Immagini della pagina
PDF
ePub

rimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, vti in bello, valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum vbi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia inuasere; fortuna simul cum moribus immutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, nauigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque 'somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de vtraque siletur. Verum enim vero is demum mihi viuere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

Pulchrum est bene facere reipublicae: etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace, vel bello clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum; tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis sunt exaequanda; dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, maliuolentia et inuidia putant: vbi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque fa

cilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi aduersa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, auaritia vigebant. Quae tam. etsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido, eadem, quae ceteros, fama atque inuidia vexabat.

Igitur vbi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit, et mihi reliquam actatem a republica procul habendam decreui; non fuit consilium secordia atque desidia bonum otium conterere: neque vero agrum colendo, aut venando, seruilibus officiis intentum, aetatem agere; sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, vt quaeque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicae animus liber erat. • Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume potero, paucis absoluam. nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque périculi nouitate. De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

L'

CAP. I.

VCIVS CATILINA nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo prauoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia ciuilis grata fuere ; ibique iuuentutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuicredibile est. que Animus audax, subdolus, varius, cuius rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis loquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullae lubido maxuma inuaserat reipublicae capiundae: neque, id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris, et conscientia scelerum: quae vtraque his artibus auxerat, quas supra memoraui. Incitabant praeterea corrupti ciuitatis mores, quos pessuma ac diuersa inter se mala, luxuria atque auaritia vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus ciuitatis tempus admonuit, supra repetere, ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint: et vt paullatim immutata, ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, dis

serere.

CAP. II.

[ocr errors]

Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui, Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur: cumque

his Aborigenes genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in vna moenia conuenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viuentes: incredibile memoratu est, quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum ciuibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare, pauci ex amicis auxilio esse. nam ceteri metu percussi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. post, vbi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant: magisque dandis, quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum, Reipublicae consultabant; hi vel aetate, vel curae similitudine PATRES appellabantur. Post, vbi regium imperium, quod initio conseruandae libertatis, atque augendae reipublicae fuerat, in superbiam dominationemque conuertit; immutato more, annua imperia, binos imperatores sibi fecere. eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

[ocr errors]

CAP. III.

Sed ea tempestate coepere se quisque extollere, magisque ingenium in promtu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, sem

perque his aliena virtus formidolosa est. Sed ciuitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum breui creuerit. tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuuentus simul ac belli patiens erat, in castris per laborem vsu militiam discebat: magisque in decoris armis, quam in scortis atque conuiuiis lubidinem habebánt. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus vllus asper, aut arduus erat: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas diuitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis auidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, diuitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parua manu fuderit; ni ea res longius ab incepto traheret.

CAP. IV.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas ex lubidine magis, quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptos rum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum verbis eam potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit: quia prudentissumus quisque negotiosus

« IndietroContinua »