Immagini della pagina
PDF
ePub

vidi, judices, — utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis, — quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum 5 agerentur dicere ex tempore! Quotiens revocatum eandem rem dicere, commutatis verbis atque sententiis! Quae vero adcurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam? non admirer? non omni ratione defendendum putem ?

IO

The Poet Especially Sacred.

Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare poëtam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas, quod quasi 15 deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. 19. Sit igitur, judices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poëtae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: 20 nos, instituti rebus optimis, non poëtarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. 25 IX. Ergo illi alienum, quia poëta fuit, post mortem etiam expetunt nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adulescens 30 attigit, et ipsi illi C. Mario, qui durior ad haec studia videbatur, jucundus fuit.

The Poet is the Herald of Fame.

20. Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cujus vocem libentissime audiret: Ejus, a quo 5 sua virtus optime praedicaretur. Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cujus ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. 21. Mithridaticum vero bellum,

[graphic][ocr errors][merged small]

:

magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum est: qui libri non modo 10 L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum, et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum populi Romani exercitus, eodem duce, non maxima manu innu- 15 merabilis Armeniorum copias fudit: populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum ejusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam: nostra semper feretur et praedicabitur, L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus 20

depressa hostium classis, et incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis: nostra sunt tropaea, nostra monimenta, nostri triumphi. Quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur. 22. Carus fuit Africano 5 superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum hujus proavus Cato tollitur : magnus honos populi Romani rebus adjungitur. Omnes 10 denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii, non sine communi omnium nostrum laude decorantur. X. Ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem, majores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civi15 tate eiciemus?

Alexander at the Tomb of Achilles.

23. Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat : propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus,

[graphic][merged small]

Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Qua re si 20 res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint,

eodem gloriam famamque penetrare: quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur, haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. 24. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum 5 habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: O fortunate inquit adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris! Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus, 10 qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit; et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti, quasi participes ejusdem laudis, magno illud clamore approbaverunt?

Many would have been Eager to Give Archias the Citizenship.

15

25. Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos donaret et Gallos, credo hunc petentem repudiasset: quem nos in contione vidimus, cum ei libellum malus poëta de populo subjecisset, quod 20 epigramma in eum fecisset, tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex eis rebus quas tunc vendebat jubere ei praemium tribui, sed ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poëtae duxerit aliquo tamen praemio dignam, hujus ingenium et virtutem in scribendo 25 et copiam non expetisset? 26. Quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet, ut etiam Cordubae natis poëtis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen auris 30 suas dederet.

[ocr errors][merged small]

XI. Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscurari non potest) sed prae nobis ferendum trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi, etiam in eis libellis quos de contem5 nenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt: in eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac nominari volunt. 27. Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. 10 Jam vero ille, qui cum Aetolis Ennio comite bellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Qua re in qua urbe imperatores prope armati poëtarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati judices a Musarum honore et a poëtarum salute 15 abhorrere.

28. Atque ut id libentius faciatis, jam me vobis, judices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse verum tamen honesto vobis, confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute 20 hujusce imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et jucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc 25 laudis et gloriae: qua quidem detracta, judices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo [et tam brevi] tantis nos in laboribus exerceamus? 29. Certe si nihil animus praesentiret in posterum, et si quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnis cogitationes termi30 naret suas; nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus,

« IndietroContinua »