Immagini della pagina
PDF
ePub

tur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtūtēs isdem quibus sõlis cursus regionibus ac terminīs continentur: erit profecto inter hōrum laudēs aliquid locī nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nōbīs prō5 vincias quō exīre possimus, quam cūrāre ut etiam illī qui absunt habeant quō victōrēs revertantur.

And for the protection of the citizens.

22. Quamquam est unō loco condiciō melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressī serviunt aut recepti [in amīcitiam] beneficiō sẽ 10 obligātos putant; qui autem ex numero civium, dementia aliqua deprāvātī, hostēs patriae semel esse coeperunt, eōs cum à perniciē reī publicae reppuleris, nec vi coërcere nec beneficiō plācāre possis. Qua rẽ mihi cum perditis cīvibus aeternum bellum susceptum esse videō. Id ego 15 vestrō bonōrumque omnium auxilio memoriaque tantōrum periculōrum, quae non modo in hoc populō qui servātus est, sed in omnium gentium sermōnibus āc mentibus semper haerēbit, ā mē atque à meīs facile prōpulsārī posse confidō. Neque ulla profecto tanta vīs reperiētur, quae 20 coniunctionem vestram equitumque Romānōrum et tantam conspirātiōnem bonōrum omnium confringere et labefactare possit.

He asks only for grateful remembrance.

XI. 23. Quae cum ita sint, pro imperio, prō exercitu, prō provincia quam neglexi, pro triumphō ceterisque 25 laudis insignibus, quae sunt ā mē propter urbis vestraeque salūtis custōdiam repudiāta, prō clientēlis hospitiīsque provincialibus, quae tamen urbānis opibus non minōre

labore tueor quam comparo, prō his igitur omnibus rebus, prō meis in vōs singularibus studiis, prōque hac quam perspicitis ad conservandam rem publicam diligentia, nihil à vobis nisi huius temporis totiusque mei consulătūs memoriam postulō; quae dum erit in vestris fixa 5 mentibus, tūtissimō mē mūrō saeptum esse arbitrābor. Quod si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem vērum etiam ad dignitatem, sī ēius, qui haec omnia suō sōlius 10 periculo conservărit, illum filium esse memineritis.

Let the Senate decree; the consul will act.

24. Quapropter de summā salute vestra populique Rōmānī, de vestris coniugibus ac liberis, dē āris ac focis,

[graphic][merged small]

dē fānis atque templīs, dē tōtius urbis tectis ac sēdibus, dē imperio āc lībertāte, dē salute Italiae, de universā rē publică decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habētis eum consulem qui et pārēre vestrīs dēcrētīs nōn 5 dubitet, et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per sẽ ipsum praestare possit.

[graphic]

HOUSE OF THE VETTII, POMPEII. The usual interior view of a Roman house.

« IndietroContinua »