Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

vt

mis, Domine gratiosissime, fronte accipe serena. Faxit Deus, quam diutissime intersis rebus Borussicis atque adeo humanis consul tor actorque, quemadmodum scientiarum litterarumque grande praesidium atque decus.

NOMINI TVO ILLVSTRISSIMO

CELEBERRIMOQUE

Berolini

Kalendis Maii

MDCCXC.

deuotus

GVILIELMVS ABRAHAM TELLER.

Repetenti mihi nuper per otium SALLVS TIL

vtrumque opus integrum nobis relictum, idque comparanti cum nouissima Versione hispanica, natum est eius edendi consilium. In quo non puto me aliquid suscepisse, quod a personae munerisque mei ratione adeo abhorreat; cum, vt ille vere dixit, is Auctor magis a viris quam a pueris legendus sit, atque sic neque Theologo pudori aut dedecori esse debeat, vsum nobilissimi scriptoris, primi in historia romana, apud alios promouisse. Id vero quibus modis consequi elaboraverim, patet ex his, quae singulis mearum in Sallustium curarum initiis praefatus sum, pauca solum in hoc loco dicenda restent.

[ocr errors]

vt

Textum nimirum paraui ad editionem Cortii, neque tamen presse nimis eum secutus, conferendo etiam hinc inde vnam ex antiquioribus, desideratam tamen in recensionibus edd. Sallustii omnibus, vti Indicibus librorum copiosissimis, mihique communicatam a clarissimo nostro Vngero, artis typographicae atque praeterea exsculptoriae figuras ex ligno, insigni Germaniae ornamento. Prodiit ea Brixiae 1495 in forma maxima, quam folio dicunt. Incipit cum monito Hoc in volumine haec continentur. Pomponii (sc. Laeti) Epistola ad Augustinum

[ocr errors]

ce priuatimque venerandi caussas,

quas communes cum vniuersitate ciuium exterorumque habeo; propriae mihi sunt plures, vt id inprimis tum in hoc Sallustii introitu tum mihi agendum existimauerim. Fuit enim primum ipse in historia scribenda quasi praeceptor illius Taciti, cui maximus nuper Fridericus II, TVIS auxiliis vsus, tribuit ex vetere prouerbio, tot pondera quot verba; cuiusque particula aliqua translata apud inuictum alias Regem vicisti, vt germanicae nostrae linguae vim atque robur agnosceret. Versatur porro in enarratione rerum gestarum, cuius TV, venerande Domine, non modo ipse tot monumentis perfectum edidisti exemplar, verum etiam descripsisti leges modumque. Sed idem praeterea laudibus celebrauit summos sui seculi viros, Catonem inprimis, rarae il

quam in TE omnes admirantur, amoris patriae, fidei in eam Regemque inexpugnabilis, in consulendo sapientiae, in agendo perseuerantiae, animi in tanta negotiorum mole sufficientis doctrinae omnis curae in vniuersa denique vitae ratione cultuque antiquae seueritatis cum facilitate humanitateque coniunctae. Tandem mihi ipsi accensum est studium in clarissimo scriptore ita edendo, ex quo tempore TV, Domine gratiosissime, versionem hispanicam splendissimam rarissimamque inter nos, tanquam munus Auctoris Celsissimi, mihi perutendam insigni cum comitate concessisti. Vt adeo, quicquid ex mea qualicunque opera in vsum Lectorum redundet, illud totum TIBI TVAEque litterarum bonarum tutelae debeatur.

mis, Domine gratiosissime, fronte

accipe serena.

Faxit Deus, vt

quam diutissime intersis rebus Borussicis atque adeo humanis consultor actorque, quemadmodum scientiarum litterarumque grande praesidium atque decus.

3

NOMINI TVO ILLVSTRISSIMO

CELEBERRIMOQVE

Berolini

Kalendis Maii

MDCCXC.

deuotus

GVILIELMVS ABRAHAM TELLER.

« IndietroContinua »