Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO.

bris

Luum abhinc annis amplius octoginta Drakenborsius, absoluta Livii editione, quae Stutgardiae ante hos octo annos laudabili sane consilio repeti coepta est, de antiquioribus Livii editoribus atque interpretibus docte et copiose disseruerit ?), mihi quoque, oblata praefandi opportunitate, de iis, qui inde a Drakenborchii actate Livii Historiarum li

pro virili parte consultum voluerunt, breviter saltem strictimque exponere placuit ?).

Ac primum quidem satis constat, Crevierium non solum eodem fere tempore, quo

Drakenborchius ad Livium emendandum atque explicandum operam conferret, maiorem adornasse Livii editionen, codicum Parisinorum opibus instructam, sed etiam paullo post minorem comparasse,quae textum, quem vocant, passim refictum et novas aliquot coniecturas exhibet, atque ab aliis sine ulla mutatione repetita, ab aliis ad Lalleinandi editionem, de qua deinceps dicam, tacite conformata est. Crevierium excepit Ruddimannus, qui in edendis Livii 1. ris ita versatus est, ut in compluribus locis, partim auctoritatem codicum a Drakenborchio aliisque collatorum, partim Kennethi Mackenzie aliorumque coniecturas secutus, ab recensione Drakenborchiana discederet. Post hunc ad evulgandos Livii libros accessit Ernestius, qui, licet textum inimutatum ex Drakenborchii recensione exscribendum curaret, optime tamen de Livii interpretationc meruit concinnando Glossario Liviano, quod primum ab editore Oxoniensi, deinde a Schaefero ex ipsius Ernestii schedis, denique a memet ipso cx Mülleri et Gersdorfii adversariis cmendatum plurimisque accessionibus locupletatum esse constat. Nitidissimam porro eandemque accuratissimam Livii editionem Lallemandus paravit et, quum locos permultos, aliorum plerumque coniecturis obsecutus, in integrum restituisset, mutationum omnium rationem in notis adicctis bona fide reddidit. Saluberrimo deinde consilio , dum Livii Historiarum libri cum Freinshemii Supplementis Mannhemii pariter ac Biponti eduntur, Strothius Livii interpretationem suscepit, sed morte praematura absumptus, id quod magnopere dolendum est, ultra librum quintum decimum progredi non potuit. In eius locum invita, ut aiunt, Minerva successit Doeringius, qui Livii editionem a Strothio inchoatam ita continuavit et circumactis demum 1 tribus et viginti annis absolvit, ut, quum doctrinac alioquin spectatae copiam hac in re desiderari passus sit, utrum Livii ipsius vicem gravius doleas, an cditoris negligentiam vehementius indigneris, vix apud animum statuere possis. Atquc in eandem fere doctorum reprehensionem incurrit Ru

1) In Praefatione, editionis Drakenborchianae tomo septimo et ultimo praefixa, p. 2. s94.

2) Editionum receutiorun titulos cum brevi de singulis iudi. cio, temporis ordinem secutus, adieci Drakenborchii Syllabo editionni praecipuarum T. Livii, Tom. I. p. 62. sqq. editiopis nostrae maioris.

[ocr errors]

pertius, qui, licet magno hiatu promisisset3 ), selj effecturum, ut, qui sua editione utatur, quacunque alia facile possit carere, praepropera tamen festinatione et temeraria coniectandi libidine tot ac tantis implicitus est erroribus, ut commentarius, quem ex Drakenborchii et ceterorum Livii interpretum annotationibus consarcinavit, vix ac ne vix quidem dignus esset, qui Lutetiae Parisiorum recoqucrctur. Lemarius enim, quemadmodum in edendis aliorum scriptorum Romanorum libris cditorum Germanorum scrinia compilavit, ita etiam splendidae, quam nuperrime paravit, Livii editioni integrum Rupertii commentarium cum selectis aliorum interpretum annotationibus inseruit; mclius haud dubie de Livio meriturus, si textum ad codices Parisinos, quibus in specicm magis quam re vera usus est, diligentius exegissct.

Multo maiores igitur laudes et gratiae sunt habendae Strothio *), lungio 5), Wernsdorfio ®), Osiandro?) et Seebodio 8), qui varias, quas vocant, 3) In Prooemio de Livii vita et Historia Romana

4) Varietatem lectionis ex codice Veithiano, qui primamLivii de cada continet, a Strothio excerptam, a Docringio autem in cditionc recentissima omissam, Klaiberus cditioni Stntgardiensi inseruit.

5) Ioach. Tungii Specimen lectionum variantium codicis mem. branacei Liviani scculo undecimo exarati, qui in bibliotheca Col. legii Medici adservatur. Part. I. II. Hafniae, 1783. 84. Hunc codicem postea in bibliothecam Academiae Hafniensis translatum esse, compertum habeo.

6) Chr. Theoph. Wernsdorf de Livii aliquot codicibus Helm. stadiensibus, in Novis Actis Societatis Latinae Ienensis, Vol. I p. 99. sqq. Utriusque codicis lectiones Klaiberus editioni Stut. gardiensi addidit.

7) Variae lectiones e codice Livii membranaceo Stutgardiensi ab Osiandro enotatae, in Friedemanni et Seebodii Miscellancis maximam partem criticis, Vol. I. Part. I. p. 168. 899.

8) Variae lectiones e codice Livii Cracoviensi a Seelodio cz.

P.

70.

lectiones ex codicibus Veithiano, Hafniensi, Helmstadiensibus, Stutgardiensi et Cracoviensi excerpserunt”), ac prae ceteris Goellero, qui non solum Livii librum tricesimum tertiuin multo, quam olim a Carbachio ex codice Moguntino evulgatus erat, integriorein atque emendatiorcın cx praestantissimo codice Bambergensi edidit, sed etiam omnem lectionum diversitatem in ceteris, quos ille continet, Livii libris repertam ex codem enotavit 10). Quod quum Goellerus, sive tempore exclusus, sive necessitate coactus, raptim nec satis accurate fecisse videretur, ut mihi, cpistola de nonnullis libri tricesimi tertii locis ad Goellerum perscripta, codicis Bambergensis denuo inspiciendi copia daretur, a laeckio, bibliothecae Bambergensis praefecto, qui, qua ratione codicibus ipsi in custodiam concreditis uti sive potius abuti consueverit , cditis nuper Horatii et Virgilii carminibus publice declaravit, verecunde quidem, scd frustra contendi. Nihilo minus tamen, quum editionis Livii, quam ab Ernestio adornatam esse supra dixi, rccognoscendae provincia ultro mihi deferretur, frui paratis malui, quam oblatam de Livii libris bene merendi occasionem dimittere; praesertim quum Blümncrus diuturnum codicis Lipsiensis, ex quo Longolius olim Drakenborchio quattuor priorum librorum cxcerpta submisit et quem postea Ernestius penitus excussurus erat, usum mihi benignissime concede: ret, atque praeter alia minoris momenti praesidia eximium plane et vere unicum necopinanti mihi aliunde subministraretur. Kopitarius enim, supremus bibliothecae Vindobonensis custos, Boeitigeri precibus commotus codicem olim Laurishamensem, nunc Vindobonensem, ex quo Grynaeum quinque postremos, qui supersunt, Livii libros primum evulgasse constat, denuo perscrutatus est atque non solum omnem lectionum varietatem, a Drakenborchio cupidissime expetitam, diligenter enotavit, sed etiam subinde per epistolas a me rogatus de locis compluribus, qui aliquam haberent dubitationem, codicem lectu difficillimum iterum iterumquc consuluit et singulos literarum apices rimatus est 11). His igitur praesidiis adiutus effeci, ut, quum textum a Drakenborchio ad rationes criticas constitutum in prima tertiaquc decade ex aliorum plerumque sententia passim correxerim, in quarta autem decade, libro potissimum tricesimo

cerptae, in iisdem Miscellaneis criticis, Vol.II. Part. IV. p. 634.sqq.

9) Adde nostram Diss. de codicis membranacei T. Livii Pata. vini Historiarum libros olim complexi fragmento, Norimbergae in bibliotheca Murriana reperto. Lips. 1812. et cf. Acta Semina. rii Regii et Societatis Philologicae Lipsiensis, Vol. II. Part. II. p. 440. sqq. Ex hac codicis lacinia locus Liv. XXVII, 16. emen. datus est.

10) T. Livii Patavini Historiarum Liber tertius trigesimus, auctius atque emendatius cum Fr. Jacobsii suisque notis ex codice Bambergensi cdidit Franc. Goeller. Accessit Epistola I. Th. Kreyssigii ad editorem et varietas lectionum in libris XXXI – XXXVIII ex eodem codice excerpta. Francofurto ad Moen. 1822.

1

11) Quo magis autem Kopitarius, licet iterata codicis anti. quissimi collatio non plane supervacanea esse videatur, hoc offi. cio non me solum, sed omnes omnino Livii amatores obstrinxit, eo lubentius profiteor, verba: mercedem haudquaquam spernendam cum bibliopola liberalissimo pactus , quae in editionis maioris praefatione p. 9. leguntur, non ad eius vitupcrationem, id quod se suspicari per Graefium meum, optimum gratiae recon. ciliatorcm, mihi significavit, sed ad librariae Weidmanniae, quae octoginta scptem impcrialcs in huius rei sumptum crogavit, praedicationem pertinerc.

« IndietroContinua »