Immagini della pagina
PDF
ePub

temque eis adjunctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilinam esse datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis immortalibus tota res non solum a me, 5 sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur.

[ocr errors]
[ocr errors]

At the Mulvian Bridge.

5. Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi; rem exposui, quid fieri placeret ostendi. Illi

[graphic][merged small]

autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sen10 tirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt, atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cujusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, 15 et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adules

centis, quorum opera utor adsidue in re publica praesidio, cum gladiis miseram. 6. Interim, tertia fere vigilia exacta, cum jam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent, unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res 5 praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris.

The Conspirators Arrested.

III. Tum, interventu Pomptini atque Flacci, pugna [quae erat commissa] sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum jam dilucesceret, deducuntur. Atque 10 horum omnium scelerum improbissimum machinatorem Cimbrum Gabinium statim ad me, nihil dum suspicantem, vocavi; deinde item arcessitus est L. Statilius, et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigi- 15 larat. 7. Cum summis ac clarissimis hujus civitatis viris (qui audita re frequentes ad me mane convenerant) litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferrem placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus injectus civitati videretur, — negavi me esse facturum, ut de 20 periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar, in tantis rei publicae periculis, esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coëgi. 25 8. Atque interea statim, admonitu Allobrogum, C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret: ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.

The Conspirators before the Senate.

IV. Introduxi Volturcium sine Gallis: fidem publicam 30 jussu senatus dedi: hortatus sum, ut ea quae sciret sine

timore indicaret. Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, ab Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet: id autem eo con5 silio, ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent, caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet, et se cum his urbanis ducibus conjungeret. 9. Introducti autem Galli jus jurandum sibi et litteras ab Io Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse, ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis, se esse tertium 15 illum Cornelium, ad quem regnum hujus urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse; eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum hujus urbis atque imperi, qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensio20 nem vicesimus. 10. Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur.

The Letters Produced.

[ocr errors]

V. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri jussimus, 25 quae a quoque dicebantur datae. Primum ostendimus Cethego signum cognovit. Nos linum incidimus legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo, sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent. 30 Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse,

recitatis litteris debilitatus atque abjectus conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius: cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo, et quaesivi cognosceretne signum. Adnuit. Est vero,' in- 5 quam, notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.' 11. Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae.

Lentulus Confesses.

Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque 10 ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto jam indicio exposito atque edito, surrexit; quaesivit a Gallis

[graphic][merged small]

quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, 15 quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito, scelere demens, quanta conscientiae

vis esset ostendit. Nam cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque depre5 hensi impudentia, qua superabat omnis, improbitasque defecit.

12. Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri jubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et 10 signum et manum suam cognovit. Erant autem [scriptae] sine nomine, sed ita: Quis sim scies ex eo quem ad te misi. Cura ut vir sis, et cogita quem in locum sis progressus; vide ecquid tibi jam sit necesse, et cura ut omnium tibi auxilia adjungas, etiam infimorum. Gabinius deinde introductus, cum 15 primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. 13. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cujusque confessio; tum multo certiora illa, color, oculi, 20 voltus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non jam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.

Action of the Senate.

[ocr errors]

VI. Indiciis expositis atque editis, senatum consului de summa re publica quid fieri placeret. Dictae sunt a 25 principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. 14. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, 30 consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata: deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito

« IndietroContinua »