Immagini della pagina
PDF
ePub

bus confulendum dixerunt effe, duobus jam v.c.141. plenis honorum, Q. Fabio, & M. Marcello ; a.C. 111. &, fi utique 6 novum aliquem adversùs Ponos confulem creari vellent, M. Valerium Lævinum egregiè adversùs Philippum regem terrå marique res geffiffe. Ita de tribus confultatione datâ, fenioribus dimiffis, juniores fuffragium ineunt. M. Claudium Marcellum fulgentem tum Siciliâ domitâ, & M. Valerium 7abfentes confules dixerunt. auctoritatem prærogativæ omnes centuriæ fecutæ funt. 8 Eludant nunc antiqua mirantes. non equidem, fi qua fit fapientium civitas, quam docti fingunt magis quàm norunt, aut principes graviores temperantiorefque à cupidine imperii, aut multitudinem meliùs moratam cenfeam fieri poffe. Centuriam verò juniorum feniores confulere voluiffe, quibus imperium fuffragio mandaret, vix ut verifimile fit, parentum quoque hoc feculo vilis levifque apud liberos au&toritas fecit.

[ocr errors]

XXIII. Prætoria inde comitia habita. P. Manlius Volfo, & L. Manlius Acidinus, & C.

ftabulantur greges, Ovile dicebatur. Eum in locum fingulæ centuriæ, prout citabantur, ingreffæ, ita fuffragium ferebant, ut nemini interim liceret in Ovili effe. Ideo dimittuntur feniores, antequam juniores fuffragium ineant.

6 Novum aliquem adversùs Pœnos confùlem] Aliquem qui nondum adversùs Panos conful rem geffiffet. M. Valerius Lævinus, de quo hæc intelliguntur, conful quidem jam fuerat, ut

conftat ex 1. XXIX. c. II.
infrà; at non hoc bello.

7 Abfentes] Valerium
abfentem ab urbe, Marcel-
lum à Campo. Eodem modo
locutus eft nofter, 1. X.

C. 22.

8 Eludant nunc ] Eant
nunc illi amatores hodier-
norum temporum atque mo
rum,
& irrideant eos qui
antiqua mirantur.

9 Quam docti fingunt ma-
gis quàm norunt] Significat
Platonis libros de Republi-
ca.

2

U.c.141. Lætorius, & L. Cincius Alimentus creati funt. a.C. 11. Fortè ita incidit, ut comitiis perfectis nunciaretur, T. Otacilium, quem T. Manlio, nifi interpellatus ordo comitiorum effet, collegam abfentem daturus fuiffe videbatur populus, mortuum in Sicilia effe. Ludi Apollinares & priore anno fuerant, & eo anno ut fierent referente Calpurnio prætore, fenatus decrevit, ut in perpetuum voverentur. Eodem anno prodigia aliquot vifa nunciataque funt. In æde Concordia Victoria, quæ in culmine erat, fulmine icta decuffaque, ad Victorias quæ in antefixis erant hæfit, neque inde procidit. Et Anagniâ & Fregellis nunciatum eft, murum portafque de coelo tactas : & in foro Sudertano fanguinis rivos per diem totum fluxiffe, & Ereti lapidibus pluiffe, & Reate mulam peperiffe. Ea prodigia hoftiis majoribus funt procurata, & obfecratio in unum diem populo indi&ta, & novendiale facrum. Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui funt, novique fuffecti: in locum M. Æmilii Numidæ decemviri facrorum, M. Æmilius Lepidus: in locum M2. Pomponii Mathonis pontificis, C. Livius: in locum Sp. Carvilii Maximi auguris, M. Servilius. T. Otacilius Craffus pontifex quia exa&to anno mortuus erat, ideo nominatio in locum ejus non eft facta. C. Claudius flamen Dialis, 3 quòd exta perperam dederat, flaminio abiit.

1 Ludi Apollinares] De corum origine vid. fuprà 1. XXV. c. 12.

2 Ad Victorias quæ in antefixis erant] Ad ftatuas Victoriæ, quæ erant inter antefixa. Antefixa, inquit Feftus, qua ex opere figulino

tectis adfiguntur fub ftillici dio. Et confonat illud Livii 1. XXXIV. c. 4. Antefixa fictilia deorum Romanorum.

3 Quòd exta perperam dederat] Quòd, in diftribuendis victimæ extis aliquid peccaverat.

oratio a

XXIV. Per idem tempus, M. Valerius Læ- U.c.541 vinus, tentatis priùs per fecreta colloquia a.C.211. principum animis, ad indictum antè ad idipfum concilium Ætolorum claffe expeditâ ve- Valerii nit. Ubi quum Syracufas Capuamque captas, pud Elein fidem in Sicilía Italiaque rerum fecunda- los. rum, oftentasset, adjeciffetque, jam inde à majoribus traditum morem Romanis colendi focios, ex quibus alios in civitatem atque æquum fecum jus accepiffent, alios in ea fortuna haberent, ut focii effe quàm cives mallent. Etolos eo in majore futuros honore, quòd gentium tranfmarinarum in amicitiam primi veniffent. Philippum eis & Macedonas graves accolas effe, quorum fe vim ac fpiritus & jam fregiffe, & eò redacturum effe, ut non his modò urbibus, quas per vim ademiffent Etolis, excedant, fed ipfam Macedoniam infeftam habeant. Et Acarnanas, quos ægre ferrent Ætoli à corpore fuo diremptos, reftituturum fe in antiquam formulam jurifque ac ditionis eorum: Hæc dicta promiffaque ab Romano imperatore, Scopas, qui tum prætor gentis erat, & Dorimachus princeps Ætolorum affirmave- Fadus runt auctoritate fuâ ; minore cum verecundia cum Æso& 2 majore cum fide vim majeftatemque populi Romani extollentes. maximè tamen fpes potiundæ movebat Acarnaniæ. Igitur confcriptæ conditiones, quibus in amicitiam focietatemque populi Romani venirent: additumque, ut, fi placeret vellentque, eodem jure amicitia Elei, Lacedæmoniique, & Attalus, & Pleuratus, & Scerdilædus effent. (Afix Attalus, hi

