Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO.

Cum semper animo meo recurrit iocundissuma illius temporis recordatio, quod ante hos tris annos Monaci transegi et per quod cotidie consuetudine, conloquio, domo Tua usus sum, tum nunquam gratior et magis viva, quam nunc ubi hunc librum emissurus sum. Ad quem ipsum parandum instruendumque Tu, vir amicissume, me non modo consiliis prudentissumis ac doctissumis excitavisti ac monuisti, verum etiam multis magnisque summae liberalitatis ac benivolentiae officiis adiuvisti atque confirmavisti. Qua re si quid utilitatis ex hac mea opera redundaverit, nemo sibi eius fructum maiore iure vindicare poterit quam Tu, nec quidquam ego mihi magis religioni duco nisi ut ipsum opus meum pii ac grati ergà Te animi publicum monumentum extet. Quamquam igitur quam parum amplissumo Tuo nomine dignum sit ipse persentio, tamen non diffido, ob animi mei sinceritatem magis quam ob ipsius dignitatem Tibi gratum acceptumque fore. Set, qua eximia es humanitate, non dubito, quin nihil Tuo splendori detractum opinaturus sis, si hoc loco publice eis viris amplissumis, inlustrissumis, doctissumis, qui mihi in hoc libro adornando opitulati sunt, gratias publice egero, Haasio, Darembergio, Hundzikero, quibus quae bibliothecae Parisinae debentur, accepta refero, Bethmanno, bibliothecae Guelferbytanae vel ut rectius Fleckeisenius noster scripsit Wolffenbuttelanae - antistiti, qui mihi liberalissume codicum inspiciundorum copiam fecit, in primis vero Carolo Ludovico Rothio Basileensi, qui nonnulla quae ipse multa cura ac diligentia ad edundum Sallustium paraverat, humanissume mihi concessit.

De ratione, quam in scribundo secutus sum, pauca tantum monenda puto. Ac primum quidem vereor ne multi mihi crimini daturi sint, quod non pluris Sallusti codices excusserim, neque

infitior nonnullos etiam investigandos atque perscrutandos esse. Set dementiae est conari, quod fortuna neget, neque aequi iudices plus postulabunt, quam quod praestare possis. Ad hoc si vera

est quam de codicibus proposui sententia, omnis quos nunc noverimus ex uno eodemque archetypo quasi fluxisse, frustra opera eis inpendetur, qui non ex ipso aut ex alio fonte derivati sint. Deinde verendum mihi est, ne multis in notanda scripturae varietate nimius et tamen parum mihi constans fuisse videar. Scilicet ad viginti Catilinae capita prima omnis exhibui, quae mihi innotuerunt, divorsitates, quo de singulorum codicum fide ac dignitate iudicari posset. In relicuis scripturas antiquissumorum tantum librorum atque eorum, quibus aliquid vel tribuendum vel ab aliis viris doctis tributum esset, copiose perscripsi, set etiam ceterorum rationem habui eis locis, unde mihi aliquid testimonii proferri posse videretur, in posterioribus aetate codicibus aut antiquiorum errores et glossemata propagata esse aut coniecturas praeberi. Multis locis etiam hoc mihi demonstrandum putavi, quam nihil tribuendum esset eis suspitionibus, maxume de eiciundis verbis quas nonnulli librorum testimoniis confirmari dixissent aut credidissent. Quod consilium num minus recte secutus sim alii iudicent; mihi fortasse accidisse, quod in magna copia facillume humano ingenio evenit, ut quid delegamus haereamus et nimis multa effundamus, haut infitias ibo. Denique metus est, ne multa veterum scriptorum testimonia me omisisse mihi crimini detur. At reputent, quaeso, homines docti, me pro fortuna mea pluris libros perquirere non potuisse, et eos locos enotare satis habuisse, qui aliquid utilitatis, quo rectius de textu scriptoris iudicaretur, adferre viderentur. Illud doleo, quod Hertzii Prisciani editionis volumine altero mihi uti non licuit.

