Immagini della pagina
PDF
ePub

borabuntur; eandemque diem intellego, quam spērō aeternam fore, prōpāgātam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulātūs mei; unoque tempore in hac re

[graphic][merged small]

publică duōs civis exstitisse, quorum alter finis vestri 5 imperī nōn terrae sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperī domicilium sēdisque servaret.

The citizens should protect him from his enemies.

XII. 27. Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, nōn eadem est fortūna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis vivendum est 10 quos vici ac subēgī, illi hostis aut interfectos aut oppres

sōs reliquerunt; vestrum est, Quirītēs, sī cēteris facta sua recte prōsunt, mihi mea ne quando obsint prōvidere. Mentes enim hominum audacissimōrum sceleratae āc nefariae nē vōbīs nocere possent ego prōvīdī; nē mihi noceant vestrum est prōvidere. Quamquam, Quirītēs, 5 mihi quidem ipsi nihil ab istīs iam nocērī potest. Măgnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparātum est; magna in rē pūblicā dīgnitās, quae mē semper tacita defendet; magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum mē violāre volent, sẽ ipsī indi- 10 cabunt. 28. Est enim in nōbīs is animus, Quirītēs, ut nōn modo nullīus audaciae cēdāmus, sed etiam omnīs improbos ultrō semper lacessāmus. Quod si omnis impetus domesticōrum hostium, dēpulsus ā võbīs, sē in mē unum converterit, võbīs erit videndum, Quirītēs, qua con- 15 diciōne posthac eōs esse velītis, qui se prō salute vestrā obtulerint invidiae periculisque omnibus.

The consul will ever be worthy of his deeds.

Mihi quidem ipsi, quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honōre vestrō, neque in glōria virtutis, quicquam videam altius quō 20 mihi libeat ascendere? 29. Illud perficiam profecto, Quirītēs, ut ea quae gessi in consulātā privātus tuear atque ōrnem; ut, si qua est invidia conservandā rē publică suscepta, laedat invidōs, mihi valeat ad glōriam. Denique ita mē in rē pūblicā tractābō, ut meminerim sem- 25 per quae gesserim, cüremque ut ea virtute, nōn căsū gesta esse videantur.

A final word of warning and encouragement.

Võs, Quirites, quoniam iam est nox, venerātī Iovem illum, custōdem huius urbis ac vestrum, in vestra tēcta discedite, et ea, quamquam iam est periculum dēpulsum, tamen aeque ac priore nocte custōdiis vigiliisque de5 fendite. Id nē vōbīs diūtius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possītis providebō.

[graphic]

THE ROMAN FORUM. (From a Photograph.)

« IndietroContinua »