Immagini della pagina
PDF
ePub

a

Repetenti mihi nuper per otium Sallvstů vtrumque opus integrum nobis relictum, idque comparanti cum nouissima Versione hispanica, natum est eius edendi consilium. : In quo non puto me aliquid suscepisse, quod a personae munerisque mei ratione adeo abhorreat; cum, vt ille vere dixit, is Auctor magis a viris quam a pueris legendus sit, atque sic neque Theologo pudori aut dedecori esse debeat, vsum nobilissimi scriptoris, primi in historia romana, apud alios promouisse. Id vero quibus modis consequi elaboraverim, patet ex his, quae singulis mearum in Sallustium curarum initiis praefatus sum, vt pauca solum in hoc loco dicenda restent.

Textum nimirum paraui ad editionem Cortii, neque tamen presse nimis eum secutus, conferendo etiam hinc inde ynam ex antiquioribus, desideratam tamen in recensionibus edd. Sallustii omnibus, vti Indicibus librorum copiosissimis, mihique communicatam a clarissimo nostro Vngero, artis typographicae atque praeterea exsculptoriae figuras ex ligno, insigni Germaniae ornamento. Prodiit ea Brixiae 1495 in forma maxima, quam folio dicunt. Incipit cum monito - Hoc in volumine haec continentur. Pomponii (sc. Laeti) Epistola ad Augustinum

Maphaeum. C. Crispii Sallustii bellum catilinarium cum commento Laurentii vallensis. Por cii Latronis Declamatio contra L. Catilinam. Ç. Crispi Sallustii bellum Iugurthinum cum commentariis praeclarissimi fratris. ' Ioannis Chrisostomi Soldi. Brixiani.

C. Crispi Sallustii variae orationes ex libris eiusdem historiarum exceptae. C. Crispii Sallustii vita. Romae per Pomponium emendata Brixiaeque per Ioannem Britanicum, diligentissime reuisa, — Haec deinceps

. sequuntur, ita tamen, vt Porcii Declamatio transposita sit post bellum Iugurthinum, singulis pa: ginis collateralibus Catilinae in superiore margine inscriptio legatur coniuratio Catilinae, vita vero Sallustii plane non appareat. Sed, vt iam aliquoties in additamentis monui, totum hoc opus abundat vitiis operarum variis crassisque.

In his porro, quae de meo addidi, vt taedio Lectorum cauerem, diligenter ea omnia separaui atque in peculiares locos congessi, quae solent alii notae ynius contextui immiscere; fugiendoque dulcia interpretum vitia inanem quaerentium apparatum, id maxime curaui, vt iuniores aut minus otiosi sine impedimento atque etiam cum fructu legere possent scriptorem, quem legisse neminem seuerioris etiam doctrinae studiosum poeniteat, intellexisse vero atque probasse, in magna etiam ponendum sit laude.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Omn

est.

mnis homines, qui sese student praestare

ceteris animalibus, summa ope niti decet, vitam silentio ne transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita; animi imperio, corporis seruitio magis vtimur. alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune

Quo mihi rectius videtur, ingenii, quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, breuis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam diuitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, Virtus clara aeternaque habetur. Sed diu, magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis, an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, consulto, et, vbi consulueris, mature facto opus. Ita vtrumque per se indigens, alterum alterius auxilio veget.

Igitur initio. Reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diuersi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere, vrbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plu

« IndietroContinua »