Immagini della pagina
PDF
ePub

miramur L. Sullam, cum solus rem publicam regeret, orbemque terrarum gubernaret, imperique majestatem quam armis

[graphic][merged small]

receperat legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse? Nisi hoc mirum est, quod vis divina adsequi 5 non possit, si id mens humana adepta non sit.

The Cause of the Nobility not Involved.

43. Vereor, judices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere: tametsi meo jure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet. XLVII. Sciunt ei qui me 5

norunt, me pro mea tenui infirmaque parte, - postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse, ut ei vincerent qui vicerunt. Quis enim erat, qui non videret humilitatem cum [dignitate de] amplitudine contendere? Quo in certamine perditi civis 10 erat non se ad eos jungere, quibus incolumibus, et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, judices, vehementerque laetor; eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et felicitate L. 15 Sullae, gesta esse intellego.

44. Quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere; quod viris fortibus, quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit, honos habitus est, laudo. Quae ut fierent, idcirco pugnatum 20 esse arbitror, meque in eo studio partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est, et idcirco arma sumpta sunt, ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur, et in fortunas uniuscujusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet, sed ne verbis quidem vituperare, tum 25 vero in isto bello non recreatus neque restitutus, sed subactus oppressusque populus Romanus est. Verum longe aliter est ; nihil horum est, judices: non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur.

Chrysogonus' Cause not that of the Nobility.

XLVIII. 45. Quapropter desinant aliquando dicere male 30 aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit;

desinant suam causam cum Chrysogono communicare; desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari; videant ne turpe miserumque sit eos, qui equestrem splendorem pati non potuerunt, servi nequissimi dominationem ferre 5 posse. Quae quidem dominatio, judices, in aliis rebus antea versabatur; nunc vero quam viam munitet, quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad jusjurandum, ad judicia vestra, ad id, quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat. Hicine etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? 10 Hic etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! Neque, mehercules, hoc indigne fero, quod verear ne quid possit; verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid posse ad perniciem innocentis, id ipsum queror.

15

XLIX. 46. Idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit, ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona, fortunas possessionesque nostras vexare possent ? Si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim; fateor insanisse qui cum illis senserim. Tametsi 20 inermis, judices, sensi. Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. Quod si quis est qui et se et causam laedi putet cum Chrysogonus vituperetur, 25 is causam ignorat; se ipsum probe novit. Causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur. Ille improbissimus Chrysogoni fautor, qui sibi cum illo rationem communicatam putat, laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.

The Attack on Chrysogonus is Cicero's: Roscius Asks only for Life.

30 47. Verum haec omnis oratio, ut jam ante dixi, mea est, qua me uti res publica et dolor meus et istorum injuria coëgit. Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem

accusat, nihil de suo patrimonio queritur. Putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia, quae vos per Sullam gesta esse dicitis, more, lege, jure gentium facta. Culpa liberatus et crimine nefario solutus, cupit a vobis discedere. Si hac indigna suspicione careat, animo aequo se 5 carere suis omnibus commodis dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat, anulumque de digito suum tibi tradidit, si 10. ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere. L. 48. Praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo: concedo, et quod animus aequus est, et quia necesse est. Mea domus tibi 15 patet, mi clausa est: fero. Familia mea maxima tu uteris, ego servum habeo nullum: patior et ferendum puto. Quid vis amplius? Quid insequeris? Quid oppugnas? Qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? Ubi tuis commodis officio? Quid tibi obsto?' Si spoliorum causa vis hominem 20 occidere, quid quaeris amplius? Si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo, cujus ante praedia possedisti quam ipsum cognovisti? Si metus, ab eone aliquid metuis, quem vides ipsum ab se tam atrocem injuriam propulsare non posse? Sin quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, 25 idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri, quod praeter ceteros tu metuere non debeas, ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?

Pretended Appeal to Chrysogonus for Mercy.

49. Facis injuriam, Chrysogone, si majorem spem emptionis tuae in hujus exitio ponis, quam in eis rebus quas L. 30 Sulla gessit. Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter ani

mam tradidit, nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa clam reservavit, per deos immortalis, quae ista tanta crudelitas est? Quae tam fera immanisque natura? Quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata 5 tam barbarus, ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet? 50. Scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse; et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes, neque odisse debes, nec quicquam 10 jam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in judicio vides, quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti; quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia, [Baliarici filia, Nepotis sorore,] spectatissima femina, quae cum cla15 rissimum patrem, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.

Powerful Friends of the Defendant.

LI. 51. An quod diligenter defenditur, id tibi indignum 20 facinus videtur? Mihi crede, si pro patris hujus hospitiis et gratia vellent omnes hujus hospites adesse, et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine injuriae, proque eo quod summa res publica in hujus periculo temptatur, haec omnes vindicarent, con25 sistere mehercule vobis isto in loco non liceret. Nunc ita

defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant, neque ut se potentia superari putent. 52. Quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur; fori judicique rationem M. Messala, ut videtis, judices, suscepit. Qui, si 30 jam satis aetatis atque roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio

diceret: quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem, causam mihi tradidit, quem sua

« IndietroContinua »