Immagini della pagina
PDF
ePub

&

CN. POMPEIUS MAGNUS.

After the statue in the Palazzo Spada at Rome.

M. TULLI CICERONIS

DE IMPERIO CN. POMPEI AD QUIRITIS

ORATIO.

The orator's reasons for appearing on the Rostra.

Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multō iucundissimus,' hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ōrnātissimus est vīsus, Quirītēs, tamen hōc aditu laudis qui semper optimō cuique māximē patuit, non mea mē voluntās adhuc, sed vitae meae 5 ratiōnēs ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem nondum huius auctōritātem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elabōrātum industria adferri oportere, omne meum tempus amīcōrum temporibus transmitten- 10 dum putāvī. 2. Ita neque hic locus vacuus umquam fuit ab eis qui vestram causam dēfenderent, et meus labor, in privātōrum periculis castē integrēque versatus, ex vestrō iūdiciō fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dīlātiōnem comitiōrum ter praetor prīmus cen- 15 turiis cunctis renuntiātus sum, facile intellexi, Quirītēs, et quid dē mē iūdicārētis et quid aliīs praescriberētis.

5

6

1. gratissimus, dulcissimus. 2. clarissimus. 3. apertus fuit. 4. consilia. 5. causis, discriminibus. 6. occupatus.

He now dedicates his forensic powers to the Quirites.

Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vōs honōribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi ūsu prope cottidiana dicendi exercitatio potuit adferre; 5 certē et si quid auctōritātis in mē est, apud eōs ūtar qui eam mihi dederunt, et si quid in dicendo consequi1 possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse dūxērunt.2

He is glad to have such a splendid subject for his first effort.

3. Atque illud in prīmīs mihi laetandum iure esse 10 video, quod in hac insolita mihi ex hoc loco ratiōne dicendi causa tālis oblāta est in quã ōrātiō deesse nēminī possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulārī eximiaque virtute; huius autem ōrätionis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam 15 copia quam modus in dicendo quaerendus est.

Statement of the case.

4

II. 4. Atque ut inde ōratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculōsum vestris vectigalibus ac sociis à duobus potentissimis regibus infertur, Mithradate et Tigrane, quorum alter 20 relictus, alter lacessītus, occasiōnem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur. Equitibus Rōmānīs,

1. efficere. 2. putaverunt, habuerunt. 3. modo, via. 4. provin◄ gialibus. 5. provocatus, concitatus.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Croton

Ι Ο Ν Ι

Syracusae et SICU

[ocr errors]

Syrtis majo

MAP O

« IndietroContinua »