Immagini della pagina
PDF
ePub

85. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, judices, deorum immortalium cura, res illa perfecta. Religiones me hercule ipsae, quae illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur, et jus in illo suum retinuisse. Vos enim jam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque ob- 5 testor; vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia, caesis prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat. Vestrae tum [arae] vestrae religiones viguerunt; vestra vis valuit, quam ille omni 10 scelere polluerat. Tuque ex tuo edito monte, Latiaris sancte Juppiter, cujus ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum poeniendum oculos aperuisti. Vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed justae tamen et debitae poenae solutae 15 sunt. 86. Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus, ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T. Sergi Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet, quo taeterrimam mortem 20 obiret; ut non absolutus judicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. XXXII. Nec vero non eadem ira deorum hanc ejus satellitibus injecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus 25 cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate, cui cedere inimici etiam solent, ambureretur abjectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem ejus lacerari quam in quo vita esset damnata.

Too Long had Clodius Vexed the Republic.

87. Dura (me dius fidius) mihi jam Fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur. Polluerat stupro sanc

30

tissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a judicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum 5 incenderat, liberos, conjugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis ejecerat. Instabat, urgebat. Capere ejus amentiam civitas, Italia, provinciae, Io regna non poterant. Incidebantur jam domi leges, quae nos servis nostris addicerent. Nihil erat cujusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. 88. Obstabat ejus cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum, qui obstare poterat, novo reditu in gratiam 15 quasi devinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam suam esse dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat : Milo unus urgebat.

It was the Gods that Urged him on to his Doom.

XXXIII. Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt, ut huic faceret insidias. Aliter 20 perire pestis illa non potuit: numquam illum res publica suo jure esset ulta. Senatus (credo) praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat. 89. An consules in praetore coërcendo fortes fuissent ? Primum, Milone occiso habu25 isset suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis esset, per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? Oppressisset omnia, possideret, teneret lege nova [quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis] servos nostros libertos suos fecisset: 30 postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.

His Crimes had Become Intolerable.

[ocr errors]

90. An ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum ejus exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset, qui mortuus, uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio] duce, curiam incenderit? Quo quid miserius, quid 5 acerbius, quid luctuosius vidimus? Templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari? neque id fieri a multitudine imperita quamquam esset 10 miserum id ipsum sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausus? In curiam potissimum abjecit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus everterat. 91. Et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia! et qui ab eo spirante forum putent 15 potuisse defendi, cujus non restiterit cadaveri curia! Excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis. Frangetis impetum vivi, cujus vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam cucurrerunt, cum falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitarunt. Caedi 20 vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, et in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati et auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna singulari, divina et incredi- 25 bili fide.

Milo Deserves the Compassion of the Judges.

XXXIV. 92. Sed jam satis multa de causa: extra causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque vos, judices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro, quam ipse non implorat, ego etiam repugnante 30 hoc et imploro et exposco? Nolite, si in nostro omnium

fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere: haud scio an multo sit etiam adjuvandus magis. Etenim si in gladiatoriis pugnis et 5 infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos atque supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis atque animosos et se acriter ipsos morti offerentis servare cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagiquanto hoc magis in fortissimis civibus facere

Io tant, debemus?

He Bids Farewell to the Ungrateful City.

93. Me quidem, judices, exanimant et interimunt hae voces Milonis, quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. 'Valeant,' inquit, 'valeant cives mei: sint incolumes, sint 15 florentes, sint beati: stet haec urbs praeclara mihique patria

carissima, quoquo modo erit merita de me. Tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur. Ego cedam atque abibo si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo 20 mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. 94. O frustra,' inquit, 'mihi suscepti labores! O spes fallaces et cogitationes inanes meae ! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem, quem exstinctum acceperam, equitibus 25 Romanis, quorum vires erant debiles, bonis viris, qui omnem auctoritatem Clodianis armis abjecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te'mecum enim saepissime loquitur 'patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Ubi nunc 30 senatus est, quem secuti sumus? ubi equites Romani illi [illi],' inquit, 'tui? ubi studia municipiorum? ubi Italiae voces? ubi denique tua illa, M. Tulli, quae plurimis fuit

auxilio, vox atque defensio? mihine ea soli, qui pro te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari?'

Calmly Resigned, he Appeals to the Judgment of Posterity.

XXXV. 95. Nec vero haec, judices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. Negat enim, negat ingratis civibus fecisse se quae fecerit; timidis et 5 omnia circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret; nec timet ne, cum plebem mune- 10 ribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna dederit, se secum ablaturum esse dicit. 96. 15 Meminit etiam sibi vocem praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit; populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum: nunc denique, si haec contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae certe vera sunt: 20 fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum, quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare; beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, 97. nec tamen eos miseros qui bene- 25 ficio civis suos vicerint; sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam: esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur; quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse, 30 cujus gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. 98. De me,' inquit, semper populus Romanus,

« IndietroContinua »