Immagini della pagina
PDF
ePub

secrare origines

suas et ad deos referre auctores, ea bel!i gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes 8 humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur. 9 Sed haec et his similia utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine; ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus; domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec 10 remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est prae

cipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde, foedum 11 inceptu, foedum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ас tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit; adeo, quanto rerum minus tanto minus cupiditatis erat; nuper 12 divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere, Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quum forsitan necessa13 riae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint

cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

LIBER I.

IAM primum omnium satis constat, Troia capta in ceteros sae- 1 vitum esse Troianos. duobus, Æneae Antenorique, et vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse; casibus 2 deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Troiam amisso, quaerebant, venisse in intimum Hadriatici maris sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incole- 3 bant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Ei in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur, pagoque Troiano inde nomen est; gens universa Veneti appellati.

Eneam 4

Ibi 5

ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troiae et huic loco nomen est. egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii praelio victum Latinum 6 pacem cum Ænea, deinde affinitatem iunxisse tradunt; alii, 7 quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad colloquium; percontatum deinde, qui mortales essent,

་་་

B

2

unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum 8 Laurentem exissent, postquam audierit, multitudinem Troianos esse, ducem Æneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci 9 paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Æneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus, filia Enae in matrimo10 nium data. Ea utique res Troianis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt; Æneas 11 ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen. Bello deinde Aborigines Troianique petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Æneae Latinoque bellum 2 intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit; victi Rutuli; 3 victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere, opulento tum oppido, imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. 4 Æneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem iure solum, sed etiam nomine omnes 5 essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Æneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Eneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras solum. sed mare etiam per totam Italiae longitudinem. ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset, tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem co6 pias eduxit Secundum inde proelium Latinis, Æneae etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est, quemcunque eum dici ius fasque est, super Numicum fluvium; lovem indigetem appellant.

Nondum maturus imperio Ascanius Æneae filius erat; 3 tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud 2, ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Asca- 3 nius, ubicunque et quacunque matre genitus (certe natum Enea constat), abundante Lavinii multitudine, florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. Inter 4 Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Eneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem 5 nunc Tiberim vocant, finis esset.

Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in 6 silvis natus. Is Eneam Silvium creat; is deinde Latinum 7 Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Ca- 8 pye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis summersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa 9 inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis 10 maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia actatis; pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus; stirpem 11

fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

4 Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maxi2 mique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae 3 stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti iubet. 4 Forte quadam an divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus 5 dabat. Ita, velut defuncti regis imperio, in proxima eluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt), 6 pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit (Faustulo 7 fuisse nomen ferunt); ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt, qui Larentiam vulgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo 8 datum. Ita geniti itaque educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare [circa] 9 saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto, iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere, et cum his, crescente in dies grege iuvenum, seria ac iocos celebrare.

5

Iam tum in Palatio [monte] Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium 2 montem appellatum: ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per

« IndietroContinua »