In formis vocabulorum exhibendis rationes, quas Ritschelius Fleckeisenius alii viri de latinae linguae scientia inmortaliter meriti invenerunt, ita secutus sum, ut quod libris manu scriptis confirmaretur ac ́conmendaretur, tamen antiquius haberem. Sic quamvis

dis, is magis tueantur codices antiquissumi, tamen cum nonnullis locis eis testentur hanc formam ubique restitui, at quoius uno loco, quo Vaticanus exhibet, scripsi, in relicuis cuius intactum reliqui. Tum quoniam multis locis accus. plur. tert. decl. in is reperitur, eam formam etiam in alia eiusdem generis vocabula transtuli, nollem tamen ab me J 66, 1 civitatis relictum, quod qua librorum fide munitum sit ignoro. Magis mihi fateor in talibus placere constantiam, set non tam quid ratione inventum esset, quam quid libri praeberent mihi exhibendum putavi.

2

Neque silentio praetereundum puto me nonnullas suspitiones subpressisse, quod emendandi ratio mihi parum certa videretur, alias in varietate scripturae breviter conmemorasse. Ita C 9, quamquam antiquissumis libris cunctis consentientibus in amicos fideles scripsi, tamen quod posteriores nonnulli in amicis exhibent, in propatulo est conicere Sallustium scripsisse in amicitiis, id quod ab sententia non prorsus alienum iudicabitur, quandquam quod in illo scriptore fuit variandae orationis studium magis in amicos scilicet praecedit in subpliciis conmendet. Atque J 85, 26 propter ea quae in codd. P1 et m inventa sunt, etiamnum dubito, an reticere verum sit. Doleo autem quod in Conmentationibus omisi locum J 100, 5, ubi quamquam libri nihil variant, tamen verba belli Jugurthini pro glossemate habenda mihi videntur. Quae enim tot tempora belli Jugurthini erant, quibus exercitus coërcendus esset, et cur illud tempus ita prae ceteris ecferretur? Nonne aptius haec de omnibus bellis quae Marius gessit, dicentur? Qualem in bello Jugurthino sese ostendit, talis non minore gloria fuit in Cimbrico. Et quid mirum, ab grammatico illo explicatum esse belli Jugurthini sc. tempore, quod ab aliis in scriptoris verba inlatum.

Alterum volumen prope diem evolgabitur. Quod si, mi Halmi, in fragmentis nonnulla a me emendata, alia rectius explicata inveneris, tamen veritas me cogit publice fateri, me nihil prorsus in ea parte operis praestiturum fuisse, nisi eis quae Fridericus

Kritzius ad inlustrandas illas reliquias egregia doctrinae copia atque diligentia contulit, uti licuisset.

In indice conficiundo an rectas ac veras rationes secutus videar, valde dubito. Mihi hoc unum propositum fuit, ut quid apud Sallustium extaret, facillume inveniri posset. Quod si alias rationes, quam vel litterarum ordinem vel casuum vel formarum secutus essem, multo ampliore spatio opus fuit, simul verendum, ne multi se meis rationibus in errores inductos esse conquererentur. Illud omnis rogatos volo, ut si forte hic illic indicem non prorsus cum eo quem exhibui textu convenire viderint, id benivole ignoscant, reputantes secum maxumam partem iam tum parandam fuisse ante quam relicus liber typis exaratus esset, praeterea me veteres scripturas, maxume si emendatio minus certa esset, non prorsus omittere debuisse, denique multa vel diligentissumum mortalem effugere. Itaque huic libri mei parti cum operam navarem intellexi, quam arduum esset illud opus, thesauri latinitatis, quod Tu, mi Halmi, una cum Ritschelio Fleckeisenio Büchelero paras. Inmortalis vostra laus erit, nec quisquam melioribus vos votis prosequitur quam ego. Quod si vos hanc meam operam non prorsus inprobaveritis, summae mihi laetitiae erit.

Summo autem animi candore hoc Tibi scribo, vir amicissume, me cunctantem hunc librum edere, cum incohata potius quam perfecta me proferre sentiam. Nihil mihi gratius atque exoptatius accidet, quam si alius vir me doctior, acutior, fortunatior Sallustio utiliorem et salubriorem operam inpenderit. Illud Te enixe oro, ut Tibi persuasum habeas, neminem me Tibi deditiorem esse quam me. Faxit Deus Te Tuosque salvos et incolumis atque omnia quae suscepisti et suscipies, ad bonum faustum laetum eventum perducat. Sic vale meque ut semper fecisti amare perge.

Dab. Grimae d. XX. m. Febr. MDCCCLVIIII.

« IndietroContinua »