C. Plinii Secundi Naturalis historiae libri XXXVII, Volume 5

Copertina anteriore
A. J. Valpy, 1826 - 5869 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 2287 - ... coronandos. radicibus incolae pro ligno utuntur, nee ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum, ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nee non et vestem, etiam stragula ac funes mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes.
Pagina 2621 - Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius.
Pagina 2605 - Sagunti ajunt templum Dianae a Zacyntho advectae cum conditoribus, annis ducentis ante excidium Trojae, ut auctor est Bocchus; infraque oppidum ipsum id haberi.
Pagina 2677 - Maritas ulmos autumno serere utilius, quia carentes semine non nisi e plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum trium, pari latitudine et eo amplius circa positas pedes terni undique e solido adaggerantur.
Pagina 2472 - Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Luculli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is primum vexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam usque pervenere.
Pagina 2333 - Campano agro populis nubunt : maritasque complexée, atque per ramos. earum procacibus brachiis geniculato cursu scandentesr cacumina aequant , in tantum sublimes , ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat. Nullo fine crescunt, dividique, aut potius avelli nequeunt. Villas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris memoria dignum inter prima Valerianus quoque Cornélius existimavit.
Pagina 2295 - Ule ita rationem reddebat, lapidem fuisse quadratum circiter in media arca vinctum candelis quoquoversus ; in eo lapide insuper libros impositos fuisse, propterea arbitrari eos non computruisse; et libros citratos fuisse, propterea arbitrarier tineas non tetigisse.
Pagina 2488 - Drusillae, quae postea Augusta matrimonii nomen accepit, quum pacta esset illa Cœsari , gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abjecit in gremium illaesam : intrepideque miranti accessit miraculum , quoniam teneret rostro laureum ramum onustum suis baccis. Conservari alitem et sobolem jussere aruspices, ramumque eum seri ac rite custodiri. Quod factum est in villa Cœsarum, fluvio Tiberii imposita juxta nonum lapidem Flaminia via , quae ob id vocatur Ad Gallirias : mireque silva provenit.
Pagina 2658 - Est enim alba, rafa, columbina, argillacea, tofacea, arenácea. Natura duplex : áspera, aut pinguis. Experimenta utriusque in manus: ususque geminus, aut ut fruges tantum alant, aut edant et pabulum. Fruges alit tofacea alba, quae si sit inter fontes reperta, est ad infinitum fertilis: verum áspera tractatu, et si nimia injecta est, exurit solum.
Pagina 2496 - ... funes nectunt ad praetexenda piscibus retia. captumque manibus lutum ventis magis quam sole siccantes, terra cibos et rigentia septemtrione viscera sua urunt.

Informazioni bibliografiche