Immagini della pagina
PDF
ePub

nobilem Grammaticum Latinum, declamantium deinde adiutorem atque praeceptorem. Ab hoc aiebat Salluftium fcribere aggreffum, breviario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, inftructum fuiffe, antiquaque ei verba & figuras folitum eum effe colligere. Videtur Grammaticus non ignobilis ea in re ingenio ac voluntati Salluftii gratificatus effe, potius quam fuum ipfius iudicium fequutus, nam in praeceptis Rhetoricis ad Afinium Pollionem, ei nihil aliud fuadebat, ut prodidit Suetonius, quam ut noto, civilique & proprio fermone uteretur, vitaretque maxime obfcuritatem & audaciam in tranflationibus. Credibile eft Salluftium ea ea re gravitatem ftyli captaffe, & prifcorum illorum Romanorum fermonem imitatum, quorum moribus erat diffimillimus, ut flagitiofae vitae maculas elueret, perfuaderetque iis, quibus fatis notus non erat, falfa effe omnia, quae de illo minus honefta iactabantur.

Verum hae artes belle homini non cefferunt, nam anno U. C. 15CCIV. Coff. L. Aemilio Paulo et C. Claudio Marcello, Appius Claudius Pulcher Cenfor, non repugnante Collega L. Calpurnio Pifone, omnes libertinos, ut docet Dio lib. XL. multos etiam nobilium , atque inter eos Crifpum Salluftium, qui Hiftoriam confcripfit, Senatu eiecit. Quod factum, fi veteribus Grammaticis credimus, propter adulteria; dicitur enim ab iis Salluftius tanto ardore infaniviffe in libertinas, quanto moechus in matronas, quod cum illi in Senatu a Cenforibus ob

[merged small][ocr errors]

iectum effet, refpondit fe non matronarum, fed li
bertinarum fectatorem effe. Quare ex Senatu, in-
quiunt, eiectus eft. Hoc quoque ei exprobrat
perfonatus ille Cicero, qui Declamatione in
eius mores invectus eft. Idem nos docet, poft-
quam Cenfores Senatum, more maiorum legif-
fent, nufquam
nufquam confpectum effe Salluftium Ro-
mae, fufpicaturque tum fe conieciffe in ea

ftra, quo omnis fentina Reipublicae confluxerat,
hoc eft, in Galliam ad Caefarem fe contuliffe,
Non minoribus conviciis eum exagitavit Le-
nacus, Pompeii Magni libertus, ex amore er-
ga patroni memoriam, quem Salluftius fcripfe-
rat oris probi, animo inverecundo fuiffe. Ideo
Lenaeus poftea Hiftoricum noftrum acerbiffima
Satira, ut docet Suetonius, laceravit, laftau-
rum et lurconem et nebulonem popinonemque
appellans, et vita fcriptifque monftrofum, prae-
terea prifcorum, Catonifque verborum ineru-
ditiffimum furem. Qua ex occafione fic de
Pompeio fcripfiffet Salluftius, poft interitum
eius Hiftoriae coniicere non poffumus; at
conftat Caefarianis partibus e Senatu expulfum,
faviffe.

Certe pofteaquam Refpublica armis oppreffa, eft, anno fequente, U. c. 1ɔccv. C. Claudio Marcello et L. Cornelio Lentulo Coff. a Caefare 4 eft in Senatum reductus; Quaeftura iterum accepta, ut honeftius in ampliffimum ordinem reciperetur. Eum autem honorem, fi adverfae famae credimus, ita geffit, ut nihil

[blocks in formation]
[ocr errors]

in eo non venale habuerit, cuius aliquis emtor fuit. Nihil non aequum ac verum duxit, quod ipfi facere collibuiffet. Propter iteratam Quaefturam, prifcus Declamator, cuius verba protulimus, bis Senatorem, bis Quaeftorem factum ait. At Dio. Lib. XLII vult, ut recuperaret dignitatem Senatoriam Praetorem creatum. Malim, Quaeftura in eum collata, factum hoc effe; eo enim Magiftratu capto, Romana iuventus ingrediebatur Senatum.

