Immagini della pagina
PDF
ePub

vobis ita summam ordinis consilique concedunt, ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione hujus ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa conjungit: quam si conjunctionem, in consulatu confirmatam meo, per- 5 petuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendundae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos, quos cum casu hic dies ad aerarium 10 frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos. 16. Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. Quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune patriae sclum, cum sit carum tum 15 vero dulce atque jucundum?

The Humblest Citizens are Staunch.

VIII. Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui, sua virtute fortunam hujus civitatis consecuti, hanc suam patriam judicant, quam quidam hic nati, et summo loco nati, non patriam suam sed 20 urbem hostium esse judicaverunt. Sed quid ego hosce homines ordinesque commemoro, quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam excitavit? Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servi- 25 tutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis. 17. Qua re si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare 30 sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, — est id quidem coeptum atque temptatum; sed nulli sunt inventi

1

tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. Multo vero maxima 5 pars eorum qui in tabernis sunt, immo vero id enim potius est dicendum genus hoc universum, amantissimum est oti. Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio: quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futu10 rum fuit?

[ocr errors]

The Senators Urged to Act Fearlessly.

18. Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano

[graphic]

SITE OF THE ARX (CHURCH OF S. MARIA IN ARACELI).

deesse videamini providete. IX. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte, non ad 15 vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. Omnes

ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae conjurationis vobis supplex manus tendit patria communis; vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiter- 5 num, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de vestra vita, de conjugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris, hodierno die vobis judicandum est. 19. Habetis ducem memorem vestri, 10 oblitum sui, quae non semper facultas datur: habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum Romanumid quod in civili causa hodierno die primum videmus unum atque idem sentientem. Cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, 15 quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas, una nox paene delerit. Id ne umquam posthac non modo non confici, sed ne cogitari quidem possit a civibus, hodierno die providendum est. Atque haec non ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum; sed ut 20 mea vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur.

Cicero is Undismayed.

X. 20. Nunc, ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est conjuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudi- 25 nem suscepisse video: sed eam judico esse turpem et infirmam et abjectam. Quod si aliquando alicujus furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, poenitebit. Etenim 30 mors, quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis hones

tastis, nemo est adsecutus. Ceteris enim semper bene gesta, mihi uni conservata re publica, gratulationem decrevistis.

His Fame is Secure.

21. Sit Scipio ille clarus, cujus consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque Italia decedere coactus 5 est; ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbis huic imperio infestissimas, Karthaginem Numantiamque, delevit; habeatur vir egregius Paulus ille, cujus currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit; sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu Io servitutis liberavit; anteponatur omnibus Pompeius, cujus res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur: erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte majus est patefacere nobis provincias quo exire possimus, quam 15 curare ut etiam illi qui absunt habeant quo victores revertantur. 22. Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt, aut recepti in amicitiam beneficio se obligatos putant; qui autem ex numero civium, dementia 20 aliqua depravati, hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placere possis. Qua re mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. Id ego vestro bonorumque omnium auxilio, memoriaque tantorum pericu25 lorum, quae non modo in hoc populo, qui servatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsare posse confido. Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae conjunctionem vestram equitumque Romanorum, et tantam 30 conspirationem bonorum omnium, confringere et labefactare possit.

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »