T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt omnes et deperditorum fragmenta: Lib. I-VI

Copertina anteriore
Sumptibus et typis Caroli Tauchnitii, 1829

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 405 - Vixdum 9 perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur ; et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.
Pagina 50 - Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt, et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi rconsecrati proferebantur.
Pagina 20 - Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes...
Pagina 3 - Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
Pagina 2 - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri ; inde tibi tuaeque reipublicae quod imitere capias : inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
Pagina 232 - His consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur; credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectorum iis consulum praetermissa nomina [consulum horum]. Licinius Macer auctor est etiam in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae ea inventa.
Pagina 292 - ... quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas...
Pagina 104 - Hi tres collegas sibi crearerunt : in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit. Sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam.
Pagina 2 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
Pagina 204 - Cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non junioresS modo, sed emeritis etiam stipendiis, pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo, sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbem egrederentur, leges decemvirales — quibus tabulis duodecim est nomen — in veslO incisas in publico proposuerunt.

Informazioni bibliografiche