Immagini della pagina
PDF
ePub

buniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi resistunt. Abcuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Iulium pro Virginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno (quoscunque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis, quam iuniores Patrum. Suadent, monent, Honoribus et administratione reipublicae abstineant; consulares vero fasces, praetextam, curulemque sellam, nihil aliud, quam pompam funeris, putent. Claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant, consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se commoverit, si respexerit Patres, si aliud, quam plebem, esse in republica crediderit, exsilium C. Marcii, Menenii damnationem et mortem, sibi proponat ante oculos. His accensi vocibus Patres consilia inde, non publica, sed in privato, seductaque a plurium conscientia, habere. Ubi quum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia: nec auctor quamvis audaci facinori decrat. Igitur iudicii die, quum plebs in foro erecta exspectatione staret, mirari primo, quod non descenderet tribunus: deinde, quum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere, et desertam ac proditam causam publicam queri. Tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nuntiant, domi mortuum esse inventum. Quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus pavor tribunos invase-. rat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent, mor

te collegae monitos. Nec Patres satis moderate ferre laetitiam: adeoque neminem noxiae poenitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur, malo domandam tribuniciam potestatem.

LV. Sub hac pessimi exempli victoria delectus edicitur: paventibusque tribunis, sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum vero irasci plebes, tribunorum magis silentio, quam consulum imperio, et dicere, Actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. Aliud agendum, ac cogitandum, quomodo resistatur Patribus. Id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quattuor et viginti lictores apparere consulibus, et eos ipsos plebis homines. Nihil contemptius,neque infirmius, si sint, qui contemnant. Sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His vocibus alii alios quum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret, se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Quum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem, et virgas expediri iubent. Provoco, inquit, ad populum, Volero, quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt, quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari. Quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero, et praevalens ipse, et adiuvantibus advocatis, repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit, clamitans, Provoco, et fidem plebis imploro. Adeste cives! adeste commilitones! nihil est, quod exspectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est Concitati homines, veluti ad proelium, se expediunt: apparebatque, omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non privati iuris. Huic tantae tempe.

stati quum se consules obtulissent, facile experti sunt, parum tutam maiestatem sine viribus esse. Violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur; incerti, quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu, quum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis', Voleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, vicere seniores, quibus, ira Patrum adversus temeritatem plebis certari, non placuit.

LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium, P. Furium consules habuit: contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur; sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. Huic actioni, gratissimae plebi, quum summa vi resisterent Patres; nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet, aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset; res tamen, suo ipsa molimine gravis, certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit: Patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appii filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur. Principio statim anni nihil prius, quam de lege, agebatur. Sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius, collega eius, auctor quum recentior, tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens; quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. Is, quum

Volero nihil, praeterquam de lege, loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse in accusationem Appii, familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam, exorsus, quum a Patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem, creatum esse contenderet; rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. Itaque, deficiente oratione, Quandoquidem non facile loquor, inquit, Quirites, quam, quod locutus sum, praesto, crastino die adeste. Ego hic aut in conspectu vestro moriar, aut perferam legem. Occupant tribuni templum postero die: consules nobilitasque ad impediendam legem in concione consistunt. Summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. Adolescentes nobiles stabant, nihil cedentes viatori. Tum ex his prehendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius negare, ius esse tribuno in quemquam, nisi in plebeium. Non enim populi, sed plebis, eum magistratum esse: nec illum ipsum summovere pro imperio posse more maiorum; quia ita dicatur: Si vobis videtur, discedite, Quirites. Facile et contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem: consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et concio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset; et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem: certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saerientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent. Darent irae spatium. Non vim suam illis tempus adempturum; sed consilium vi

ribus additurum. Et Patres in populi, et consulem in Patrum fore potestate.

LVII. Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a Patribus. Dimisso tandem concilio plebis, senatum consules habent. Ubi quum timor atque ira in vicem sententias variassent; quo magis, spatio interposito, ab impetu ad consultandum advocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi: adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur, Ut tantam consularem maiestatem esse vellet, quanta esse in concordi civitate posset. Dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio: distractam laceratamque rempubli cam magis, quorum in manu sit, quam ut incolumis sit, quaeri. Appius contra testari deos atque homines, rempublicam prodi per metum ac deseri. Non consulem senatui, sed senatum consuli deesse. Graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae sint. Victus tamen Patrum consensu quievit: lex silentio perfertur.

LVIII. Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt: numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, C. Sicinium, L. Numitorium, M. Duilium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet. Compositis deinde rebus, castra retro movere. Ap. Claudius in Volscos missus : Quinctio Aequi provincia evenit. Eadem in militia saevitia Appii, quae domi, esse: liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat. Odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea: se unico consule obiecto adversus tribuniciam potestatem, perlatam legem esse; quam minore conatu, nequaquam tanta

« IndietroContinua »