Immagini della pagina
PDF
ePub

Domini millesimo trecentesimo vigesimo sexto, indictione nona de mense ianuarii.

Quorum sapientum nomina sunt hec.

Dominus Bonaiuncta de Vico.

Dominus Bartholemeus Mussus.

Bonaiuncta Accapti.

Pierus Cinquini.

Bindus Benecti.

Vannes Bocticelle.

Bene de Calci notarius cum eis, qui ipsa ordinamenta scripsit.

Qualiter stipendiarii tenentur obedire dominis Anthianis.

1.

In primis ordinaverunt quod dicta masnada tota tam ultramontana quam ytaliana teneatur obedire et obediat dominis Anthianis pisani populi qui sunt et pro tempore fuerint in singulis eundo, stando et redeundo et faciendo pro ut eis ipsi Anthiani mandaverint.

Qualiter Masnada tempore rumoris vel ignis

teneatur trahere.

II.

Et quod quotiens pro igne vel alia causa rumor esset vel suscitaretur in civitate pisana de die vel de nocte, dicta Ma snada trahat et trahere debeat ad palatium predictorum Anthianorum et esse in platea sancti Sixti, videlicet ab angulo ecclesie sancti Petri in curte veteri versus et circa puteum platee sancti Sixti, et obediat et obedire teneatur dictis Anthianis in singulis mandatis eorum stando, eundo et fa ciendo pro ut eis mandatum fuerit.

De bannerario non habendo ultra tres

equitalores tantum.

IV.

Et quod quilibet bannerariorum masnade ultramontane qui sociati non erunt sed soli fuerint, habere possit positas seu equitatores tres tantum et non ultra, et quilibet bannerarius qui fuerit sociatus habere possit equitatores tres

tantum.

Qualiter miles non potest habere ultra duos equitatores.

V.

Item quod quilibet miles scriptus et scribendus ad dictum soldur habere possit equitatores duos tantum.

Qualiter domicellus non potest habere
ultra unum equitatorem.

VI.

Et nullus domicellus scriptus vel scribendus ad dictum soldum habere possit ultra unum equitatorem tantum.

Qualiter Conestabiles debeant jurare si scirent aliquam fraudem aliquem conmictentem denunciando.

VII.

Item quod quando fiet mostra generalis dicte masnade et etiam singulo mense tempore quo eis scibietur eorum soldum sine paga teneantur et debeant supradicte masnade facere jurare omnes Conestabiles de masnade (sic) quod dicant et manifestent dictis suprastantibus si sentirent vel scirent aliquam fraudem intra stipendiarios dicte masnade videlicet aliquam postam celatam, aliquem qui responderent pro alio nomine quam pro suo, aliquem equitatorem qui responderet pro capo cavallo. Pena et banno pro quolibet contrafaciente, et qualibet vice, perditionis armorum et equorum suorum et ultra arbitrio suprastantum.

Qualiter stipendiarii suprascripti facta eorum mostra tenentur conparere coram dominis Anthianis et iurare eorum obedientiam.

III.

Et quod tempore cuiusque mostre generalis banderarii et alii de ipsis banneriis, videlicet bannerarius cum illis de sua banneria statim facta sua mostra conparere teneatur coram dominis Anthianis qui tunc erunt et in eorum presentia singulariter iurare obedientiam eorum. Et suprastantes masnade teneantur eos secum ducere ad ipsum iuramentum prestandum.

De equis et ronzinis non recipiendis.

VIII.

Item quod suprastantes predicti teneantur sacramento non recipere aliquem equum curserium vel ronzinum restium bulsum vel capomoribum habentem vel doliosum.

De valentia equi recipiendi ad stipendium.

IX.

Item quod quilibet equus recipiendus ad dictum soldum. et stipendium sit et esse debeat valoris florenorum vigintiquinque auri. Curserius sit valoris florenorum quindecim, et ronzinus sit valoris florenorum decem ad minus.

De parte elevanda de extimatione equi vel ronzini.

X.

Item quod de qualibet extimatione facta de quocunque equo curserio et ronzino elevetur quarta pars ipsius extimationis per suprastantes masnade.

De elevatione faciendis de paghis stipendiariorum

tempore mostre.
XI.

Item quod tempore mostre generalis fiende per stipendia

rios dicte masnade quando solvetur ipsi masnade detrahantur per camerarios pisani Comunis de qualibet paga aquileni quat. tuor grossi, duos quorum habeat notarius dicte masnade, terzium habeant mariscalci Comunis, et quartus remaneat ipsis camerariis pro Comuni pisano mictendus per notarios dictorum camerariorum in eorum introitu ultra grossum consuetum teneri, qui dividatur more solito ut infra dicitur. Et de hoc, videlicet de faciendo poni ad introitum Camere dictum grossum teneantur suprastantes masnade sacramento et sub pena soldorum centum.

De salario cujusque termini.

XII.

Item quod notarius dicte masnade habeat et habere debeat de scriptura cuiuslibet termini dandi per dictos suprastantes quacumque causa denarios sex, et de cassatura dicti precepti nihil accipere possit.

De salario notariorum et mariscalcorum.

XIII.

Item quod tempore mostre aliorum mensium, quando solvetur stipendiariis suprascriptis de eorum soldis, habeant et habere debeant predicti notarii et mariscalchi pro eorum salario illam quantitatem pecunie quam soliti sunt habere, scilicet soldos duos dividendos inter eos et Comune et alios more solito.

De non dicendo vel procurando pro aliquo

scribendo in masnada.

XIV.

Item quod predicti notarii et mariscalci non possint aliquid dicere vel procurare pro aliquo scripto vel scribendo in dicta masnada defendendo vel offendendo, iuvando vel impediendo nisi peteretur ab eis consilium per suprastantes predictos ad penam eis arbitrio dictorum suprastantum auferendam.

De equis emptis mediante mariscalcho non recipiendis. XV.

Item quod nullus equus qui fuerit emptus vel venditus mediante mariscalcho dicte masnade recipi possit vel debeat ad soldum pisani Comunis toto tempore officii dicti mariscalci et de predictis suprastantes teneantur facere inquisitionem singulo mense et punire et condempnare mariscalcos in hoc culpabiles in libris vigintiquinque denariorum pisanorum mi

nutorum.

De maleficiis commictendis per stipendiarios.

XVI.

Item quod de maleficiis delictis et excessibus conmictendis ab ultramontanis stipendiariis pisani Comunis et eorum famulis et familiaribus contra quoscumque unde non exiret sanguis, suprastantes masnade predicte cognoscant et diffiniant eorum arbitrio. Et etiam de eundo de nocte et de inobedientiis eorum pro custodia vel alia consimili causa. Et nullus alius officialis inde cognoscere possit. De aliis autem maleficiis, delictis et excessibus conmictendis ab eis ut dictum est unde exeat sanguis vel exigant penam corporalem cognoscat et diffiniat Capitaneus pisani populi, dummodo punitionem inde faciat et facere teneatur cum consilio dictorum suprastantum. De maleficiis vero et excessibus conmictendis ab ytalianis stipendiariis et eorum famulis et familiaribus, sive cum sanguis effusione sive sine sanguis effusione, cognitio et punitio pertinent ad Capitaneum pisani populi.

De questionibus definiendis extra ordinem.

XVII.

Item quod de civilibus questionibus ipsis sive ab ipsis stipendiariis dicte masnade ultramontanis vel ytalianis movendis suprastantes tantum cognoscant et diffiniant summatim et extra ordinem iuris, ordine servato et non servato et quibuscumque diebus et horis.

« IndietroContinua »