Immagini della pagina
PDF
ePub

fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes
cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem
tristibus aut extis fibrae apparere minaces
aut puteis manare cruor cessavit, et altae
per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura, nec diri totiens arsere cometae.
ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;

485

490

nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro

Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
exesa inveniet scabra robigine pila,
aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
di patrii indigetes et Romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
ne prohibete! satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;

iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

invidet, atque hominum queritur curare triumphos,

495

500

quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem, 505 tam multae scelerum facies; non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis, et curvae rigidum falces conflantur in ensem. hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum; vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe: ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

510

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER SECVNDVS.

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae. huc, pater o Lenaee (tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris) huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto tingue novo mecum dereptis crura cothurnis. tuque ades inceptumque una decurre laborem, o decus, o famae merito pars maxima nostrae. non ego cuncta meis amplecti versibus opto, Maecenas, pelagoque volans dare vela patenti, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox. ades et primi lege litoris oram; in manibus terrae: non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silva,

5

8

39

40

42

41

43

46

9

10

15

ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra.
hos natura modos primum dedit, his genus omne
silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt aliae, quas ipse vias sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. silvarumque aliae pressos propaginis arcus

expectant et viva sua plantaria terra;

nil radicis egent aliae, summumque putator

haut dubitat terrae referens mandare cacumen.

quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) truditur e sicco radix oleagina ligno.

et saepe alterius ramos impune videmus

vertere in alterius, mutatamque insita mala

[blocks in formation]

ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna. Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. tamen haec quoque, siquis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti in quascumque voles artes haut tarda sequentur. nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros: nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores, et turpis avibus praedam fert uva racemos. scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes cogen lae in sulcum ac multa mercede domandae. sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis ecdurae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma

60

65

nascitur et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et nucis arbutus horrida fetu, et steriles platani malos gessere valentes, castaneae fagos; ornusque incanuit albo flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis. nec modus inserere atque oculos inponere simplex. nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro.

aut rursum enodes trunci resecantur, et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens exilit ad caelum ramis felicibus arbos

miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haut unum nec fortibus ulmis nec salici totoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volaemis. non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. sunt et Aminneae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor; cui non certaverit ulla

aut tantum fluere aut totidem durare per annos. non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. sed neque quam multae species, nec nomina quae sint, est numerus: neque enim numero comprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem

70

75

80

85

90

95

100

105

discere quam multae zephyro turbentur harenae,
aut ubi navigiis violentior incidit eurus,
nosse quot lonii veniant ad litora fluctus.

Quare agite o proprios generatim discite cultus,
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. iuvat Ismara baccho
conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
fluminibus salices crassisque paludibus alni
nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi.
aspice et extremis domitum cultoribus orbem
eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
divisae arboribus patriae. sola India nigrum
fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.
quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
aut quos Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summum
arboris haut ullae iactu potuere sagittae?

et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristis sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula siquando saevae infecere novercae,
auxilium venit ac membris agit atra venena.
ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat: folia haut ullis labentia ventis;
flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum silvae ditissima terra
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi

miscueruntque herbas et non innoxia verba

108

35

38

109

110

115

120

125

128

130

135

129

« IndietroContinua »