Immagini della pagina
PDF
ePub

possumus, sicut aequum est homines de potestate deorum) timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario, et ceteris magnis imperatoribus non solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam saepius 5 imperia mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adjuncta fortuna. De hujus autem hominis felicitate, de quo nunc agimus, hac utar moderatione dicendi, non ut in 10 illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. 48. Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique, quantaque felicitate gesserit; ut ejus semper 15 voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint: hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse, qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot et quantas di immortales 20 ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, velle et optare debetis.

49. Qua re, cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi 25 non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum; et cum ei imperatorem praeficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est, in rem 30 publicam conservandam atque amplificandam conferatis?

He is on the Spot.

XVII. 50. Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus

atque mittendus: nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adjungatur, ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur non ducibus dis immortalibus eidem, cui cetera summa cum salute rei pub- 5 licae commissa sunt, hoc quoque bellum regium committamus?

Objection of Hortensius and Catulus.

51. At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni prae- 10 ditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognoscitis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione 15 exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius, quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt, eidem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum, et in uno Cn. Pompeio summa esse omnia. 52. Quid igitur ait Hortensius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum 20 esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit jam ista oratio, re multo magis quam. verbis refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, 25 cum is de uno imperatore contra, praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam legem verba fecisti.

[ocr errors]

Hortensius Answered by Facts.

53. Quid? tum (per deos immortalis !) si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani 30 salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc

orbis terrae imperium teneremus? An tibi tum imperium hoc esse videbatur, cum populi Romani legati quaestores praetoresque capiebantur ? cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur? cum ita clausa 5 nobis erant maria omnia, ut neque privatam rem transmarinam neque publicam jam obire possemus?

[ocr errors]

XVIII. 54. Quae civitas antea umquam fuit, non dico Atheniensium, quae satis late quondam mare tenuisse dicitur; non Karthaginiensium, qui permultum classe ac mari10 timis rebus valuerunt; non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria remansit, — sed quae civitas umquam antea tam tenuis, quae tam parva insula fuit, quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At 15 (hercule) aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cujus usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis, sed dignitatis atque imperi

[graphic][graphic][merged small]

caruit. 55. Nos, quorum majores Antiochum regem classe 20 Persenque superarunt, omnibusque navalibus pugnis Karthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco jam praedonibus pares esse poteramus: nos, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed omnis socios in ultimis oris auctori25 tate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum

[ocr errors]

insula Delos, tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro, nihil timebat, — eidem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portubus nostris, sed etiam Appia jam via carebamus; et eis temporibus 5

[graphic][graphic][merged small]

non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis majores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent.

Brilliant Success of the Gabinian Law.

XIX. 56. Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia, dicere 10 existimavit ea quae sentiebatis: sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus non modo nos illa miseria ac turpitudine liberavit, sed etiam effecit, ut aliquando vere videremur omnibus gen- 15 tibus ac nationibus terra marique imperare. 57. Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio, an utrique, id quod est verius? ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Utrum ille, qui postulat ad tantum bellum legatum 20 quem velit, idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt lega

tos eduxerint; an ipse, cujus lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, expers esse debet gloriae ejus imperatoris atque ejus exercitus, qui consilio ipsius ac periculo est constitutus? 58. An C. Falci5 dius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt: in uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello, quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per vos 10 ipse constituit, etiam praecipuo jure esse deberet? De quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum. Neque me impediet cujusquam inimicum edictum, quo minus vobis fretus vestrum jus beneficiumque defendam; neque praeter 15 intercessionem quicquam audiam, de qua (ut arbitror) isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam quid liceat considerabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum 20 vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.

Catulus Answered: Breach of Precedent not Unheard of.

XX. 59. Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum 25 esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in [eo] ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere pos30 sit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod, quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute. 60. 'At enim ne quid novi fiat

« IndietroContinua »