Immagini della pagina
PDF
ePub

ac jure laudantur; atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui hujus conjurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Stati- 5 lius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex eis 10 colonis quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Qui- 15 rites, ut ex tanta conjuratione, tantaque hac multitudine domesticorum hostium, novem hominum perditissimorum poena re publica conservata, reliquorum mentis sanari posse arbitraretur. 15. Atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, 20 quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit. Et his verbis decreta est: quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem. Quae supplicatio si cum ceteris conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est. Atque 25 illud, quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. Nam P. Lentulus quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, judicio senatus non modo praetoris jus, verum etiam civis amiserat tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario, clarissimo viro, non 30 fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

The Conspiracy now Thwarted.

VII. 16. Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos jam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes, his depulsis urbis periculis, conci5 disse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, — remoto Catilina, non mihi esse P. Lentuli somnum, nec L. Cassi adipes, nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam.

Character of Catiline.

Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, 10 dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat: appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat: erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deërat. Jam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. 15 Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret. Frigus, sitim, famem, ferre poterat. 17. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus dili20 gentem, nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem, dicam id quod sentio, Quirites, non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exsili ac fati diem rei publicae denuntiavisset; neque com25 misisset ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam haec tanta in re publica conjuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quod si Catilina in 30 urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit,

omnibus ejus consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset; neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.

Thanks Due to the Gods.

VIII. 18. Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a 5 me administrata, ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur; idque cum conjectura consequi possumus, quod vix videtur humani consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse; tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, 10 ut eos paene oculis videre possemus. Nam ut illa omittam,

- visas nocturno tempore ab occidente faces, ardoremque caeli, ut fulminum jactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere di immortales viderentur, 15 hoc certe, quod sum dicturus, neque praetermittendum neque relinquendum est.

Signs and Omens.

19. Nam profecto memoria tenetis, Cotta et Torquato consulibus, compluris in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt, et statuae 20 veterum hominum dejectae, et legum aera liquefacta: tactus est etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum in Capitolio, parvum atque lactentem, uberibus lupinis inhiantem, fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque 25 incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum, et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales, omni ratione placati, suo numine prope fata ipsa flexissent. 20. Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla quae 30

ad placandos deos pertineret praetermissa est; idemque jusserunt simulacrum Jovis facere majus, et in excelso conlocare, et (contra atque antea fuerat) ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, 5 solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque [illud signum] conlocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque 10 superioribus consulibus, neque nobis ante hodiernum diem, conlocaretur.

Jupiter Watches over the City.

IX. 21. Hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia quae videmus, praecipueque hanc urbem, deorum immortalium 15 nutu ac potestate administrari? Etenim cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sen20 sistis. Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Jovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo jussu et conjurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato atque ad vos senatumque converso, 25 omnia [et senatus et vos] quae erant cogitata contra salutem omnium, inlustrata et patefacta vidistis. 22. Quo etiam majore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. 30 Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam, et non sim ferendus. Ille, ille Juppiter restitit: ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. Dis ego immortalibus ducibus hanc

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »