Immagini della pagina
PDF
ePub

mana, Veientibus sociis consilii assumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidenae aperte descissent, Tullus, Metto exercituque eius ab Alba accito, contra hostes ducit. Ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu: in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem dirigit suos: Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat, quam fidei. Nec manere ergo, nec transire aperte ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse seseratus est, erigit totam aciem: fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt: inde eques citato equo nuntiat regi, abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit salios, fanaque Pallori ac Pavori. Equitem, clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: Nihil trepidatione opus esse: suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant. Idem imperat, ut hastas equites erigere iubeat. Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit: qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit: et audiverant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Veientem, alieno pavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulere impetum: sed ab effusa fuga flumen obiectum a tergo arcebat. Quo

postquam fuga inclinavit, alii, arma foede iactantes, in aquam caeci ruebant: alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnacque consilium oppressi. Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur: contra Tullus Mettum benigne alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet: sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque exercitum iubet. Praecones, ab extremo orsi, primos excivere Albanos. Hi, novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio: centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus, quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes: nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit: ut nec, vobis ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus; et hostibus, circumveniri se a tergo ratis, terror ac fuga iniiceretur. Nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est.

Ducem secuti sunt: ut et vas, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettus ille est ductor itineris huius, Mettus idem huius machinator belli, Mettus foederis Ro. mani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedeCenturiones armati Mettum circumsistunt: rex cetera, ut orsus erat, peragit. Quod bonum, faustum,

ΤΟ.

felixque sit populo Romano ac mihi, vobisque, Albani; populum omnem Albanum Romam traducere in animo est; civitatem dare plebi; primores in Patres legere; unam urbem, unam rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat. Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus: Mette Fuffeti, inquit, si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset. Nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paullo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis. Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum: deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tanta foeditate spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. In aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas.

XXIX. Inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut, prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero

iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia impleverat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: iam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur; mulierum praecipue, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum cst.

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus: Coelius additur urbi mons; et, quo frequentius habitaretur, cam sedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicae cresceret, legit Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eodem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ca tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrimque iniuriae factae, ac res nequicquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur. Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos. Hae causae belli ferebantur.

Sa

[ocr errors]

bini, haud parum memores, et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspice⚫re et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina; proximi Etruscorum Veientes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere: et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adiuti sunt; valuitque apud Veientes (nam de ceteris minus mirum est) pacta cum Romulo indutiarum fides. Quum bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius armna inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit: ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper, plurimum Romana acies valuit. Ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum: nec pugna deinde illis constare, nec fuga explicari sine magna caede potuit,

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quam quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere coelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae, velut diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant: et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunae, ut fit, obirati, cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice susceptum est: seu voce coelesti ex Albano monte missa, (nam id quoque traditur) seu haruspicum monitu. Mansit certe sollenne, ut, quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies

« IndietroContinua »