Immagini della pagina
PDF
ePub

ficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter,
qui isdem quibus haec urbs auspiciis à Romulō es cōn-
stitūtus, quem Statōrem huius urbis atque imperī vērē
nōmināmus, hunc et huius socios a tuis [ārīs] ceterisque
templis, ā tēctis urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque 5
civium [omnium] arcebis, et hominēs bonōrum inimīcōs,
hostis patriae, latrōnēs Italiae, scelerum foedere inter sẽ
āc nefāriă societate coniunctōs, aeternis suppliciīs vīvōs
mortuosque mactabis.

try to

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO SECUNDA

HABITA AD POPULUM.

Congratulations on the departure of Catiline.

Tandem aliquando, Quirītēs, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefariē mōlientem, võbīs atque huic urbi ferrō flammaque minitantem ex urbe vel ēiēcimus vel ēmīsimus vel ipsum 5 ēgredientem verbis prōsecūtī sumus Abiit, excessit, ēvasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstrō illō atque prōdigiō moenibus ipsis intra moenia comparābitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversiā vīcimus. Non enim iam inter latera 10 nostra sīca illa versabitur; non in campō, nōn in Forō, nōn in cūriā, non denique intră domesticos parietēs pertimēscēmus. Loco ille motus est, cum est ex urbe dēpulsus. Palam iam cum hoste nullō impediente bellum iūstum gerēmus. Sine dubio perdidimus hominem mā15 gnificēque vicimus, cum illum ex occultis insidiīs in apertum latrocinium coniecimus. 2. Quod vērō nōn cruentum

1. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi. — Sall. 35.

64

[graphic][merged small]

mucrōnem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis ēgressus est, quod ei ferrum ē manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerōre esse adflictum et prōflīgātum putātis ? Iacet ille nunc prōstrātus, Quirītēs, et se perculsum atque 5 abiectum esse sentit et retorquet oculos profectō saepe ad hanc urbem, quam ē suīs faucibus ēreptam esse lūget; quae quidem mihi laetārī vidētur, quod tantam pestem evomuerit foräsque proiecerit.

He ought to have been put to death, but it did not seem

expedient.

II. 3. Ac sĩ quis est tālis quālīs esse omnis oportēbat, 10 qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat ōrātiō mea, mē vehementer accuset, quod tam capitalem hostem nōn comprehenderim potius quam ēmiserim, non est ista mea culpa, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, 15 idque à me et mōs mãiōrum et huius imperī sevēritās et rēs publica pōstulābat. Sed quam multos fuisse putātis qui quae ego deferrem nōn crēderent? [quam multōs qui propter stultitiam non putarent?] quam multōs qui etiam defenderent? [quam multos qui propter improbitatem 20 favērent?] Ac sĩ illō sublātō dēpellī ā vōbīs omne periculum iūdicārem, iam prīdem ego L. Catilīnam nōn modo invidiae meae, vērum etiam vitae periculō sustulissem.

1. Tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat. Neque solum illis aliena mens erat qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat.—Sall. 36, 37.

« IndietroContinua »