Immagini della pagina
PDF
ePub

tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit; inde Sardiniam cum classe venit, atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit; 35. inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia [transalpina] praesidiis ac 5 navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus, Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque praesidiis adornavit; ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adjunxit; omnes, 10 qui ubique praedones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius hujus se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, 15 tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.

Pompey has all the Qualities of a General.

XIII. 36. Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid ceterae, quas paulo ante commemorare coepe- 20 ram, quantae atque quam multae sunt? Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est, sed multae sunt artes eximiae hujus administrae comitesque virtutis. Ac primum, quanta innocentia debent esse imperatores? quanta deinde in omnibus rebus temperantia? 25 quanta fide? quanta facilitate? quanto ingenio? quanta humanitate? Quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus: summa enim omnia sunt, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. 37. Quem enim imperatorem possu- 30 mus ullo in numero putare, cujus in exercitu centuriatus veneant atque venierint? Quid hunc hominem magnum

aut amplum de re publica cogitare, qui pecuniam, ex aerario depromptam ad bellum administrandum, aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit, aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? Vestra admurmuratio 5 facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint : ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum est, nostri exercitus ferant quis ignorat? 38. Iti10 nera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini : tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Utrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis, an hibernis sociorum civi15 tates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipse non continet, neque severus esse in judicando, qui alios in se severos esse judices non volt. 39. Hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, cujus legiones sic in Asiam pervenerint, ut non modo manus 20 tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Jam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur : non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur, sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, non ava25 ritiae perfugium majores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.

His Self-Restraint and Consequent Popularity.

XIV. 40. Age vero: ceteris in rebus quali sit temperantia considerate. Unde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia 30 vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt; sed eae res quae ceteros remorari solent, non retardarunt: non

avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum, quae ceteri tollenda esse arbitrantur, 5 ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. 41. Itaque omnes nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac

[graphic][merged small]

urbe missum, sed de caelo delapsum intuentur. Nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod jam nationibus exteris incredibile ac 10 falso memoriae proditum videbatur. Nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit. Nunc intellegunt non sine causa majores suos, tum cum ea temperantia magistratus habebamus, servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. Jam vero ita faciles aditus ad eum pri- 15 vatorum, ita liberae querimoniae de aliorum injuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate

infimis par esse videatur. 42. Jam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, -vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognovistis. Fidem vero ejus quantam inter 5 socios existimari putatis, quam hostes omnes omnium generum sanctissimam judicarint? Humanitate jam tanta est, ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem ejus pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum transmit10 tendum sit, qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?

His Prestige as a Commander.

XV. 43. Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. 15 Vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus, ut aut contemnant aut metuant aut oderint aut ament, opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? Quod 20 igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit? cujus res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, — tanta et tam praeclara judicia fecistis? 44. An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus 25 Romanus, referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? Itaque—ut plura non dicam, neque aliorum exemplis confirmem quantum [hujus] auctoritas valeat in bello — 30 ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur: qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas annonae ex summa inopia

et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine, quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. 45. Jam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio, de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes animique crevissent, 5 satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen ejus temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset. Hujus adventus et Mithridatem insolita inflammatum victoria continuit, et Tigranem magnis copiis mini- 10 tantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus sit, qui tantum auctoritate perfecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?

His Special Reputation in the East.

XVI. 46. Age vero, illa res quantam declarat ejusdem 15 hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt? quod a communi Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras 20 venerunt, eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt? Quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper judicavit, ei quibus erat [semper] molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam 25 legatum judicari maluerunt. Potestis igitur jam constituere, Quirites, hanc auctoritatem, multis postea rebus gestis magnisque vestris judiciis amplificatam, quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.

His Lucky Star.

47. Reliquum est ut de felicitate (quam praestare de se 30 ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero

« IndietroContinua »