1 Vbi quum Syracufas Capuamque j Quæ hic incipit periodus, non abfolvitur, nifi poft interpofitam Lævii orationem. Simile hy

perbaton occurrit infrà
c. 32.

2 Majore cum fide] Ita ut
faciliùs iis laudibus fides ha-
beretur.

lis.

U.c.41. Thracum & Illyriorum reges.) Bellum ut exa.C.211. templo Etoli cum Philippo terrâ gererent. Navibus ne minùs viginti quinqueremibus adjuvaret Romanus. Urbium Corcyre tenus ab Ætolia incipienti folum, tectaque, & muri cum agris, Ætolorum; alia omnis præda populi Romani effet. Darentque operam Romani, ut Acarnaniám Etoli haberent. Si Ætoli pacem cum Philippo facerent, fæderi adfcriberent, 3 ita ratam eorum pacem, fi Philippus arma ab Romanis, fociifque, quique eorum ditionis effent, abftinuiffet. Item Ji populus Romanus fœdere jungeretur regi, ut caveret, ne jus ei belli inferendi Ætolis fociifque eorum effet. Hæc convenerunt, confcriptaque biennio poft Olympiæ ab Ætolis, in Capitolio ab Romanis, ut teftata facratis monumentis effent, funt pofita. Moræ caufa fuerant retenti Romæ diutius legati Ætolorum. Nec tamen Res gefte impedimento id rebus gerendis fuit. Et Ætoli ava extemplo moverunt adversus Philippum bellum, & 4 Lævinus Zacynthum (parva infula eft propinqua Ætoliæ urbem unam eodem quo ipfa eft nomine habet) eam præter arcem vi cepit, & niadas Nafumque Acarnanum captas Ætolis contribuit. Philippum quoque fatis implicatum bello finitimo ratus, ne Italiam Poenofque & pacta cum Annibale poffet refpicere, Corcyram ipfe fe recepit.

ab Etolis

Lerio.

XXV. Philippo Etolorum defectio Pelle hibernanti allata eft. itaque quia primo vere moturus exercitum in Græciam erat, Illyrios finitimafque eis urbes alterno metu quietas

3 Ita ratam eorum pacem] Lege fore pacem.

4 Lavinus Zacynthum parva infula eft..) eam.. vi cepit ] Sic 1. I. c. 19. Vr

bem novam conditam vi & armis, jure eam... de inte gro condere parat.

1 Alterno metu] Alternus metus eft, exponente Grąz

:

ut Macedonia haberet, expeditionem fubitam U.c.141. in Oricinorum atque Apolloniatium fines fe- a.C.211. cit egreffofque Apolloniatas, cum magno terrore atque pavore, compulit intra muros, Vaftatis proximis Illyrici, in Pelagoniam eâdem celeritate vertit iter : inde 2 Dardanorum urbem fitam in Macedonia, tranfitum Dardanis facturam, cepit. His raptim actis, memor Ætolici junctique cum eo Romani belli, per Pelagoniam, & Lyncum, & Bottiæam, in Theffaliam defcendit. Ad bellum fecum adversus Ætolos capeffendum incitari poffe homines credebat & relicto ad faucês Theffalia 3 Perfeo cum quatuor millibus armatorum ad arcendos aditu Etolos, ipfe, priufquam majoribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum 4 ac Mados eduxit. Incurrere ea gens in Macedoniam folita erat, ubi regem occupatum externo bello, ac fine præfidio effe regnum fenfiffet. Ad Phragandas igitur vaftare agros, & urbem Famphorinam, caput arcemque Mædica, oppugnare coepit. Scopas, ubi profectum in Thraciam regem, occupatumque ibi bello audivit, armata omni juventute Ætolorum, bel- Arcana lum inferre Acarnaniæ parat. Adversus quod Acarnanum gens & viribus impar, & jam sel

novio, Illyriorum à Macedonibus, ut priùs Macedonum ab Illyriis. Salmafius fufpicabatur ab tergo, quod rectiffimum videretur, nifi vox metu interpofita fubfultantem orationem efficeret.

2 Dardanorum urbem ftam in Macedonia ] Lege omnino: Dardanorum urbem Singjam, in Macedoniam

tranfitum Dardanis factu

ram.

3 Perfeo 3 Hic fuit è præfe&tis regiis unus ; non Philippi filius, qui totis undecim poft hunc annis infra XXXI. 28. puer admodum fuiffe dicitur.

4 Ac Mados eduxit] Et it Mædos. Tum magis place ret duxit.

nia bellum

« IndietroContinua »