MO. Inimo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notavi, experiar. tu deinde iubeto ut certet Amyntas. ME. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae, puniceis humilis quantum saliunca rosetis, iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. sed tu desine plura, puer; successimus antro. MO. Extinctum nymphae crudeli funere Daphnim 20 flebant (vos coryli testes et flumina nymphis), cum complexa sui corpus miserabile nati
atque deos atque astra vocat crudelia mater. Non ulli pastos illis egere diebus
frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem 25 libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam. Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones interitum montesque feri silvaeque locuntur. Daphnis et Armenias curru subiungere tigris instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi et foliis lentas intexere mollibus hastas.
I vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis: tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt, ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpurea narcisso carduos et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis)
et tumulum facite, et tumulo super addite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formonsi pecoris custos, formonsior ipse.
ME. Tale tuum nobis carmen, divine poeta, 45 quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo. nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo
nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim 50 dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra; Daphnim ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis. MO. An quicquam nobis tali sit munere maius? et puer ipse fuit cantari dignus, et ista iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
ME. Candidus insuetum miratur limen Olympi sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet dryadasque puellas. Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis. ipsi laetitia voces ad sidera iactant intonsi montes; ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta: 'deus, deus ille, Menalca!' Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras: ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. pocula bina novo spumantia lacte quotannis craterasque duo statuam tibi pinguis olivi, et multo in primis hilarans convivia baccho, ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra 70 vina novom fundam calathis Ariusia nectar.
cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon; saltantis saturos imitabitur Alphesiboeus. haec tibi semper erunt et cum sollemnia vota reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros. Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis agricolae facient; damnabis tu quoque votis.
MO. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
nam neque me tantum venientis sibilus austri nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae saxosas inter decurrunt flumina valles.
ME. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. 85 haec nos formonsum Corydon ardebat Alexim,' haec eadem docuit 'cuium pecus? an Meliboei?'
MO. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, ron tulit Antigenes (et erat tunc dignus amari) formonsum paribus nodis atque aere, Menalca. 90
Prima Syracosio dignata est ludere versu nostra neque erubuit silvas habitare Thalea cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem vellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.' nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) agrestem tenui meditabor harundine musam. non iniussa cano. siquis tamen haec quoque, siquis captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae, 10 te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ullast, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, iaccho ; serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa. adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis. addit se sociam timidisque supervenit Aegle, Aegle, naiadum pulcherrima, iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit. 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri. carmina quae voltis cognoscite; carmina vobis, 25 huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse.
tum vero in numerum faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus ; nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. 30
Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit et rerum paulatim sumere formas; iamque novom terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant summotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montis. hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucaseasque refert volucres furtumque Promethei. his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus 'Hyla Hyla' omne sonaret; et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. a virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides implerunt falsis mugitibus agros, at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesissent cornua fronte. a virgo infelix, tu nunc in montibus erras: ille latus niveum molli fultus hyacintho ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, nym
Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, siqua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum
aut herba captum viridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.' 60 tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum Phaethontiadas musco circumdat amarae corticis, atque solo proceras erigit alnos.
tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum,
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec illi divino carmine pastor
floribus atque apio crinis ornatus amaro dixerit: hos tibi dant calamos, en accipe, musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos. his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.' Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secutast candida succinctam latrantibus inguina monstris 75 Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
a! timidos nautas canibus lacerasse marinis: aut ut mutatos Terei narraverit artus, quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus alte infelix sua tecta super volitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),
cogere donec oves stabulis numerumque referri 85 iussit et invito processit Vesper Olympo.
MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.
M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
et cantare pares et respondere parati.
huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvos et haedi; et siquid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci; hic viridis tenera praetexit harundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
« IndietroContinua » |