Marci Vitruvii Pollionis de architectura libri decem, recens. et in Germ. sermonem vertit C. Lorentzen

Copertina anteriore
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 111 - Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti [ad] hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.
Pagina 35 - Itaque aunt collocati inter Solanum et Austrum ab oriente hiberno Eurus, inter Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus, inter Favonium et Septentrionem Caurus, (quem plures vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spireut.
Pagina 111 - Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae,4 cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, <a medio pectore) 6 ad summum verticem quartae.
Pagina 91 - Niederkunft nicht für vollkommen erachtet non iudicantur integra; neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, 5 eo minus patitur esse solidum id, ex quo ipsum procreatur.
Pagina 115 - Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, ita etiam ex eo, quod perficitur pedum numero sexies corporis altitudinis terminatio, eum perfectum 20 constituerunt, cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII.
Pagina 13 - Lunae aedificia sub divo hypaethra constituentur ; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi aedes Doricae fient; his enim diis propter virtutem sine deliciis 25 aedificia constitui decet.
Pagina 211 - ... supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri : epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte: pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte : supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores : epistylia et ornamenta earum columnarum quinta parte. Item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte : columnae summae medianarum minus altae siut quarta parte : epistylia...
Pagina 51 - Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde...
Pagina 113 - Namque si homo conloca|tus fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore | efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.
Pagina 229 - Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylio exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine...

Informazioni bibliografiche