Immagini della pagina
PDF
ePub

INDEX

LATINITATIS SALLVSTII

CVM GLOSSARIO

[merged small][ocr errors]

Restat operis huius pars, ad quam in antecedentibus

saepius iam Lectores ablegaui et quae pertinet ad latinitatem Sallustii. In cuius quidem Indice 'conficiendo, quas mihi ipse scripserim leges, quem modum seruauerim, mox dicam. Admonet enim locus ante omnia hic quaedam praefari de vniuersa scribendi ratione, quam secutus est Auctor clarissimus. Atque id eo magis operae pretium videtur, quo certius primum constet eum proprio sibi genere dicendi fuisse vsum inque eo etiam vnicum omnium remansisse, vel ipso Tacito non excepto, cui nimirum nultum deesse sentias illius vigoris et quasi neruorum, quibus sermo Sallustii plane excellit. Auget porro interpreti tractandae huius, quae est de stylo Sallustii, quaestionis necessitatem varius de eo dissensus veterum Scriptorum. Itaque paucis in hoc loco ea comprehendam, quae mihi de breuitate, de numero atque aliis quibusdam proprietatibus Sallustianae latinitatis dici posse verissime videntur.

[ocr errors]

Consentiunt primum omnes in breuitate Scriptoris nostri, cuius adeo eum artificem subtilissimum appellauit Gellius III. 1. Cernitur vero ea non modo in tot asyndetis, vt, dies, noctes, arma, tela, inermes, armati. atque praeterea omissionibus verbi substantiui, pronominis demonstratiui ante sequens relativum, in conditionata narratione prioris an, s. vtrum pacem an bellum et similibus; verum quam maxime etiam in abruptis, siue vt Seneca dicit Declam. III. amputatis sententiis verbisque ante expectatum cadentibus. Cuiusmodi sunt - p. 123. ita viui obruti; alibi ita delicta occultiora fore; ita se mores habent;

[ocr errors]
[ocr errors]

verum ingenium eius haud absurdum; 21. tanta
lubido in partibus; 98. tanta mobilitate sese Numi-
dae agunt 113. atque tot alia. Quibus accedit nul-
lam fere eius periodum extare, in qua circuitu lon-
giore incidatur et discindatur quasi oratio, vt pro-
pterea initio cap. CIV. manus vltima mihi defuisse
videatur. Ita contorta omnia sunt atque implicata
contra consuetudinem Sallustii facileque oriri possit
suspicio, Scholion aliquod subesse. Ceterum in hoc
breuitatis studio oculis atque sensui cuiusuis subii-
ciendo contulisse iuuabit vel vnam tantum enunciatio-
nem Sallustii hanc -- eadem, quae ceteros fama atque
inuidia vexabat; (p. 5), ș. (17) vobis eadem quae
mihi bona malaque intellexi; cum alia Curtii eius-
dem modi, VII. 1, 29. eosdem nos inimicos amicos-
que habituros esse, quos tu haberes. Hic cum prae-
cedat iam, iurauimus, Sallustius primum omisisset,
nos, quod iam verbo inest, vt in priore sententia;
deinde esse et ipsum haberes, atque totum sic pro-
tulisset, eosdem tecum (s. quos tu) a. in. hab. Egre-
gius in hanc rem locus est apud Senecam Controu.
IV, 24. vbi confert Thucydidis sententiam, Ativa yaşı
κι ευπραξίαι συγκρύψαι και συσκιασαι τα έκατων ἁμαρτη
para cum interpretatione Sallustii hac: res secundae
mire sunt vitiis obtentui; atque nunc addit: cum
sit praecipua in Thucydide virtus breuitatis (breuitas
Gron. vult legere sine necessitate) hac eum Sallustius
vicit et in suis illum castris cecidit. Nam in senten-
tia Graeca tam breui habes, quae saluo sensu detra-
has. Deme vel συγκρυψαι, vel συσκιασαι, deme ἑκα
wv, constabit sensus, etiamsi non aeque comptus,
aeque tamen integer. At ex Sallustii sententia nihil
demi sine detrimento sensus potest. Ita est profecto
et bene etiam se habet, quod dixit: aeque integer;
vt hoc magis mirum sit Eundem alio loco Sallustio
obscuram breuitatem tribuisse, quae quomodo in lau-

dibus Scriptoris poni possit, non apparet. Vnde omnino magis audiendus sit Quintilianus, dum IV. 2. et X. 1. vitandam quidem esse censet oratori Sallustii dicendi genus abruptum, etsi in ipso virtutis locum obtineat, otiosum lectorem minus fallat, atque eius breuitate apud aures vacuas nihil possit esse perfectius.

-

Atque sic porro, etiamsi ita parcus verborum fuerit Scriptor egregius, sedulo tamen cauit, ne aut perspicuitatem laederet aut deesset aliquid, quod siue ad sensum siue ad narrationis vim ornatumque pertinéret. Itaque ipsi non satis fuit dixisse p. 4. in pace vti in bello valeret - 64. magis magisque, omisso, in dies, aut quemadmodum Cicero pro Milone, c. 9. magis in dies; -- alibi 7: satis prospera pollensque; sed enunciabat sententiam vti nunc eam legimus, in priore loco, ita, vti, ad vim orationis augendam; in sequente magis magisque, vt significationem intenderet, et, in dies, vt plus, non merum incrementum, verum illud quotidianum etiam intelligeretur; tandem in tertio loco satis pr. satisque po. quoniam altero satis omisso dubium reliquisset lectori, an id semel positum ad vtrumque verbum trahendum sit. Quodsi in eo quoque comparet aliquis Sallustium cum aliis Scriptoribus, is profecto cum applausu sentiat eum aliorum breuitatem adeo spreuisse, vbi descriptionis vis atque venustas praeferenda erat. Vtar huius comparationis caussa vno illo loco Velleii, quem iam ad p. 12. alia de caussa attuli. Ibi itaque ille multo in aliis verbosior paucis dicit: qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem vteretur; pro quo alio tempore locoque Sallustius magis adhuc coegisset narrationem, omittendo vtrumque et no, cibo. Sed in hoc loco volebat primum totam imaginem illius luxuriae describere atque tum etiam eam quasi oculis subiicere. Itaque periodum facit, dormire prius, quam etc. vsque, antecapere.

-- som

« IndietroContinua »