Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO.

uum abhinc annis amplius octoginta DrakenborCaius, absoluta Livii editione, quae Stutgardiae ante hos octo annos laudabili sane consilio repeti coepta est, de antiquioribus Livii editoribus atque interpretibus docte et copiose disseruerit 1), mihi quoque, oblata praefandi opportunitatc, de iis, qui inde a Drakenborchii aetate Livii Historiarum libris pro virili parte consultum voluerunt, breviter saltem strictimque exponere placuit 2).

Ac primum quidem satis constat, Crevierium non solum eodem fere tempore, quo Drakenborchius ad Livium emendandum atque explicandum operam conferret, maiorem adornasse Livii editionem, codicum Parisinorum opibus instructam, sed etiam paullo post minorem comparasse,quae textum, quem vocant, passim reñictum et novas aliquot coniecturas exhibet, atque ab aliis sine ulla mutatione repetita, ab aliis ad Lallemandi editionem, de qua deinceps dicam, tacite conformata est. Crevierium excepit Ruddimannus, qui in edendis Livii

1) In Praefatione, editionis Drakenborchianae tomo septimo et ultimo praefixa, p. 2. sqq.

2) Editionum recentiorum titulos cum brevi de singulis iudicio, temporis ordinem secutus, adieci Drakenborchii Syllabo editionum praecipuarum T. Livii, Tom. I. p. 62. sqq. editionis nostrae maioris.

[ocr errors]

iris ita versatus est, ut in compluribus locis, partim auctoritatem codicum a Drakenborchio aliisque collatorum, partim Kennethi Mackenzie aliorumque coniecturas secutus, ab recensione Drakenborchiana discederet. Post hunc ad evulgandos Livii libros accessit Ernestius, qui, licet textum immutatum ex Drakenborchii recensione exscribendum curaret, optime tamen de Livii interprctatione meruit concinnando Glossario Liviano, quod primum ab editore Oxoniensi, deinde a Schaefero ex ipsius Ernestii schedis, denique a memet ipso ex Mülleri et Gersdorfii adversariis emendatum plurimisque accessionibus locupletatum esse constat. Nitidissimam porro eandemque accuratissimam Livii editionem Lallemandus paravit et, quum locos permultos, aliorum plerumque coniecturis obsecutus, in integrum restituisset, mutationum omnium rationem in notis adicctis bona fide reddidit. Saluberrimo deinde consilio, dum Livii Historiarum libri cum Freinshemii Supplementis Mannhemii pariter ac Biponti eduntur, Strothius Livii interpretationem suscepit, sed morte praematura absumptus, id quod magnopere dolendum est, ultra librum quintum decimum progredi non potuit. In eius locum invita, ut aiunt, Minerva successit Doeringius, qui Livii editionem a Strothio inchoatam ita continuavit et circumactis demum

tribus et viginti annis absolvit, ut, quum doctrinac alioquin spectatae copiam hac in re desiderari passus sit, utrum Livii ipsius vicem gravius doleas, an editoris negligentiam vehementius indigneris, vix apud animum statuere possis. Atque in eandem fere doctorum reprehensionem incurrit Ru

pertius, qui, licet magno hiatu promisisset3), selfe effecturum, ut, qui sua editione utatur, quacunque alia facile possit carere, praepropera tamen festinatione et temeraria coniectandi libidine tot ac tantis implicitus est erroribus, ut commentarius, quem ex Drakenborchii et ceterorum Livii inter pretum annotationibus consarcinavit, vix ac ne vix quidem dignus esset, qui Lutetiae Parisiorum recoqueretur. Lemarius enim, quemadmodum in edendis aliorum scriptorum Romanorum libris editorum Germanorum scrinia compilavit, ita etiam splendidae, quam nuperrime paravit, Livii editioni integrum Rupertii commentarium cum selectis aliorum interpretum annotationibus inseruit; melius haud dubie de Livio meriturus, si textum að codices Parisinos, quibus in speciem magis quam re vera usus est, diligentius exegisset.

Multo maiores igitur laudes et gratiae sunt habendae Strothio ), Iungio ), Wernsdorfio ), Osiandro') et Seebodio 8), qui varias, quas vocant,

3) In Prooemio de Livii vita et Historia Romana p. 70.

4) Varietatem lectionis ex codice Veithiano,qui primam Livii de cada continet, a Strothio excerptam, a Doeringio autem in editione recentissima omissam, Klaiberus editioni Stutgardiensi inseruit.

5) Ioach. Jungii Specimen lectionum variantium codicis membranacei Liviani seculo undecimo exarati, qui in bibliotheca Collegii Medici adservatur. Part. I. II. Hafniae, 1783. 84. Hunc codicem postea in bibliothecam Academiae Hafniensis translatum esse, compertum habeo.

