Immagini della pagina
PDF
ePub

consules clarissimi fortissimique essent, eques Rōmānus ad bellum maximum formidolosissimumque prō consule mitteretur? Missus est. Quō

[graphic]

COIN OF POMPEY.

quidem tempore, cum esset nōn nēmō in senātū qui diceret 'nōn 1oportere mitti hominem privātum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur non illum suā sententia pro consule sed prō consulibus mittere.' Tanta in 10 eō rei publicae bene gerendae spēs constituēbātur ut duōrum consulum munus 2 ūnius adulēscentis virtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut, ex senātūs cōnsultō legibus solutus, consul ante fieret 15 quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? Quid tam incredibile quam ut iterum eques Rōmānus ex senātūs cōnsultō triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constitūta sunt, ea tam multa non sunt quam haec, quae in hoc unō homine 20 vidēmus, 63. Atque haec tot exempla, tanta āc tam nova, profecta sunt in eundem hominem a Q. Catuli atque ā cēterōrum eiusdem dīgnitātis amplissimōrum hominum auctoritāte.

3

Hortensius and Catulus should therefore withdraw their objections and submit to the will of the people.

4

XXII. Qua re videant ne sit periniquum et non 25 ferendum, illōrum auctoritatem de Cn. Pompei dīgnitāte

1. mittendum esse. 2. officium. 3. opp. coactus. 4. opp. aequum, iustum.

ā vōbīs comprobātam semper esse, vestrum ab illīs de eōdem homine iudicium populīque Rōmānī auctōritātem improbări, praesertim cum praesertim cum iam suō1 iure populus Romānus in hoc homine suam auctoritatem vel2 contrā 5 omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem istīs reclamantibus3 vōs ūnum illum ex omnibus dēlēgistis quem bellō praedōnum praepōnerētis. 64. Hōc sī vōs temere fecistis et rei publicae parum 5 cōnsuluistis, rēctē istī studia vestra suis consiliis regere cōnantur. 10 Sin autem vōs plūs tum in rē pūblicā vīdistis, vōs eīs repugnantibus per vōsmet ipsōs dīgnitātem huic imperiō, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando' istī principes et sibi et cēterīs populi Rōmānī ūniversī auctōritātī pārendum esse fateantur.

15

8

4

They can not but see that a man of Pompey's character is needed in Asia.

Atque in hoc bellō Asiaticō et rēgiō nōn sōlum mīlitāris illa virtus, quae est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque virtūtēs animī māgnae et multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria, rēgnisque interiōrum nātiōnum ita versārī9 nostrum imperātōrem ut nihil 20 aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde etiam sĩ qui sunt pudōre 10 ac temperantia moderātiōrēs, tamen eōs esse tālīs propter multitudinem cupidōrum hominum nēmō arbitratur. 65. Difficile est dictu, Quirītēs, quantō in odio simus apud exterās nātiōnēs propter eōrum, quōs

1. proprio. 2. etiam. 3. repugnantibus. 4. sine consilio, imprudenter. 5. opp. nimium. 6. reclamantibus. 7. tandem. 8. opp.

resistendum. 9. se gerere.

10. opp. impudentia.

2

1

ad eas per hōs annōs cum imperiō mīsimus, libīdinēs et iniurias. Quod enim fanum putatis in illīs terrīs nostris magistratibus religiōsum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac mūnītam fuisse? Urbēs iam locupletés et copiosae requiruntur, quibus causa 5 belli propter dīripiendi cupiditatem inferatur.

3

66. Libenter haec cōram 5 cum Q. Catulo et Q. Hortensiō, summis et clarissimis viris, disputarem. Nōvērunt enim sociōrum volnera, vident eōrum calamitatēs, querimonias audiunt. Pro sociis võs contra hostis 10 exercitum mittere putatis an hostium simulatiōne contrā socios atque amīcōs? Quae civitas est in Asia quae nōn modo imperatoris aut lēgātī sed unius tribūnī mīlitum. animōs ac spiritus capere possit?

