Immagini della pagina
PDF
ePub

magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi magistris vicorum togae praetextas habendae jus permittemus; nec id ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usum interdicemus? et, quum tibi viro liceat pur-› pura in veste stragula uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines? et equus tuus speciosius instratus erit, quam uxor vestita? Sed in purpura, quae teritur, absumitur, injustam quidem, sed aliquam tamen, caussam tenacitatis video in auro vero, in quo praeter manus pretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos, et ad publicos usus, sicut *) experti estis. Nullam aemulationem inter se singularum, quando nulla haberet, esse ajebat. At, Hercule, universis dolor et indignatio est, quum sociorum Latini nominis uxoribus vident ca concessa ornamenta, quae sibi ademta sint, quum insignes eas esse auro et purpura, quum illas vehi per urbem, se pedibus sequi: tamquam in illarum civitatibus, non in sua, imperium sit. Virorum hoc animos vulnerare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent? Non magistratus, nec sacerdotia, nec triumphi, nec insignia, nec dona, aut spolia bellica his contingere possunt. Munditiae, et ornatus, et cultus, haec feminarum insignia sunt: his gaudent et gloriantur; hunc mundum muliebrem adpellarunt majores nostri. Quid aliud in luctu, quam pur puram atque aurum deponunt? quid, quum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque, nisi excellentiores ornatus **), adjiciunt? Scilicet, si legem Oppiam abrogaveritis, non vestri arbitrii erit, si quid ejus velare volueritis, quod nunc lex vetat. minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt. Numquam, salvis suis, exuitur servitus muliebris: et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur. In vestro arbitrio suum ornatum, quam in legis, malunt esse. Et vos in manu et

tutela, non in servitio, debetis habere eas: et malle patres vos aut viros, quam dominos, dici. Invidiosis nominibus utebatur modo consul, seditionem muliebrem et secessionem adpellando. Id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant. Patien dum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.

VIII. Haec quum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto major frequentia mulierum postero die

*) et ad publicos et ad privatos usus, sicuti- Gron. Crev. **) excellentiorem ornatum Kreyss.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

0 sese in publicum effudit, unoque agmine omnes tribunorum januas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant: nec ante abstiterunt, quam remissa intercessio t ab tribunis esset. Nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent. anno vigesimo *) post abrogata est, quam lata. M. Porcias consul, postquam abrogata est Oppia lex, extemplo viginti quinque navibus longis (quinque sociorum erant) ad**) Lunae portum profectus, eodem exercitu convenire jusso, et, edicto per oram maritimam misso, navibus omnis generis contractis, ab Luna proficiscens edixit, ut ad portum' Pyrenaei sequerentur. inde se frequenti classe ad hostes iturum. Praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum, ad diem, quam edixerat, convenerunt. inde Rhodam ventum, et praesidium Hispanorum, quod in castello erat, vi dejectum. Ab Rhoda secundo vento Emporias perventum, ibi copiae omnes, praeter socios navales, in terram expositae.

erat,

IX. Jam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. Unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi; alterum Hispani. sed Graecum oppidum, in mare expositum, totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat: Hispanis retractior a mari trium millium passuum in circuitu murus Tertium genus, Romani coloni ab Divo Caesare, post devictos Pompeji liberos, adjecti. nunc in corpus unum confusi omnes, Hispanis prius, postremo et Graecis in civitem Romanam adscitis. Miraretur, qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis, tam ferae et bellicosae genti, objectos, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet. Partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta inposita; cujus adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia civium. in muris excubabant: neque moris tantum aut legis caussa, sed, quanta si hostis ad portas esset, et servabant vigilias, et circumibant, cura. Hispanum neminem in urbem recipiebant. ne ipsi quidem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus. Porta ad Hispanorum oppidum versa numquam nisi frequentcs, pars tertia fere, cujus proxima noote vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. Caussa exeundi haeo erat: commercio co

*) viginti annis Kreyss. **) longis, quarum quinque sociorum erant, ad Gron. Crev. Kreyss.

ses,

rum Hispani, inprudentes maris, gaudebant: mercarique et ipsi ea, quae externa navibus inveherentur, et agrorum exigere fructus, volebant. hujus mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret, faciebat. Erant etiam eo tutiores, quod sub umbra Romanae amicitiae latebant: quam sicut minoribus viribus, quam Massilienpari colebant fide. tunc quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. Paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret, ubi et quantae hostium copiae essent; ut ne mora quidem segnis esset, id tempus exercendis militibus consumsit. Id erat forte tempus anni, ut frumentum in areis *) haberent. itaque, redemtoribus vetitis frumentum parare, ac Romam dimissis, Bellum, inquit, se ipsum alet. Profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque: omnia fuga et terrore complet.

omne

X. Eodem tempore M. Helvio, decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex millium, dato Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Illiturgi obcurrerunt **). Viginti millia armatorum fuisse, Valerius scribit; duodecim millia ex iis caesa, oppidum Illiturgi receptum, et puberes omnes interfectos. Inde ad castra Catonis Helvius pervenit. et, quia tuta jam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso, Romam est profectus, et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. Argenti infecti tulit in aerarium quatuordecim millia pondo septingenta - triginta dúo: et signati bigatorum septemdecim millia viginti tria: et Oscensis argenti centum viginti millia quadringentos triginta octo ***). Caussa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset. Ceterum biennio post redierat, quum, provincia successori Q. Minucio tradita, annum insequentem retentus ibi longo et gravi morbo fuisset. Itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans Urbem est ingressus, quam successor ejus Q. Minucius triumpharet. Hic quoque tulit argenti pondo triginta quatuor millia octingenta, bigatorum septuaginta octo millia, et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo millia.

