Immagini della pagina
PDF
ePub

DE OFFICIIS

LIBRI III.

EX RECENSIONE

IOANN. AUG. ERNESTII

STUDIOSE RECOGNITA

EDIDIT

CAR. FRID. AUG. NOBBE

PHIL. PROFESS. E. 0. IN UNIV. LITT. LIPS.
SCHOL, NICOL. LIPS. CONRECTOR ETC.

EDITIO STEREOTYPA.

LIPSIAE

EX OFFICINA CAR. TAUCHNITII.

1827.

+ PA62.96 D5 1827

MAIN

67509

[graphic][merged small]

M. TULLII CICERONIS
DE OFFICIIS

AD MARCUM FILIUM
LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

Quum Cicero, reipublicae libertate sublata, se ad philosophiae studium retulisset, multosque illustres eius locos latinis litteris illustrasset; suscepit (mensibus Nov. et Dec. anni p. U. C. 710.) ad filium, Athenis studiis litterarum operam dantem, de officiis scribere, secutus potissimum Stoicos. Tradita officii et definitione et divisione, tria fucit genera deliberationis in consilio capiendo: primum, honestumne factu sit an turpe: alterum, conducatne an noceat: tertium vero, ubi cum honesto pugnat id quod videtur utile, et quum aliud alio honestius aut utilius videtur, utrum alteri sit praeponendum. In tres igitur partes totam disputationem distribuit, quarum prima est de honesto, (L. I.) altera de utili, (L. II.) tertia de comparatione eorum. (L. III.) c. 3. Primum formam quamdam honesti exhibet a natura humana ductam, eiusque quattuor partes facit, sapientiam, iustitiam, temperantiam, et fortitudinem seu magnitudinem animi, ex quibus singulis certa quaedam officia nascuntur. c. 4. Ac de his quattuor partibus accurate dispu tat, et quomodo ab iis officia ducantur, ostendit.

« IndietroContinua »