnis est cum Cortio et Linkero deleatur, nulla profecto caussa est; nec magis caussam video cur 17, 7 quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est, cum libri ne minumam quidem suspicionem moveant, eiciatur. 24, 8 quid est relicum ita optumorum librorum consensu firmatum est, ut quod in paucis recentioribus libris omissum est, nihil prorsus valeat. 31, 25 hosti acerrumo prodita senati auctoritas, proditum inperium vostrum Vaticanum, cum quo relicui libri consentiunt, sequendum censeo ac scribundum proditum inpèrium vostrum est. Etenim ita demum de facinore singulari Bestiae dicitur, neque insolentior verborum ordo offensioni est, quia inperium vostrum, quippe obpositum senati auctoritati, graviore numero ecferundum fuisse adparet. 82, 3 nobis satis cognitum est, qui cum MM1Fm2s2 est delendum censeat, viderit ne neglegat Sallustium dicere voluisse: se illud pro satis cognito habere. 94, 3 qui legerit: tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus testudine acta succedere et simul hostem terrere, vix

[ocr errors]

offendit, at cum optumi et vetustissumi libri testentur scriptum fuisse est egressus, quidni id conprobemus, cum succedere terrere non ea sint, quae Marius per se fecerit, igitur eis, quae dux ipse peregit, apte subiiciantur quae milites confestim perfecerint? 104, 3 profecti sunt, 107, 7 perventum est, 113, 7 deductus est libri conmendant 1), nec minus 110, 5 flagitiosum est opłumi testantur, set difficilius est iudicare de 110, 3: qua apud meum animum nihil carius est. Etenim cum antiquiores libri V P2P3B carius est exhibeant, recentiores omnes in carius habeo consentiant, sane et est et habeo ex glossemate inrepsisse veri simile videri potest. At cum sententiam esse adpareat 'qua apud animum meum nihil carius habetur', contra veri dissimile sit habeo superscripto est explicatum esse, antiquioribus codicibus etiam in hac minoris momenti re obtemperare satius est. Ac ratio quidem

me movit, ut lug. 35, 1 Erat ea tempestate, quamvis libri variarent, tamen in suspicionem vocare non auderem, quod idem de Iug. 85, 46 et 102, 5 dicendum. Contra Cat. 8, 6. 10, 6. 52, 22 et 23. Iug. 19, 5. 107, 6. 109, 3 et 114 extr. cum ratio eorum librorum, qui copulam omittunt, fidem confirmet, eam recipere nolo et vehementer recuso. Et quamquam in membris temporalibus, quae per ubi vel postquam adiunguntur, copulam fere semper adpositam esse observamus. quippe ibi rem factam significari, verbi ergo tempus praeteritum poni necesse est (cfr. Cat. 45, 4. 47, 1. 50, 5. Iug. 23, 1. 34, 1. 39, 1. 41, 10. 52, 2. 53, 2. 60, 5. 7. 62, 8. 68, 1. 60, 2. Iug. 14, 10. 26, 1. 27, 1. 35, 1. 10. 41, 4. 62, 2. 85, 1. 104, 4.

Cat. 45, 4. 51, 5. 53, 5. 55, 5.

106, 6) tamen Iug. 75, 7 ubi ad id loci ventum, 77, 3 ubi ea inpetrata, 79, 4 postquam

fusae fugataeque et

postquam tempus visum, ib. 4 ubi dies coepit et

[ocr errors]

adtriverant, 91, 2

multi egressi, congressi, colorem orationis Sallustianae quibus

109, 2 postquảm dam libris postulantibus mutare nimiae audaciae esset. Set sane confiteor lug. 14, 15 cum V relicta anima est, relicui omnes praeter g6 relicta est anima exhibeant, est suspectum esse, nec minus 85, 47 quibus militaris aetas est, quamvis hic copula aegre careri possit. — Ut ad infinitivum esse transeam, Cat. 1, 3, cum inter ipsos optumos libros de loco infinitivi non conveniat, simul usus verbi videri omissionem conmendet,

1) Nolo dissimulare in extrema parte Iugurthae verbi esse omissi exempla multo frequentiora esse, quam in relicuis. Scilicet scriptor res, ad quas legentium animos adtentos esse SALLUST. ED. DIETSCH.

sciret, cum gravitate et celeritate scribere animum induxit. Incertius iudicium esse in ea parte, quam ex recentioribus codicibus solis cognovimus, non diffiteor.

4

quo mihi rectius videtur utique retinendum est, contra qui 44, 5 memineris te virum esse propterea, quod MM1GFp1g2g4s esse virum praebent, in suspicionem vocaverit, viderit ne merito homo suspiciosus audiat. Nec magis Iug. 20, 1 certum esse ratus, quamvis nonnulli libri esse omittant, mutandum est, cum praesertim sententiam esse adpareat : : certum inventum esse ('als gewis sich zeige'). Porro 79, 7 postquam Curenenses aliquanto posteriores se esse vident quin verum sit dubitari vix potest. Set varietas scripturae viam ac rationem ostendit qua alium locum emendemus. Cum enim 64, 3 facturum sese quae peteret nulla caussa inveniatur, cur graviore sese quam simplici se scriptor uti maluerit, facturum se esse scribundum suspicor. 85, 40 omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse: arma non supellectilem decori esse Linkerus, credo non tam quod in recentiore primi generis librorum familia multisque secundi omissum, in P1 et G superscriptum esset, quam quod sententia flagitare videretur, prius esse delendum censuit; set neglexit praegressum membrum munditias mulieribus, viris laborem convenire inlustrari et amplificari altero per que adiuncto, quod in duas partes sine vinclo inter se obpositas divisum sit. Cum igitur in talibus membris repetitionem verbi esse Sallustium non fugisse supra viderimus, cum gloria et divitiae habeantur, quae decori sint et ab nobis ostendantur, ideoque repetitionis iustam caussam esse adpareat, cum denique casu quodam ab librario esse omissum esse ab veri specie non abhorreat, infinitivum illum codicis V cum relicuis vetustissumis consensu confirmatum recte abici nego. Denique 111, 1 cum libri paene uno consensu testarentur faciundum esse aliquid, quod rettulisse videretur, id revocandum putavi, quippe cum id quietae et prudenti expositioni optume convenire videretur.

-

Eadem fere quae de omissione copulae, de asyndeti admissione valere olim ad Cat. 11, 2 p. 39 sq. ostenderam. Qua re etiam in ea caussa libris potius obtemperandum, quam meum sensum sequendum putavi esse, nec Cat. 2, 2, nec 11, 1 Linkero illic atque, hic et delenti obedivi. Contra 17, 1 et, quod inter L. Caesare atque G. Figulo interpositum est, item 38, 1 tollendum censeo, non quod unus cod. μ omittat, set quod constans Romanorum usus ita postulet. Quam proclives fuerint librarii ad interserendam particulam copulativam documento est Cat. 25, 2, ubi cum praecesserit genere atque forma, viro alque liberis ferri non posse, qui Sallustiani generis dicendi gnarus est, facile concedet. Prospera igitur fortuna accidit, ut codd. P1B atque ex glossa inlatum esse perspicue ostenderent. Tamen eidem libri

« IndietroContinua »