Immagini della pagina
PDF
ePub

tōriam! Instruite nunc, Quirītēs, contra has tam praeclārās Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. Et primum gladiațōrī illī confectō et sauciō consules imperatoresque vestros opponite; deinde contră illam naufragōrum ēiectam ac debilitātam manum flōrem 5 tōtius Italiae ac rōbur ēdūcite. Iam vērō urbēs colōni

[graphic]

2

GLADIATORS.

arum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias, ōrnamenta, praesidia vestra cum illius latrōnis inopia atque egestate conferre debeō.

25. Sed si, omissis his rebus, quibus nos suppeditamur, eget ille: senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vecti'gālibus, cūnctā Italia, provinciis omnibus, exteris nātiō

[ocr errors]

10

nibus; sĩ hīs rēbus omissis causas ipsas, quae inter sẽ confligunt, contendere velimus, ex eo ipso quam valdē illi iaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pūgnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc 5 stuprum; hinc fides, illinc fraudātiō; hinc pietās, illinc scelus; hinc constantia, illine furor; hinc honestās, illinc turpitūdō; hinc continentia, illinc libīdō: dēnique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtūtēs omnes certant cum iniquitāte, luxuria, ignavia, temeritate, 10 cum vitiis omnibus; postrēmō cōpia cum egestāte, bona ratiō cum perditā, mēns sāna cum āmentiā, bona dēnique spēs cum omnium rērum dēspērātiōne cōnflīgit. In ēius modi certamine ac proelio nōnne, sĩ hominum studia deficiant, di ipsi immortālēs cōgant ab hīs praeclarissimīs 15 virtutibus tot et tanta vitia superārī?

Let the citizens guard their houses.

city.

The consul will defend the

XII. 26. Quae cum ita sint, Quirītēs, võs, quem ad modum iam antea dixi, vestra tecta vigiliīs custōdiisque defendite; mihi, ut urbī sine vestrō mōtū āc sine ullō tumultu satis esset praesidi, consultum atque prōvisum 20 est. Colōni omnēs municipēsque vestrī, certiōrēs ā mē facti de hac nocturna excursiōne Catilinae, facile urbis suas finisque défendent; gladiātōrēs, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animō meliōre sunt quam pars patriciōrum, potestāte tamen nostrā 25 continebuntur. Q. Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut eius omnis mōtūs cōnātūsque prohibēbit.

Reliquis autem de rebus constituendis, mātūrandis, agendīs iam ad senātum referēmus, quem vocārī vidētis.

The conspirators in the city once more warned.

27. Nunc illōs qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe ā Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostēs, tamen, quia 5 [nātī] sunt cīvēs, monitōs etiam atque etiam volō. Mea lēnitās adhuc, si cui solutior visa est, hoc exspectavit, ut id quod latebat erumperet. Quod reliquum est, iam nōn possum oblīvīsci meam hanc esse patriam, mē hōrum esse cōnsulem, mihi aut cum hīs vīvendum aut prō his esse 10 moriendum. Nullus est portis custōs, nullus insidiātor viae; si qui exire volunt, cōnīvēre possum. Qui vērō sẽ in urbe commōverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ullum cōnātumve contrā patriam deprehenderō, sentiet in hac urbe esse consulēs vigilantīs, esse egregiōs 15 magistrātūs, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariōrum ac manifestōrum scelerum mãiōrēs nostrī esse voluerunt.

Х

All shall be done quietly, and with no undue severity.

XIII. 28. Atque haec omnia sīc agentur, Quirītēs, ut maximae rēs minimō mōtū, perīcula summa nūllō 20 tumultu, bellum intestīņum ac domesticum post hominum memoriam crūdēlissimum et maximum, mē unō togātō duce et imperātōre, sēdētur. Quod ego sic administrābō, Quirītēs, ut, sī ūllō modō fierī poterit, nē improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed sĩ 25

vīs manifestae audaciae, sī impendēns patriae periculum mē necessariō dē hāc animī lēnitāte dēduxerit, illud profecto perficiam, quod in tantō et tam insidiōsō bellō vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat 5 paucōrumque poenā vōs omnēs salvī esse possītis.

The gods will protect the city and its citizens.

29. Quae quidem ego neque mea prudentia neque hūmānīs cōnsiliis frētus polliceor vōbīs, Quirītēs, sed multis et non dubiis deōrum immortalium significatiōnibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque 10 sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suō numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta défendunt. Quōs vōs, Quirītēs, precārī, venerārī, implōrāre dēbētis, ut, quam urbem pulcherrimam flōren15 tissimamque esse voluerunt, hanc, omnibus hostium copiis terra marique superātīs, a perditissimōrum civium nefariō scelere defendant.

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA

HABITA AD POPULUM.

By the favor of the gods the State has been rescued from great dangers.

Rem publicam, Quirītēs, vītamque omnium vestrūm, bona, fortūnās, coniuges liberōsque vestros, atque hōc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deōrum immortalium summō erga vōs amōre, labōribus, consiliis, periculis meīs ē 5 flammā atque ferrō āc paene ex faucibus fātī ēreptam et vōbis conservātam āc restitūtam vidētis. 2. Et si nōn minus nōbīs iucundī atque inlūstrēs sunt eī dies quibus conservāmur quam illi quibus nascimur, quod salūtis certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod 10 `sine sēnsū nāscimur, cum voluptate servāmur; profectō, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deōs immortālis benevolentia famãque sustulimus, esse apud võs posterōsque vestrōs in honōre dēbēbit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam tōti 15 urbi, templis, dēlubris, tectis ac moenibus subiectōs prope iam ignis circumdatōsque restinximus; idemque gladiōs in rem publicam dēstrictōs rettudimus mūcrōnēsque eōrum ā iugulis vestrīs deiēcimus. 3. Quae quoniam in senātu inlüstrata, patefacta, comperta sunt per me, 20 vōbīs iam expōnam breviter, Quirītēs, ut et quantā et

« IndietroContinua »