6

8

XXIII. Qua re, etiam sí quem habētis qui conlātīs 15 signis exercitus rēgiōs superare posse videatur, tamen nisi erit īdem qui sẽ à pecuniis sociōrum, qui ab eōrum coniugibus ac liberis, [qui ab ōrnāmenṭīs fānōrum atque oppidōrum,] qui ab aurō gazāque rēgiā manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum 201 Asiaticum rēgiumque mittatur. 67. Ecquam putatis cīvitātem pācātam fuisse quae locuples sit? Ecquam esse locupletem quae istīs pacata esse videatur?/Ōra maritima, Quirītēs, Cn. Pompeium non solum propter rei militāris gloriam, sed etiam propter animi continentiam 25 requīsīvit. Vidēbat enim imperātōrēs locuplētārī quot

1. cupiditates. 2. delubrum, templum. 3. divites. 4. praedandi. 5. palam. 6. ferre, pati. 7. i.e. pugnandi causa, hence conlatis signis oppositis signis, obiectis signis. 8. divitiis. 9. continere. 10. depoposcit.

1

annīs pecūniā pūblică praeter paucōs, neque eōs quicquam aliud adsequi classium nōmine, nisi ut dētrīmentis 1 accipiendīs mãiōre adfici turpitudine vidērēmur. Nunc qua cupiditate homines in provincias et quibus iactūrīs,2 qui5 bus condiciōnibus proficiscantur, īgnōrant videlicet istī qui ad unum deferenda omnia esse nōn arbitrantur. Quasi vērō Cn. Pompēium nōn cum suis virtutibus tum etiam aliēnīs3 vitiīs māgnum esse videamus.68. Qua rē nolīte dubitare quin huic ūnī crēdātis omnia, qui 10 inter tot annōs ūnus inventus sit quem socii in urbīs suās cum exercitu vēnisse gaudeant.5

X 68

They should defer to the opinion of other prominent men. Quod si auctoritātibus hanc causam, Quirītēs, cōnfirmandam putatis, est võbīs auctor vir bellōrum omnium maximarumque rerum perītissimus, P. Servilius, cuius 15 tantae res gestae terrā marīque exstiterunt, ut, cum dē bellō dēlīberētis, auctor võbīs gravior nēmō esse debeat; est C. Curiō, summis vestrīs beneficiīs māximisque rēbus gestīs, summō ingeniō et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes prō amplissimis vestrīs honōri20 bus summum consilium, summam gravitātem esse cōgnōvistis; est C. Cassius, integritāte, virtute, constantia singulārī. Quā rē vidēte hōrum auctōritātibus, illōrum ōrātiōni qui dissentiunt, responderene posse videamur.

1. damnis. 2. sumptibus, largitionibus. 4. committatis, deferatis. 5. opp. doleant.

tatem.

3. opp. suis, propriis 6. consilio. 7. auctori

、,

Х

Peroration: Manilius should stand firm; the people are with him.
The orator will give his own hearty support.

XXIV. 69. Quae cum ita sint, C. Mānīlī, prīmum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudō vehementissimeque comprobō; deinde te hortor ut auctōre populō Rōmānō maneās in sententiā nēve cūiusquam vim aut minās pertimēscās. Primum in tē satis 5 esse animi perseverantiaeque arbitror; deinde cum tantam multitudinem cum tantō studio adesse videamus, quantam iterum nunc in eōdem homine praeficiendō vidēmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem quicquid est in me 10 studī, cōnsilī, labōris, ingenī, quicquid hoc beneficiō populi Rōmānī atque hac potestate praetōria, quicquid auctōritāte, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romānō polliceor ac dēferō.2

The orator's motives are patriotic and disinterested.

4

15

70. Testorque omnis deōs et eōs māximē qui huic locō templōque praesident, qui omnium mentis eōrum qui 3ad rem publicam adeunt māximē perspiciunt, mē hōc neque rogātu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliarī putem, neque quo* mihi 20 ex cuiusquam amplitūdine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti

6

1. opp. dissentio. 2. tribuo, offero. 3. rem publicam administrant. 4. quod. 5. auctoritate. 6. auxilia.

« IndietroContinua »