Immagini della pagina
PDF
ePub

maxume erat: ingenium nemo sine corpore exercebat: optumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat.

CAP. V.

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur. concordia maxuma, minuma auaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis, quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant; ciues cum ciuibus de virtute certabant. in suppliciis Deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, vbi pax euenerat aequitate seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnauerant, quique tardius, reuocati, bello excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi, loco cedere ausi In pace vero quod beneficiis, quam metu imperium agitabant, et, accepta iniuria, ignoscere, quam persequi malebant.

erant.

CAP. VI.

Sed vbi labore atque iustitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti; Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant: saeuire Fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile tolerauerant, iis otium, diuitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuere.

Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido creuit. ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque auaritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subuertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promtum habere; amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare; magisque vultum, quam ingenium bonum habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari. post vbi, contagio, quasi pestilentia inuasit, civitas immutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

CAP. VII.

Sed primo magis ambitio, quam auaritia, animos hominum exercebat: quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus, ignauus aeque sibi exoptant: sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit. ea, quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: semper infinita, insatiabilis, neque copia, neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta Republica, bonis initiis malos euentus habuit; rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere: neque modum, neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in ciuibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asiam ductauerat, quo sibi fidum fa

ceret, contra morem maiorum, luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. Ibi primum insueuit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea priuatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi corruptis moribus victoriae temperarent.

CAP. VIII.

Postquam diuitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur: hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro maliuolentia duci coepit. Igitur ex diuitiis iuuentutem luxuria atque auaritia, cum superbia inuasere: rapere, consumere; sua parui pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, diuina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoueris in vrbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos sua gloria decorabant; neque victis quidquam praeter initriae licentiam eripiebant. At hi contra igna

vissumi homines, per summum scelus, omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio vti."

CAP. IX.

Nam quid ea memorem, quae, nisi iis, qui videre, nemini credibilia sunt: a priuatis compluribus subuersos montes, maria constructa esse. quibus mihi videntur ludibrio fuisse diuitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: Viros pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi caussa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famem, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuuentutem, vbi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumtui deditus erat.

CAP. X.

In tanta tamque corrupta ciuitate Catilina, id, quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, cateruas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene bona patria lacerauerat; quique alienum aes grande conflauerat, quo flagitium, aut facinus redimeret; praeterea omnes vndique parricidae, sacrilegi, conuicti iudiciis, aut pro factis iudicium timentes; ad hoc, quos manus atque lingua, periurio aut sanguine ciuili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat: hi Catilinae proxumi familia

resque erant. Quod si quis etiàm a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat; quotidiano vsu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles et aetate fluxi, dolis haud difficulter capiebantur. Nam vți cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere; aliis canes atquo equos mercari; postremo neque sumtui, neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque faceret. Scio, fuisse nonnullos, qui ita aestumarent, iuuentutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam compertum foret, haec fama valebat.

CAP. XI.

Iam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam, nihil vmquam bonus laudauit: quod ea nubere illi dubitabat, timens priuignum adulta aetate: pro certo creditur, necato filio, vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi inprimis videtur caussa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie vultuque vecordia inerat.

[ocr errors]
« IndietroContinua »