Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][graphic][merged small][merged small]

LIV. 6. Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur: qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. 5 Itaque aedificiis omnibus, publicis privatis, sacris profanis, sic pepercit, quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda venisset. In ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis. Victoriae putabat esse multa Romam deportare, quae ornamento urbi esse possent, huma- 10 nitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam conservare voluisset. 7. In hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano appetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae apportata sunt, ad aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus. 15 Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano: putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit: deum vero nullum violavit, nullum attigit. Conferte Verrem: non ut hominem cum 20 homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat injuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et juris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.

Verres Plundered even Temples.

LV. 8. Aedis Minervae est in Insula, de qua ante dixi: quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionum et consuetu

[graphic]

CHURCH AT SYRACUSE (FORMERLY TEMPLE OF MINERVA).

5 dinis jura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta: his autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. Nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. Has tabulas M. Marcellus 10 cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione

impeditus non attigit: iste, cum illa jam propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnes eas tabulas abstulit: parietes, quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac deformatos reliquit. 9. Et Marcellus, qui, si Syracusas 5 cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id, quod erat aedificaturus, iis rebus ornare, quas ceperat, noluit: Verres, qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis 10 ornari noluit: hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit: in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione 15 hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanus fuerit quam quisquam superiorum: cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulerit.

Robberies Detailed.

LVI. 10. Jam vero quid ego de valvis illius templi com- 20 memorem? Vereor ne, haec qui non viderint, omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur: quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum, ut tot viros primarios velim, praesertim ex judicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. 25 Confirmare hoc liquido, judices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo fuisse. Incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant. Esto: 30 verum tamen honestius est rei publicae nostrae, judices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in

bello reliquisse, quam praetorem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in valvis : ea detrahenda curavit omnia. 11. Gorgonis os pulcherrimum, cinctum anguibus, revellit atque abstulit: et tamen indicavit 5 se non solum artificio, sed etiam pretio quaestuque duci. Nam bullas aureas omnes ex iis valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre: quarum iste non opere delectabatur, sed pondere. Itaque ejus modi valvas reliquit, ut quae olim ad ornandum templum erant maxime, nunc 10 tantum ad claudendum factae esse videantur. Etiamne gra

mineas hastas vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceret, commoveri, quod erat ejus modi, ut semel vidisse satis esset; in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis, de 15 qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel -etiam id concupisti?

Statue of Sappho Stolen.

[ocr errors]

LVII. 12. Nam Sappho, quae sublata de prytaneo est, dat tibi justam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse videatur. Silanionis opus tam perfectum, 20 tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus, sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest. Nostrum enim unus quisque — qui tam beati quam iste est non sumus, tam delicati esse non possumus si quando 25 aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli; det operam ut admittatur in alicujus istorum Tusculanum ; spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentorum fanorum atque 30 oppidorum habeat plenam domum, villas refertas. Etiamne hujus operari studia ac delicias, judices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore, ut

multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur. 13. Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in

[graphic][merged small]

basi: quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter judicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non tulisset. Nunc enim, quod scriptum est inani in basi, declarat quid fuerit, et id ablatum indicat.

Other Thefts.

5

14. Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes 10 propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Jovis

« IndietroContinua »