6) Chr. Theoph. Wernsdorf de Livii aliquot codicibus Helmstadiensibus, in Novis Actis Societatis Latinae Ienensis, Vol. 1 p. 99. sqq. Utriusque codicis lectiones Klaiberus editioni Stutgardiensi addidit.

7) Variae lectiones e codice Livii membranaceo Stutgardiensi ab Osiandro enotatae, in Friedemanni et Seebodii Miscellaneis maximam partem criticis, Vol. I. Part. I. p. 168. sqq.

8) Variae lectiones e codice Livii Cracoviensi a Secbcdio ez.

lectiones ex codicibus Veithiano, Hafniensi, Helmstadiensibus, Stutgardiensi et Cracoviensi excerpserunt), ac prae ceteris Goellero, qui non solum Livii librum tricesimum tertium multo, quam olim a Carbachio ex codice Moguntino evulgatus erat, integriorem atque emendatiorem ex praestantissimo codice Bambergensi edidit, sed etiam omnem lectionum diversitatem in ceteris, quos ille continet, Livii libris repertam ex codem enotavit 1o). Quod quum Goellerus, sive tempore exclusus, sive necessitate coactus, raptim nec satis accurate fecisse videretur, ut mihi, epistola de nonnullis libri tricesimi tertii locis ad Goellerum perscripta, codicis Bambergensis denuo inspiciendi copia daretur, a lacckio, bibliothecae Bambergensis praefecto, qui, qua ratione codicibus ipsi in custodiam concreditis uti sive potius abuti consueverit, editis nuper Horatii et Virgilii carminibus publice declaravit, verecunde quidem, sed frustra contendi. Nihilo minus tamen, quum editionis Livii, quam ab Ernestio adornatam esse supra dixi, recognoscendae provincia ultro mihi deferretur, frui paratis malui,

cerptae, in iisdem Miscellaneis criticis, Vol.II. Part. IV. p. 634.8qq.

9) Adde nostram Diss. de codicis membranacei T. Livii Patavini Historiarum libros olim complexi fragmento, Norimbergae in bibliotheca Murriana reperto. Lips. 1812. et cf. Acta Seminarii Regii et Societatis Philologicae Lipsiensis, Vol. II. Part. II. p. 440. sqq. Ex hac codicis lacinia locus Liv. XXVII, 16. emendatus est.

10) T. Livii Patavini Historiarum Liber tertius trigesimus, auctius atque emendatius cum Fr. Iacobsii suisque notis ex codice Bambergensi edidit Franc. Goeller. Accessit Epistola I. Th. Kreyssigii ad editorem et varietas lectionum in libris XXXI-XXXVIII ex eodem codice excerpta. Francofurt. ad Moen. 1822.

quam oblatam de Livii libris bene merendi occasionem dimittere; praesertim quum Blümnerus diuturnum codicis Lipsiensis, ex quo Longolius olim Drakenborchio quattuor priorum librorum excerpta submisit et quem postea Ernestius penitus excussurus erat, usum mihi benignissime concede ret, atque praeter alia minoris momenti praesidia eximium plane et vere unicum necopinanti mihi aliunde subministraretur. Kopitarius enim, supremus bibliothecae Vindobonensis custos, Boettigeri precibus commotus codicem olim Laurishamensem, nunc Vindobonensem, ex quo Grynaeum quinque postremos, qui supersunt, Livii libros primum evulgasse constat, denuo perscrutatus est atque non solum omnem lectionum varietatem, a Drakenborchio cupidissime expetitam, diligenter enotavit, sed etiam subinde per epistolas a me rogatus de locis compluribus, qui aliquam haberent dubitationem, codicem lectu difficillimum iterum iterumque consuluit et singulos literarum apices rimatus est 11). His igitur praesidiis adiutus effeci, ut, quum textum a Drakenborchio ad rationes criticas constitutum in prima tertiaque decade ex aliorum plerumque sententia passim correxerim, in quarta autem decade, libro potissimum tricesimo

11) Quo magis autem Kopitarius, licet iterata codicis antiquissimi collatio non plane supervacanea esse videatur, hoc officio non me solum, sed omnes omnino Livii amatores obstrinxit, eo lubentius profiteor, verba: mercedem haudquaquam spernendam cum bibliopola liberalissimo pactus, quae in editionis maioris praefatione p. 9. leguntur, non ad eius vituperationem, id quod se suspicari per Graefium meum, optimum gratiae reconciliatorem, mihi significavit, sed ad librariae Weidmanniae, quae octoginta septem imperiales in huius rei sumptum crogavit, praedicationem pertinerc.

« IndietroContinua »