Immagini della pagina
PDF
ePub

fcribendum materia, fummi Principis favor, & in ftudiofos beneficentia, ut benignior natura larga manu tot & tanta in unum contulerit, quot &

quanta in alium eorum, qui Hiftoriam fcripferunt, quod fciam, neminem. In quibus perfcribendis, ornandis, difpo nendis non folum ille non fibi defuit: fed (quod eft omnium judicium, ipfeque ftudiorum exitus demonStrat) longe etiam fuperfuit. Nunc quod ad patriam attinet. Quid fecundum Romam fuit olim tota Italia Patavio clarius? cujus urbis fi originem quæras, ab Ilio eft: fi auctorem originis, Antenor condidit, Trojanorum poft Priamum, celeberrimus: fi opes, centum & amplius hominum millia olim mifit ad bellum, CCCC equeftris ordinis ex fuo corpore cenfuit: fi eruditionem, omnium bonarum artium eft hodie domicilium : & quod omnium maximum eft, maximeque confpicuum, cum per hæc fatis effet nobilis, clariffimo partu multo facta eft nobilior.

Fuere nihilominus, qui non Patavii, fed Aponi, natum illum traderent, Martialis auctoritate freti, & in his Sigonius, cujus ifta funt in Opufculo de Hiftoricis Romanis: T. Livius Patavinus e vico Aponi, calidis aquis celebri, ab Urbe condita ad Neronis Drufi obitum, qui fuit anno Urbis 15ccx11, libros Hiftoriarum confcripfit. Sed in epigrammatario Vate Apona tellus, urbem Patavinam fonat, ab Apono, nobili haud procul ab illa fonte, celebrato

multis; fed inprimis Claudiani Poemate fingulari. Quidam etiam Titulo, Vico non ignobili inter Euganeos colles, T. Livii natales adfcribunt, indeque Titi prænomen illius trahunt. Atqui Titus prænomen Romanum erat: ob idque credendum potius, Tituli vicum a Livio noftro dictum, quam illi prænomen de fuo nomine peperiffe. Verum enimvero abutentis eft otio hujufmodi fomnia literis confignare.

Quid quod Liviam Familiam inter nobiles & illuftres Patavinas locant infcriptiones multæ : nec ulla earum Livium Titulenfis villici filium fuiffe prodit? quin & illum editum præftantiffimo patre (licet nobis illius nomen vetuftas inviderit) liberalis ejus educatio, ftudia, & acceffus Romam, ut Auguftæ aulæ inferviret, facere palam poffunt.

Natus ille porro Patavii, an. m. MMMMMCXLII, Olympiade CLXXX, anno II, quo & natus M. Valerius Meffala, teste D. Hieronymo in Chronicis, quem laudat etiam Voffius Lib. I de Hiftoricis. Latinis, & Cremutius Cordo apud Tacitum Lib. IV Annalium.

Primo ætatis vere fingulare ftatim illius ingenii acumen emicuit, cujus in fronte, vultu, & oculis habitare humanitas, fides in pectore, gravitas demum & comitas unanimes videbantur.

Nihil eo venuftius, nihil amabilius fingi poterat

az

Factus erat omnino ad ftudia, laborefque ferendos, quos fecum illa perpetuo trahunt, excellenti quadam animi magnitudine præditus, & ad fummas res agendas femper intenta. Quamobrem a parentibus in literariam palæftram miffus, egregia fua indole, ingenio perfpicaci, vasta memoria, primis in artibus mire profecit. Mox Philofophiæ opera præftita, naturæ totius arcana exhaufit. Inde urifprudentiæ & Politicæ fe totum addixit, ut ornatum verborum & copiam, naturæ donum, fententiarum ponderibus augeret. Ad hæc eximias animi fui dotes, præclariffimis e natalibus uberrime derivatas, fummo ftudio jugique labore coepit excolere, quo poffet ubique terrarum & gentium ceteris elucere. Varietate quidem fententiarum & idiomatum, infignique fermonis & orationis fupellectile fatis jam inftructus domi, fecretum larem pertæfus & patriam, alio vocatus eft : & inprimis Romam, ut eo in theatro univerfi orbis præftantiæ fuæ radios undequaque diffunderet, explicaret,

