Immagini della pagina
PDF
ePub

conducta non esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum : haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. 65. Laudabam equidem incredi- 5 bilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam ut sentio, judices. Nimis multa audire coguntur, neque aliter facere possunt, ei quibus tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de Circo maximo, servos Milonis, apud se ebrios factos, sibi confessos esse de inter- 10 ficiendo Pompeio conjurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis, ne indicaret. Pompeio in hortos nuntiavit; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari; sed mirabar 15 tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere, quod acu punctum videretur, pro ictu gladiatoris probari. 66. Verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris, 20 clarissimi et fortissimi viri, per multas noctis horas nuntiabatur. Nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat : tamen audiebatur. Non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari: diligentiam, tota re publica suscepta, nimiam nullam putabam. Fre- 25 quentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. Nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur.

Pompey's Fear of Milo Groundless.

XXV. 67. Omnia falsa atque insidiose ficta comperta 30 Cum tamen, si metuitur etiam nunc Milo, non jam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei-te

sunt.

enim jam appello, et ea voce ut me exaudire possis

tuas, tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus: si Milonem times; si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas; si Italiae dilectus (ut non 5 nulli conquisitores tui dictitarunt), si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si dilecta juventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum instituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredi10 bilis animus, et non unius viri vires atque opes judicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est. 68. Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? Quod si 15 locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse ; cum ipsa illa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi 20 carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adjutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio nullo ut evelli modo posset, si deni25 que Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ille haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit: te, Magne, tamen antestaretur, quod nunc etiam facit.

Pompey's Action virtually Acquits Milo.

XXVI. 69. Vide quam sit varia vitae commutabilisque 30 ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit, erit

tu

[ocr errors]

illud profecto tempus, et inlucescet aliquando ille dies, cum salutaribus, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus - et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos for- 5 tissimi viri magnitudinem animi desideres. 70. Quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, juris publici, moris majorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret Ne quid res publica detrimenti caperet (quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt, 10 etiam nullis armis datis), hunc exercitu, hunc dilectu dato, judicium exspectaturum fuisse in ejus consiliis vindicandis, qui vi judicia ipsa tolleret? Satis judicatum est a Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit, qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret, ut omnes 15 confitentur, liceret. 71. Quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis — quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis, in quem animadvertere ipse et more majorum et suo jure posset? 20 sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere judicare.

The Killing of Clodius a Service to the State.

XXVII. 72. Nec vero me, judices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers, ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. 25 De qua, si jam nollem ita diluere crimen, ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'Occidi, occidi, non Sp. Maelium, qui annona levanda jacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi; non Ti. Gracchum, 30 qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores impleverunt orbem terrarum nominis sui glo

ria; sed eum auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset cujus nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt; 73. eum cujus supplicio senatus sollemnis religiones expi5 andas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus juratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem judicarant, servorum armis extermi10 navit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui, plurimis caedibus in foro factis, singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit, nec in facinore ne in libidine; eum qui aedem Nympharum incen15 dit, ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; 74. eum denique, cui jam nulla lex erat, nullum civile jus, nulli possessionum termini; qui non calumnia litium, non injustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; 20 qui non solum Etruscos eos enim penitus contempserat sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, judicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est; qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat; qui Janiculo et Alpibus spem 25 possessionum terminarat suarum ; qui, cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente luntribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, arma convexit, dominoque trans ripam inspectante, non dubitavit exstruere 30 aedificium in alieno; 75. qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales! quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Apinio dicam? quorum utrique mortem est minitatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent, sed ausum esse Furfanio dicere, si sibi pecuniam, quantam

poposcerat, non dedisset, mortuum se in domum ejus inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi conjunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi dejecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere funda- 5 menta, ut sororem non modo vestibulo privaret, sed omni aditu et limine.'

No Safety for Rome while Clodius Lived.

XXVIII. 76. Quamquam haec quidem jam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat; sed 10 nescio quo modo jam usu obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia. Quae vero aderant jam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis, ut in eos se 15 potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: - pecunias dico? a liberis (me dius fidius) et a conjugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis, quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur? servorum exercitus illum in 20 urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret? 77. Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: 'Adeste, quaeso, atque audite, cives: P. Clodium interfeci; ejus furores, quos nullis jam legibus, nullis judiciis frenare pote- 25 ramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum jus, aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia in civitate maneret!' esset vero timendum, quonam modo id ferret civitas! Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam 30 T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis ad

« IndietroContinua »