Immagini della pagina
PDF
ePub

genter descripsit et denuo contulit Bojesen ed. II praef. (posteriores manus f notavi). Cum M ita consentit, ut utrumque ad idem exemplar exaratum esse luce clarius sit.

14. T, Turicensis 1), in quo manus posterior (t) non solum amplam illam lacunam explevit, set etiam omnem extremam Iugurthae partem denuo exaravit. Cum F plerumque consentire iam Gerlachius (ed. I vol I p. XXII, ed. II praef. p. VI) observavit.

Libri MM1M2TF quasi familiam primi generis efficiunt, set iuniorem. Unde qua usus sit fortuna per medium aevum scriptor, intellegitur; verborum ordo enim saepissume inmutatus est, ut librarios elegantiam quandam illi adfingere voluisse facile adpareat.

Primi generis denique est Nazarianus, ex quo Gruterus nonnullas scripturas protulit. Quem librum quoniam Nipperdeius aliique viri docti tanti fecere, ut nisi is repertus foret nullam spem esse dictitarent, scripturas ab Grutero enotatas diligentissume exscripsi, ex quibus hoc mihi adparuit, optumum eum esse et dignissumum qui investigetur et denuo exploretur, set tamen ab relicuis codicibus vetustissumis non tam divorsum, ut nova recensio constitui possit.

Cuius generis sit eiusdem viri docti Commelinianus diiudicari non potest, quoniam Iug. 97 ‘desinit fine lacer', uti ait Gruterus ap. Haverc. p. 348. Eius quoque libri scripturas ab Grutero enotatas diligenter exscripsi.

II. Alterius generis hi libri vel a me ipso vel meum in usum conlati sunt:

1. p, Parisinus S. Victor. 503 (nouveau fonds de la bibliothèque impériale), qui quamvis multo posteriore tempore scriptus sit, tamen saepissume cum P3 consentit.

2. p1, Paris. 5752 (antea 5278) membr. saec. XIII.

3. p3, Paris. 1574, glossis carens; in textu nonnulla manus posterior correxit.

4. p3, Paris. (nr. 116 du nouveau fonds), nitide exornatus. Ad finem haecce subscripta: Deus mihi adiutor. Deo laus semper et gloria. Mti anno domini MCCCCXVII.

5. p, Paris. 6088, cum multis glossis; in textu pauca correcta sunt nonnullaeque glossae adscriptae manu recentissuma (fortasse saec.

1) Usus sum conlatione Gerlachii, passim ab Orellio et Rothio cor

recta.

XVII). Documento est, quanto opere recentiores libri Sallusti conrupti sint 1).

1) Burnoufius eum codicem saec. XIII esse contendit, in eoque Iug. 44, 5 neque muniebantur ea ad marginem scripta esse narravit, de qua re Hunzikerus tacuit. Ceterum Parisiis praeter libros meum in usum conlatos hi Sallusti codices adservantur: 1. 5749, membr. saec. XII, multis locis interpolatus, plerumque formas antiquiores exhibens. 5754, membr. saec. XV. membr. saec. XV (sic in catalogo not., at Hunzikerus saec. XVI esse iudicat). 4. 5756, membr. saec. XV, nitide scriptus.

[ocr errors]

[ocr errors]

interpolatus. Subscr. G. Guilermus vocatur qui scripsit. 10. 5762, membr. saec. XV, nitide scriptus cum glossis francogallicis. 11.6086, membr. saec. XI. Desinit Iug. 108, 2 in verbis tempus ipse deligeret. consulto (sic) sese. Cum secundi generis in antiquissumis sit, illud non neglegendum, quod Hunzikerus monuit, eum 2. in illis verbis, quae in primo ge3. 5755, nere omissa sunt, non multum ab relicuis discedere. Iug. 104, 1 exhibet Sullam ab tuca venire iubet, item 1. bellienum praetorem tum praeterea; 5. 5757, ib. 3 octavio pisone. 12. 6087, membr. saec. XII, male scriptus, nec tamen sine pretio. Iug. 104, 1 post praetorem om. Utica. 13. 6089, membr. saec. XIII, incipit ab Cat. 42, 2 Catilina autem dimiserat. inconsulte: 14. 6090, membr. s. XV. Ad mg. manus saec. XVII nonnullas scripturae divorsitates adno15. 6091, membr. a. 1434 16. 6012, membr. a. 1452 et 53 scriptus. 17. 6093, membr. scr. a. 1496. Praemissa est brevis vita Sallusti, in qua perscriptum est Leneum Pompeii libertum advorsus Sallustium, qui manes Pompeii laceravit, scripsisse eumque nebulonem, lucronem, popinionem, lastarum (quod vocabulum explicatur homo valide libidinis) adpellasse. 18. 6095, chart. saec. XV. 19. 6097, membr. saec. XV. 20. 6098, chart. s. XV. Ultimum folium Iugurthae excidit, uti desinat in verba 113, 6 ac statim signo dato undique simul. 21.6099, chart. s. XV. Ad finem Cat. haec leguntur: metha libri primi Salustii cernitur hic. Catilinarius hic finit. abi crispe salusti. 22. 6100, chart. s.