Hoc tempore, viris doctis videtur fcripfiffe ad Caefarem duas illas Litteras, quae perperam Orationes infcribuntur, de Republica ordinanda. Sed pofteriores quidem, hoc tempore, fcripfiffe potuit; at priores non nifi propemodum confecto bello fcripfit. Málim ergo hafce differre in annum VII aut certe ad finem anni antecedentis cum victus effet Cn. Pompeius. · Igitur fub finem anni CCVI. cum in Afia effet Caefar, ab iis qui Roma ad eum venerant cognovit, litterifque urbanis animadver tit, multa Romae male et inutiliter adminiftrari, neque ullam partem Reipublicae fatis commode geri; quod et contentionibus tribunitiis perni ciofae feditiones orirentur, et ambitioné atque indulgentia Tribunorum Militum, et qui legionibus praeerant, multa contra morem,

[ocr errors]

con

fuetudinemque militarem fierent, quae diffolvendae difciplinae, feveritatifque effent. Hanc crediderim occafionem fuiffe, fcribendi iterum ad Caefarem de ordinanda Republica; qua de re; cogitare ferio non potuit, nifi poft victum Pompeium. Antea quidem Salluftius, Caefare

Hit. de bello Alex. c. 65.

[ocr errors]

nondum in Macedoniam profecto, vigenteque bello, multa monuerat, ea de re, in Epiftola, quae II Oratio perperam dicitur, ubi de M. Bibulo, et L. Domitio, quafi viventibus loquitur, cum Bibulus mortuus fit ante pugnam Pharfalicam, et Domitius ex ea fugiens interfectus. Sed in altera Epiftola, in qua de bello, quafi confecto, loquitur, rem eamdem iterum aggreditur. Itaque, quae prior eft, eam oporteret effe pofteriorem, quod etiam ipfum eius, quae pofterior eft, prooemium fatis oftendit.

Antequam autem Caefar contra Scipionem, Pompeii focerum, in Africam iret, anno U. C. 10VII, quo Caefar iterum Dictator fuit, M. Antonius Magifter Equitum, Praetor factus eft Salluftius; qui honor videtur non tam monitorum de Republica ordinanda, quam turpium adulationum iis admiffarum praemium fuiffe. At SalIuftio propemodum fatalis fuit; cum enim effet in Campania, apud Caefarianos milites, mox in Africam tranfmittendos, motaque ab iis effet feditio, quam fruftra compefcere tentavit, ab iis ferme eft interfectus. Quin etiam cum Romam ad Caefarem contenderet, ut hac de re certiorem faceret, infequuti eum complures militum, obvios quofque occiderunt; ipfum, fi adipifci potuiffent, e medio fublaturi.

Caefar vero, placatis militibus, fub brumam in Africam, cum partè exercitus, traiecit, fecumque Salluftium duxit, quem, paucis diebus poftquam adpuliffet, cum penuria annonae premeretur, ad Cercinam infulam: quam adverfarii tenebant, cum parte navium, ire iuffit,

Į Ex Dione Lib. XLII, 2. Hirt. de bello Afr. c. 8,

A

quod ibi magnum numerum frumenti effe audiebat. Eius adventu C. Decimius Quaeftorius qui ibi cum grandi familiae fuae praefidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus confcendit, ac fe fugae commendavit. Salluftius interim a Cercinatibus receptus, magno numero frumenti invento, naves onerarias, quarum ibi fatis magna copia fuit complevit, atque in caftra ad Caefarem mifit. Quid aliud in eo bello gefferit Salluftius, nemo prodidit, fed fidelem ac ftrenuam operam Caefari navaffe, ex praemio intelligere eft. Anno enim U. C. CCVII, confecto Africano bello, Caefar eum in Numidia recepta, verbo quidem administrandae provinciae caufa, re ipfa autem expilandae, pro Praetore, reliquit. Itaque dona multa Sallufius accepit, multa rapuit, Romamque deinde reverfus, cum a Numidis accufaretur maximam infamiam retulit ; quod cum libros fcripfiffet, in quibus copiofa et acerba oratione invectus erat in eos, qui ex provinciis quaeftum feciffent, rebus ipfis quod fcripferat non expreffiffet. Ne tamen cauffam diceret, feftertio duodecies cum Caefare pactus eft, fi credi mus perfonato Ciceroni. Graviffimus certe Hiftoricus Dio, prodidit eum, licet a Caefare dimiffum, fuis ipfius fcriptis perennem infamiam fibi creaffe, quod vita ab iis porfus diffentiret.

4

6

Ea praeda, qui modo ne paternam quidem domum redimere poterat, repente tamquam fom

1 Ibid. c. 34.

2 A. C. N. XLVI.

3 Dion. Lib. XLIII.

4

Cicer. in Sall, c. 8.

5 Nonagefes mille ff. eoque

amplius.

6 Id. ibid.

« IndietroContinua »