XI. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. Eo legati tres ab Ilergetum re- * gulo Bilistage, in quibus unus filius ****) erat, venerunt,

*) add. Hispani Kreyss, **) occurrunt Gron. Crev. ***) argenti viginti millia quadringenta triginta octo eaed. ****) add. ejus Kreyss.

querentes, castella sua obpugnari, nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidio Romanus miles) esset. Tria **) millia militum satis esse: nee hostes, si tanta manus venisset, mansuros. Ad ea consul, Moveri quidem se ***) vel periculo eorum, vel metų, dicere: sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, quum magna vis hostium haud procul absit, et quam mox signis conlatis dimicandum sit, in dies exspectet ****), dividendo exercitum minuere tuto vires posset. Legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur. Orant, Ne se in rebus tam trepidis deserat. Quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? Nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. Potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si conjurare cúm ceteris voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes, satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. Id si nullum sit, si sibi a consule negetur, Deos hominesque se testes facere, invitos et coactos se, ne eadem, quae Saguntini passi sint), patiantur, defecturos: et cum ceteris potius Hispanis, quam solos, perituros esse.

[ocr errors]

XII. Et illo quidem die sic sine responso dimissi. Consulem nocte, quae insecuta est, anceps cura agitare: nolle deserere socios, nolle minuere exercitum; quod aut moram sibi ad dimicandum, aut in dimicando periculum adferre posset. Stat sententia, non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae: sociis spem pro re ostendendam *) censet. Saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse: et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia, et sperando atque audendo servatum. Postero die legatis respondit, Quamquam vereatur, ne suas vires, aliis eas commodando, minuat; tamen illorum se temporis ac periculi magis, quam sui, rationem habere. Denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus jubet, ut cibum, quem in naves inponant, mature coquant: navesque in diem tertinm expediri jussit. Duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea jubet; filium re guli comiter habendo, et muneribus apud se retinet. Legati non ante profecti, quam inpositos in naves milites viderunt: id pro haud dubio jam nuntiantes, non suos modo, sed etiam hostes, fama Romani auxilii adventantis inpleverunt,

**) Quina

*) praesidium Romani misissent Gron, Crev. Rupert, Gron. Crev. ***) se del. Gron. ****) sic Crev. Kreyss. absit, et cum qua mox - dimicandum sibi in dies exspectet vulg.) sunt, Gron. Crev. *) ostentandam Kreyss.

XIII. Consul, ubi satis, quod in speciem fuit, ostentatum est, revocari ex navibus milites jubet. ipse, quum jam id tempus anni adpeteret, quo geri res possent, castra hiberna tria millia) passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones, nunc hac parte, nunc illa, modico praesidio castris relicto, praedatum milites in hostium agros educebat. Nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a **) castris procederent, et inopinatos ***) obprimerent. Et exercebat ea res novos milites, et hostium magna vis excipiebatur: nec jam egredi extra munimenta castellorum audebant. Ubi satis admodum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos, praefectosque, et equites omnes, et centuriones jussit. Tempus, inquit, quod saepe optastis, venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. Adhuc praedonum magis, quam bellantium, militastis more: nunc justa pugna hostes cum hostibus conseretis manum ****). non agros inde populari, sed urbium opes exhaurire +) licebit. Patres nostri, quum Hispania Carthaginiensium, et imperatores ibi et exercitus essent, ipsi nullum imperatorem, nullos in ea milites haberent; tamen addere hoc in foedere voluerunt, Ut imperii sui Iberus fluvius esset finis. Nunc, quum duo praetores, quum consul, quum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium jam prope decem annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Iberum amissum est. Hoc armis et virtute recuperetis oportet: et nationem, rebellantem magis temere, quam constanter bellantem, jugum, quo se exuit, accipere rursus cogatis. In bunc modum maxime adhortatus pronuntiat, se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

XIV. Nocte media quum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum, quem vellet, priusquam hostes sentirent, caperet, praeter castra hostium circumducit, et prima luce, acie instructa, sub ipsum vallum tres cohortes mittit. Mirantes barbari ah tergo adparuisse Roma num, discurrere ipsi ad arma. Interim consul apud suos, Nusquam, nisi in virtute, spes est, milites, inquit, et ego sedulo, ne esset, feci, inter castra nostra et nos medii hostes. Ab tergo hostium ager est. Quod pulcherrimum, idem tutissimum est, in virtute spem positam habere. Sub haec cohortes recipi jubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. Id, quod crediderat, evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos, porta erumpunt: et, quantum inter castra

mille omisso vocab. tria Gron. Crev. **) e Gron.

nantes Gron. Crev. ****) manus eaed. †) haurire**) inopi

eaeil.

« IndietroContinua »