[ocr errors]

chartac. (non membr., uti in cata-
logo scriptum) saec. XV. 6. 5758,
membr. saec. XV. Sub finem scri-
ptum nomen Georgius de Iveert.
7. 5759, membr. saec. XV, nonnul-
lis foliis malo ordine conlocatis.
8. 5760, membr. saec. XV. Ad fi-
nem haecce scripta: Pro Iohanne
Duboschet iurium doctore prothonorio tavit.
aptico ac beatissimi tugualis Lavallen scriptus.
decano. Explicit bellum Iugurthinum.
Duboschet. Non miretur aliquis, si ali-
qua vocabula in hoc libro prius non
usu moderno scripta sunt. Nam hoc
fuit gratia exemplaris bene antiqui et
veraciter scripti, de quo omissis dun-
taxat diptongis omnia ut iacebant hic
apposui, verbi gratia omnis pro omnes.
finis pro fines. advorsum pro adver-
sum, et sic de aliis multis. Tracta-
tui, qui Sallustium excipit, beati
Bernardi abbatis Clarivallensis de
consideratione ad Eugenium papam,
subscriptum est in anno domini Mo
COL IIIIto, scilicet eo anno tracta-
tus ille ab Seto Bernardo confe-
ctus est. 9. 5761, membr. saec.
XV, liber valde conruptus nec vero

[ocr errors]
[ocr errors]

-

6. m, Monacensis cod. lat. 14777 (Rat. G. Emmer. 477, Emm. E. 100) membr. forma 4, ut in catalogo notatum, saec. X vel XI, nitide atque eleganter scriptus, set ultima folia lacera sunt, ibique nonnullae litterae obscuratae. Desinit Iug. 106, 1 in verba volux adveniens. Ad marginem multa ex veteribus grammaticis, Prisciano, Servio, aliis adscripta, quae pleraque non sine difficultate leguntur. Per aliam manum paucissuma quaedam correcta sunt. Eius libri conlationem v. d. Wölfflin Gerlachio commodavit, qui in praef. ed. IV nonnullas scripturas conmemoravit, unde quod intellexi meam conlationem cum illius consentire laetor.

7. m1, Monacensis cod. lat. 14515 (Rat. G. Emm. 515), membr. forma 4 saec. XII. Ad marginem multae explicationes scriptae sunt, in quibus nonnulla ex aliis rerum scriptoribus ad inlustrandum Sallustium excerpta. Interdum voces Germanicae superscriptae sunt, veluti lug. 13 in gratiam: hulda. Tria folia, quae conplectuntur verba Cat. 14, 5 haut difficulter usque ad 21, 3 hominem familiarem ab alia manu scripta sunt. Inter Catilinam et Iugurtham quattuor paginae et dimidia refertae sunt futilibus etymologiis et brevi de re militari Romanorum disputatione. Item Iug. 102, 13 post partem in suprema pag. 102 rasura est, tum duas paginas fragmentum grammaticum obsidet, denique fol. 52 alia manus in Sallustio usque ad finem pergit.

8. m2, Monacensis cod. lat. 14685 (Emmer. 685), membr. forma 4 saec. XII exeuntis vel XIII ineuntis. Is quoque liber glossas Germanicas habet, veluti Iug. 36 vades: gisel. Divorsis manibus scriptus est. Ab Cat. 31, 8 maledicta alia secunda manus incipit, tum tertia perscripsit lug. 7, 5 afferre plerumque solet us

[merged small][ocr errors][ocr errors]

priorem manum imitatum esse.
27. 6254, membr. s. XV. 28.
8554. A, chart. s. XV. 29. 8609,
membr. saec. XV. 30. Biblio-
thecae Mazarini nr. 1295, chart. s.
XV. 31. Bibliothecae d'Arsenal
nr. 73, a. 1477 exaratus, ad exem-
plar antiquum, uti ex servatis for-
mis antiquioribus adparet. 32.
Eiusd. bibl. nr. 74, saec. XV.
33. Eiusd. nr. 75, chart. a. 1467
exaratus. In bello Iugurthino non-
nulla folia falsis locis inserta.

que ad 8, 2 in suis artibus, post quae secunda manus pergit usque ad 23, 2. Ibi enim verba nas in extremo sitas 24, 3 quintum iam mensem in singulari foliolo scripta sunt, et quae illa sequuntur, rursus ab prima manu exarata. Cum m is liber ita consentit, ut paene ex eo exscriptus videatur.

9. u, Monacensis cod. lat. 2602 (Aldersparcensis 72) membr. forma 8 saec. XIII, litteris minutis conscriptus, multas notas marginales et glossas ab divorsis manibus scriptas continens. Iug. 21, 4 verba de controversiis disceptare ab eadem manu, quae textum

exaravit, ad marginem scripta sunt.

10. s, Lipsiensis 1) bibliothecae senatoriae Rep. I fol. 4 (vid. Naumann catal. librorum manuser. XL p. 14) membr. saec. XI (mea quidem sententia certe exeuntis).