CAPUT II

ACCESSUS ejufdem Romam & res ibi loci gefta. ROMAM igitur acceffit, Patavio relicto, Livius, aureo vigente feculo Augufti Cæfaris, qui totius. terrarum orbis habenas moderabatur unus, pacatis,

ubique rebus, fedatis bellis, Jani templo ter claufo, ex Suetonii fide in illius vita, Cap. XII, Orofii, lib. VI, Cap. XXII, Dionis, lib. LI, & Æde Mufarum aperta, verus literarum & literatorum Patronus ac Pater, qui Tibi, Senator ampliffime, tituli nunc debentur. Augufto nempe fub principe, pulchriores literæ, ac fplendidiores artes, quafi vepribus exutæ, florido late germine pullularunt: Romamque, tunc rerum dominam, viri quique docti ex omni terrarum orbis angulo convolabant. Hic Livius tantæ urbis majeftatem mentis & corporis acie contemplatus, Auguftum fibi primo in limine, nec abfque munere, venerandum duxit. Quamobrem Dialogos, quos in urbe patria de Philofophia confcripferat, Augufto detulit, dicavitque lubens ac libens. Excepit illos Imperator acerrimus ingeniorum æftimator & cultor, hilari, qua fronte talia confuerat, & in iis auctoris præftantiam demiratus, Livium ftatim in fui tutelam recepit, ampliffimis ante muneribus exornatum. Patuit illi tandem ad Herois tanti familiaritatem aditus: ideoque fcriptum reliquit Cremutius: T. Livius eloquentiæ ac fidei præclarus in primis, cum Pompejum tantis laudibus tulit, ut Pompejanum eum Auguftus appellarèt, neque id amicitia eorum offecit. Pertinet illud etiam ad Livii noftri nomen & famam, quod a Suetonio literis proditum accepimus in Claudii vita,

unum illum e cunctis præftantiffimis Rhetoribus ævi fui Claudio Cæfari adolefcenti præceptorem datum, ut illum eloquentiæ ftudiis & dignis imperio moribus informaret. Facit huc etiam, quod ipfemet Livius teftatus eft lib. IV, ubi loci Augustum templorum conditorem aut reftitutorem appellat.

Hiftoriam Romanarum rerum fub Augufto Cæfare collegit, & juvenem Claudium, eandem ut fcriberet, adhortatus eft, ingenii illius præftantia probe cognita & perfpecta. Arripuit Livii confilium Claudius, & juftam hiftoriam inftituit, qua de ré Suetonius teftis, in illius vita, cap. XLI: Hiftoriam in adolefcentia, hortante T. Livio, Sulpitio vero Flavo etiam adjuvante, fcribere aggreffus eft. Et paulo poft: In principatu quoque & fcripfit plurimum, & affidue recitavit per lectorem. Initium autem fumfit hiftoriæ poft cadem Cafaris Dictatoris. Sed & tranfiit ad inferiora tempora, cæpitque a pace civili; cum fentiret, neque libere, neque vere fibi de fuperioribus tradendi poteftatem relictam, correptus fæpe & a matre, & ab avia. Prioris materiæ duo volumina, pofterioris unum & quadraginta reliquit. Compofuit & de vita fua octo volumina, magis inepte, quam ineleganter, &c. Prifcianus etiam lib. VI, fragmentum ex Hiftoriarum Claudii libro quarto citat; & ex octavo Diomedes lib., I. Quæ inter fragmenta Q. Claudii Quadrigarii relata notat a viris doctis Voffius lib. I. de Hiftoricis La

« IndietroContinua »