Immagini della pagina
PDF
ePub

oppresso jam desperatoque ab omnibus opitulata est. Ejus virtute, fide, diligentia factum est, ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur.

A Trumped-up Charge of Parricide is Brought.

18. Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia 5 vitam Sex. Rosci custodiri, neque sibi ullam caedis faciundae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae, ut nomen hujus de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent, qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio; 10 denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore ipso pugnarent. Ita loqui homines: quod judicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere, qui primus in judicium adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos; de bonorum venditione et de ista socie15 tate verbum esse facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis, fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset. Hoc consilio atque adeo hac amentia impulsi, quem ipsi cum cuperent non potuerunt occidere, eum jugulandum vobis tradiderunt.

Wretched Condition of the Defendant.

20 XI. 19. Quid primum querar? aut unde potissimum, judices, ordiar? aut quod aut a quibus auxilium petam? Deorumne immortalium, populine Romani, vestramne, qui summam potestatem habetis, hoc tempore fidem implorem? Pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona 25 adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita, quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent: crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores hujusce pecunia comparant. Hanc condicionem 30 misero ferunt, ut optet, utrum malit cervices Roscio dare,

an, insutus in culeum, per summum dedecus vitam amittere. Patronos huic defuturos putaverunt: desunt: qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa est satis, quoniam quidem suscepi, non deest profecto, judices.

[ocr errors]

Three Things Make against the Defendant.

5

XIII. 20. Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio: crimen adversariorum, et audacia, et potentia. Criminis confictionem. accusator [Erucius] suscepit; audaciae partis Roscii sibi poposcerunt; Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, 10 potentia pugnat. De hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. Quid igitur est? Non eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit. Ego crimen oportet diluam; vos et audaciae resistere, et 15 hominum ejus modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.

Enormity of the Charge.

21. Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di immortales! ac nefarium facinus, atque ejus modi, quo 20 uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur. Etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti, pro quo mori ipsum, si res postularet, jura divina atque humana cogebant? In hoc 25 tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere? Nonne et audaciam ejus qui in crimen vocetur singularem ostendere, et mores feros, imma- 30 nemque naturam, et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam,

[et] denique omnia ad perniciem profligata atque perdita? quorum tu nihil in Sex. Roscium, ne obiciendi quidem causa, contulisti.

Improbability from the Character of the Defendant.

XIV. 22. Patrem occidit Sex. Roscius.'. Qui homo ? 5 Adulescentulus corruptus et ab hominibus nequam inductus? annos natus major quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus? at hoc ab accusatore ne dici quidem audistis. Luxuries igitur hominem nimirum, et aeris alieni magnitudo, et indomitae animi cupi10 ditates ad hoc scelus impulerunt? De luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. Nihil autem umquam cuiquam debuit. Cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator objecit, ruri semper habitarit, et in agro colendo vixerit ? 15 quae vita maxime disjuncta a cupiditate est, et cum officio conjuncta.

Absence of Motive.

23. Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio objecit? Patri' inquit 'non placebat.' Quam ob causam? Necesse est enim eam quoque justam et magnam et perspi20 cuam fuisse: nam, ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse parenti filium, sine causis multis et magnis et necessariis. Rursus igitur eodem revertamur, et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio, 25 quare is patri displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat. At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo illud jam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.

30

Necessity of Showing a Motive.

[ocr errors]

XXII. 24. De parricidio causa dicitur: ratio ab accusatore reddita non est, quam ob causam patrem filius occiderit. Quod in minimis noxiis, et in his levioribus peccatis quae magis crebra et jam prope cotidiana sunt, maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, -id Erucius 5 in parricidio quaeri non putat oportere. In quo scelere, judices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi conjectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res judicatur: cum multa 10 antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, cum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum, sed summus furor atque amentia.

Necessity of Direct Evidence.

25. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia,ubi, qua ratione, per quos, quo tempore 15 maleficium sit admissum; quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest. Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque monstrum certissimum est, 20 esse aliquem humana specie et figura, qui tantum immanitate bestias vicerit, ut propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.

Examples from Other Cases.

XXIII. 26. Non ita multis ante annis, aiunt T. Caelium 25 quendam Tarracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane jugulatum. Cum neque servus quisquam reperiretur, neque liber, ad quem ea

suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum ? Neutrumne sensisse? Ausum autem esse quemquam se 5 in id conclave committere, eo potissimum tempore, cum ibidem essent duo adulescentes filii, qui et sentire et defendere facile possent? 27. Erat porro nemo in quem ea suspicio conveniret. Tamen cum planum judicibus esset factum, aperto ostio dormientis eos repertos esse, judicio 10 absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse, qui, cum omnia divina atque humana jura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset; propterea quod, qui tantum facinus commiserunt, non modo sine cura quiescere, sed ne spirare 15 quidem sine metu possunt.

Need of Strongest Proof Shown by the Severity of the Penalty.

28. Quare hoc quo minus est credibile nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum. Itaque cum multis ex rebus intellegi potest majores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes, verum etiam consilio 20 sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime, quod in impios singulare supplicium invenerunt: insui voluerunt in culeum vivos, atque in flumen deici. O singularem sapien. tiam, judices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, 25 aquam terramque ademerint: ut qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur? 29. Noluerunt feris corpus obicere, ne bestiis quoque, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur: non sic nudos in flumen deicere, ne, cum delati 30 essent in mare, ipsum polluerent, quo cetera, quae violata sunt, expiari putantur. Denique nihil tam vile neque tam volgare est cujus partem ullam reliquerint. Etenim quid est

« IndietroContinua »