11. s1, Lipsiensis biblioth. senat. Rep. I 4. 41 (Naum. LXVIII p. 22) membr. saec. XIII.

[ocr errors]

(Naum. LXIX p. 22).

12. s2, Lipsiensis biblioth. senat. Rep. I. 8. 91 13. 6, Lipsiensis biblioth. senat. Rep. fol. 14 (Naum. XCI p. 27 sq.). Iug. 21, 4 verba de controv. disceptare in textu exhibet. 14. g, Guelferbytanus 8, 6. Ms. Aug. 4 ex bibliotheca I. Chunradı Rhumelii (Ebert 747) membr. forma 8 saec. XIII. Prima manus scripsit usque ad Cat. 10, 6 vindicari (tria folia integra), tum in fol. 4 alia manus incipit ab Cat. 9, 3 pax evenerat, set paginae 8 et 9 extremae partes prima manu scriptae sunt. Item (fol. 15) verba Cat. 60, 4 sauciis arcessere Iug. 2, 4 aetatem agunt erasa et denuo exarata sunt, denique Iug. 8 extr. rursus rasura est et deinde nova manus pergit.

1

-

15. g1, Guelferbytanus 51, 12 Ms. Aug. 8 (Ebert 750), membr. saec. XII forma 8 min. In Iug. fol. 30 exciderunt (17, 5 fertilis 62, 4 vilabundi); igitur in secundum genus referri non potuisset, nisi scripturae cum libris eius generis prorsus consentirent. Nova manus incipit ab Cat. 44, 3 L. cum his; tum Iugurthae principium usque ad 3, 2 vi quidem alia manus, set quae priorem imitata, subplevit; denique Iug. 76, 6 post onerati pagina vacua est et ab fol. 102 nova manus pergit. Nec minus in extremis foliis, cum litterae modo pressae modo diductae sint, laceros aut obscuratos locos subpletos esse adparet..

16. g2, Guelferbytanus 50, 4 Ms. Aug. 8 (Ebert 748), membr. forma 8

1) Codices Lipsienses ipse denuo contuli.

min. saec. XIII. Desinit lug. 107, 5 solum cum Sulla, a quibus verbis alia manus usque ad 109 extr. praeterea labor (sic pro Dabar) pergit. Male habitus est; p. 130 lacera et obscurata. Iug. 21, 4 verba de controversiis disceptare ad marginem scripta sunt. Set nonnullis locis is liber cum optumis et antiquissumis consentit atque admodum memorabile est, eum lug. 85, 31 parvi pro parum exhibere, unde si quis concludere velit eum ex singulari fonte fluxisse, videat ne id audacius sit, quippe cum parvi in P superscriptum fuerit.

17. g3, Guelferbytanus Gud. 125 (Ebert 754) membr. fol. min. saec. XIII, permultis glossis inlustratus. Fol. 12 (Cat. 47, 2 esse vice49, 4 conflaverant) alia manus subplevit.

simum

18. g1, Guelferbytanus 6. 2. Ms. Aug. 4 (Ebert 764), membr. forma 4 saec. XV in Italia exaratus. Dolendum est, quod eum librum sciolus librarius ita correxit, ut cum exemplaribus volgaribus prorsus consentiat.

19. g5, Guelferbytanus 12. 10. Ms. Aug. 4 (Ebert 749) membr. forma 4 saec. XV in Italia exaratus. Externo nitori fides non respondet. 20. g6, Guelferbytanus Gud. 177 (Ebert 755) chart. forma 4 saec. XV. 21. g7, Guelferbytanus 17. 21. 2. Ms. Aug. 4 (olim abbatiae Florentinae. Ebert 745) chart. forma 4 saec. XV in Italia conscriptus. 22. r, Rulandianus, quem descripsit Gutenäckerus progr. Münnerstadiensi, Wirceburgi 1837 1).

23. h, Havniensis 3560, cuius scripturas Bojesen praef. exhibuit.

III. Tertii generis duos libros ad hanc editionem adornandam adhibui 1. 1, Leidensem Ms. Lat. Bibl. Publ. n. 63, chart. forma 4 max. saec. XV (1467. 1471), apud Havercampium C2).

2. 7, Guelferbytanum Gud. 272 (Ebert 753) membr. saec. XV in Italia exaratum. Catilina in eo libro bis inest. Exemplar quod alia manu scriptum g II adpellavi.

1) Iugurtham ipse contuli, cum 2) Eius libri conlationem ab ipso Halmii benivolentia eum librum diligentissume factam debeo exinanctus essem. Duos relicuos libros, miae Rothii humanitati. Eadem iam ex quibus Gutenäckerus eodem li- ante me Gerlachius in ed. IV usus bello scholastico varietates in Cat. erat. Libros Leidenses relicuos enotavit, propterea neglexi, quod nancisci non potui, quoniam in eis cui classi adscribundi essent ne- conferendis occupatus erat v. d. sciebam nec multum fructum prae- Rinckes, gymn.Leidensis praeceptor, bere videbantur. qui num quid inde ediderit nescio.

« IndietroContinua »