nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti tauros, magnorum horrentia centum
terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii.
at domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. munera praeterea Iliacis erepta ruinis
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum; praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum et duplicem gemmis auroque coronam. naec celerans iter ad navis tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam atque ossibus implicet ignem. quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: 'nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoĕa temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis acerbae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
nunc Phoenissa tenet Dido bandisque moratur
vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant hospitia; haut tanto cessabit cardine rerum. quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, nequo se numine mutet,
sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens pelago et flammis restantia Troiae; hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, nequa scire dolos mediusve occurrere possit. tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno. paret Amor dictis carae genetricis, et alas
exuit et gressu gaudens incedit Iuli.
at Venus Ascanio placidam per membra quietem
inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis duce laetus Achate. cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit;
iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
dant manibus famuli lymphas, cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere penates; centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. nec non et Tyrii per limina laeta frequentes convenere, toris iussi discumbere pictis.
mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantisque dei voltus simulataque verba. [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] *[praecipue infelix, pesti devota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.] ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi inplevit genitoris amorem, reginam petit. haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus. at memor ille matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit, et vivo temptat praevertere amore iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae crateras magnos statuunt et vina coronant. it strepitus tectis vocemque per ampla volutant atria; dependent lychini laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt. hic regina gravem gemmis auroque poposcit implevitque mero pateram, quam Belus et omnes a Belo soliti; tum facta silentia tectis: 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura locuntur, hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse velis, nostrosque huius meminisse minores. adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno; et vos o coetum, Tyrii, celebrate faventes.' dixit, et in mensam laticum libavit honorem, primaque libato summo tenus attigit ore; tum Bitiae dedit increpitans; ille inpiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro; post alii proceres. cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlans. hic canit errantem lunam solisque labores,
unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, arcturum pluviasque hyadas geminosque triones, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
ingeminant plausu Tyrii, Troesque secuntur. nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem,
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; nunc, quibus Aurorae venisset filius armis, nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles. 'immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis insidias' inquit 'Danaum casusque tuorum . erroresque tuos. [nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas.]'
Conticuere omnes intentique ora tenebant. inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 'infandum, regina, iubes renovare dolorem. Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui, quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut auri miles Ulixi temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breviter Troiae supremum audire laborem,
quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
incipiam. fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum, tot iam labentibus annis
instar montis ecum divina Palladis arte aedificant sectaque intexunt abiete costas: votum pro reditu simulant, ea fama vagatur. huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent. Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, dives opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis: huc se provecti deserto in litore condunt. nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas:
« IndietroContinua » |