Immagini della pagina
PDF
ePub

3

repellēmus, honorem autem neque ab ũnō neque ex hōc locō, sed eadem illā nostrā labōriōsissimā ratiōne1 vītae, sī vestra voluntas feret, consequemur. 71. Quam ob rem quicquid in hac causă mihi susceptum est, Quirītēs, 5 id ego omne mē reī pūbiicae causa suscepisse confirmō; tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multās mē etiam simultātēs partim obscūrās partim apertās intellegam mihi nōn necessāriās, vōbīs nōn inūtilīs suscepisse. Sed ego me hōc honōre 10 praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirītēs, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociōrum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.

1. via, cursu. 2. permittet. 3. inimicitias. 4. adfectum. 5. utilitatibus.

[graphic][merged small]

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO PRIMA

IN SENATU HABITA.

The boldness of Catiline.

Quō usque tandem abūtēre, Catilina, patientia nostrā? Quam diu etiam furor iste tuus nos elūdet? Quem ad finem sēsē effrēnāta iactabit audacia? Nibilne te nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil

[graphic][merged small]

1timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltüsque mōvērunt? Patēre tua consilia non sentis ? Constrictam iam hōrum omnium scientia teneri coniūrā 5 tionem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte ēgeris, ubi fueris, quōs convocaveris, quid cōnsilī ceperis, quem nostrum īgnōrāre arbitrāris?

He should have been killed long ago.

2. O tempora! O mōrēs! Senātus haec intellegit, cōnsul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immō vērō etiam 10 in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrüm. Nōs autem, fortes viri, satis facere rei publicae vidēmur, sī istius furorem ac tēla vītēmus.

Ad mortem te, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam pridem 15 oportēbat, in tē cōnferrī pestem quẩm tū in nōs [omnēs iam diu] machinaris.

There are many precedents for this, but the consuls show fatal

weakness.

3. An vērō vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum

Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive irā commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sallust, Chap. 31.

[ocr errors]

1. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »