Immagini della pagina
PDF
ePub

trio Potestatis. Pavesarius qui contra faceret puniatur in solidos X pro qualibet vice, et plus arbitrio Potestatis.

Item quod balista grossæ et torni portentur justa salmas pavensium et officiales super balistis grossis constituti procurent ita quod portentur ut dictum est.

Item quod illi qui ordinati et electi sunt ad conducendum et portandum ipsas balistas grossas, teneantur et debeant semper ire et esse quando campus mutatur justa salmas balistarum grossarum, ut parati sint et possint apprehendere ipsas balistas, si expediret : et qui contra fecerit puniatur pro qualibet vice in solidos X, et plus arbitrio Potestatis.

Item quod una salma sagittaminis pro ipsis balistis grossis portetur semper justa salmas balistarum prædictarum, et quod officiales constituti super sagittamina teneantur et debeant ita procurare et facere quod portetur sagittamen ut dictum est.

Item quod salmæ tentoriorum Commun. et pavesariorum et balistarum grossarum possint et debeant ire et portare per viam illam, qua ibunt milites balistarii et arcatores, et non per viam alterius salmeriæ.

Item quod tota salmeria, exceptis salmis tentoriorum Communis et pavesariorum et balistarum grossarum, vadat et ducatur per unam viam, et gentes cum armis vadant et ire debeant per unam aliam viam ad hoc ut melius sint expedita gentes ire contra inimicos, si dimiserint se videre.

Item quod per viam salmeriæ cum somariis et bestiis non debeat ire, nisi una persona tantum pro somario, seu alia bestia, quæ sit sine lancea et balista et arcu, et qui contra fecerit perdat bestiam et res quæ fuerunt super ea, et insuper puniatur in persona et avere, arbitrio Potestatis.

Item quod nullus sit ausus portare vel portari facere in soma super aliquo somario, vel mulo, seu jumento balistam, vel archum, quando campus mutatur, et qui contra fecerit perdat bestiam et res quæ fert super ea et puniatur etiam in persona et avere ad arbitrium Potestatis.

Item quod archatores et balistarii teneantur sequi eorum gonfalones et ab eis nulla occasione secedere, sine licentia gonfaloneriorum et nisi campus prius sit positum, et quod teneantur etiam et debeant portare eorum balistas et archus tesos, et qui contra fecerit puniatur pro qualibet vice in solidos X, et plus arbitrio Potestatis.

Item quod quilibet miles, pedes, balistarius, et archator teneatur et debeat ire cum suo gonfalone et stricte ante suam skieram et non intrare in campum ulla occasione absque suo gonfalone; et qui contra fecerit, si fuerit miles puniatur in solidos XXXX pro qualibet vice, et plus arbitrio Potestatis: et si fuerit pedes, balistarius, vel archator in sol. 20 pro qualibet vice et plus arbitrio Potestatis.

Item quod quilibet gonfalonerius, miles, pedes, balistarius, et archator teneatur et debeat ire et morari ad custodias die et nocte, et ad gualdanas prout injunctum fuerit per bannum vel nuntios Communis, et qui contra fecerit, si fuerit gonfalonerius militum puniatur in lib. XV pro qualibet vice et plus arbitrio Potestatis, et quilibet miles qui contra fecerit in solidos sexaginta pro qualibet vice, et plus arbitrio Potestatis; et si gonfalonerius peditum, vel balistariorum, aut archatorum, puniatur in lib. X, et plus arbitrio Potestatis: et quilibet pedes, balistarius et archator qui contra faceret, puniatur in solidos XX pro qualibet vice, et plus arbitrio Potestatis.

Prædicta omnia lecta fuerunt in publico parlamento sub tentorio Commun. Florentiæ, in villa de Urmiano Comitatus Senarum MCCLX, die iovis, VI intrante maji, præsentibus testibus domino Coppo Abatis, et Marco Guidonis, et aliis pluribus ».

E

Ordine della marcia.

(Foglietto inserto tra i fogli 19 e 20).

. Die veneris VII entrante majo, in villa Vernagi in quarto campo:

Statut. et ordinat. fuit per capitaneos exercitus, quod arcatores et balistarii civitatis et comit. Florentiæ procedant.

Item quod sequatur militia trium Sextuum, scilicet Ultrarni, burgi et portæ S. Pancratii et Pratenses cum eis in una schiera ire debeat et populus ipsorum sextuum sequatur eos in una schiera et post ipsum populum eat alia militia alior. trium Sextuum et post prædictos eat militia Lucana in una schiera tantum, et eorum populus sequatur eos in una alia schiera, et post eos vadant in una schiera milites amicitiæ nostræ et in alia schiera sequatur eorum populus:

[ocr errors]

NOTA II.

(a Parte I. c. V. §. II. pag. 468)

Ricevimento di un fuoruscito agli stipendii
di Federico II.

66

Ad nostræ Majestatis præsentiam accedens Jacobus de N. miles fidelis noster, Celsitudini nostræ humiliter supplicavit ut, cum in fide nobis servanda, relictis omnibus stabilibus suis, a civitate Placentina nostris rebellibus discedendo ad nostra servitia venerit moraturus; et in eisdem servitiis nostris cum dilecto filio nostro H. illustri Regi Sardiniæ, sacri Imperii generali Legato hactenus steterit equis et armis munitus, fideliter et devote ad suæ vitæ sustentationem, cum aliis stipendiariis nostris ipsum recipi de nostræ benignitatis gratia mandaremus; nos ita ipsius Jacobi supplicationibus benignius inclinati fidelitati tuæ præcipiendo mandamus,qua. tenus, si memoratus Jacobus fidelis noster armis et equis ad te munitus venerit, condecenter ipsum inter alios stipendiarios milites, qui secum in nostris servitiis commorantur, recipere non postponas: provisurus eidem in stipendiis, sicut aliis stipendiariis supradictis per te providebitur, de mandato nostræ Celsitudinis speciali

[ocr errors]

Petr. de Vin. Epp. L. V. C. 32 e C. 104.

NOTA III.

(a Parte I. c. VI. §. I. pag. 196)

A

Elezione di un capitano di Castello.

A Federico di Antiochia.

"Cum de prudentia et fidelitate Jo. de N. fidelis nostri confisi, ipsum capitaneum loci ipsius duxerimus statuendum; tuæ fidelitati præcipiendo mandamus, quatenus eidem Joh. fideli nostro, sic a Majestate nostra Capitaneo ornato, statim receptis præsentibus, castrum ipsum et Capitaniam cum captivis, armis, equis et rebus aliis ad curiam nostram pertinentibus, quæ in tua pro parte nostra retines potestate, assignare procures, eundem ut convenit instructurus de ipsius .custodia circumstantiis, qualitatibus hominum et moribus regionis; . . . . Mandamus præterea, quod de omnibus et singulis, quæ tibi assignaverimus, fieri facias tria scripta consimilia ad cautelam. Unum quoque per te volumus nostræ Cameræ assignari; aliud vero penes te, et aliud penes eundem Johannem fideliter conservari, ut deponendi per vos ratiocinii nostri ipsa similis conformitas habeatur ».

Petr. de Vin. Epp. L. V. C. 71 e 99.

« IndietroContinua »