Selections from Caesar. The Gallic war, by G.L. Bennett |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Altre edizioni - Visualizza tutto
Parole e frasi comuni
Aedui Ariovistus armis belli bello bellum Caesar Caesarem Caesaris CAMPAIGN castra castris causa celeriter circiter clause coeperunt College consecutive consilio consilium copias Crown 8vo cuius defeated diei eadem Edition eius eodem eorum equitatu equites equitum erant esset exercitum facere facta fere first fore Gallia Gaul Gauls great Helvetii hibernis hominum hostes hostibus hostium hunc illi ipsi Itaque iter iubet Labienus Latin legiones locis locum magna magno maxime milia passuum milites militum minus mittit naves neque nihil nostris Notes numero numerus omnem omni omnibus omnis omnium oppido Oxford pars partem periculo place Pompeius populi Romani posset power proelio prope propter quas quin quorum quos rebus reliquis rerum Rhenum Rome See note Senate sese sine summa suos tamen tela tempore tempus their them they time unum used usual Vercingetorix vigilia virtute were
Brani popolari
Pagina 66 - Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem , hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.
Pagina 18 - Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque 10 illos alunt. Hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nee ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.
Pagina 63 - In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.
Pagina 69 - Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt, controversiasque minuunt.
Pagina 69 - Civitatibus maxima laus est, quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere : simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato.
Pagina 20 - Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa memoria proditum dicunt : maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgis transierant...
Pagina 65 - Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
Pagina 68 - Agriculturae non student ; majorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit ; neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios ; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Pagina 66 - Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab Druidibus proditum dicunt. Ob earn causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensium et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur.
Pagina 65 - In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto.